Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quod non consumentur malorum corpora, quae tunc ardebunt.

Si vero quaeritur de corporibus malorum, quomodo in igne ardeant et non consumantur, Augustinus variis exemplis astruit, et sempiternis ignibus ea ardere et non consumi illa combustione;

sicut animus, cuius praesentia vivit corpus, et dolorem pati potest, et mori non potest. Hoc enim erit tunc etiam in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis omnium.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5