Capitulum 6
Capitulum 6
Si daemones corporali igne cremantur.
Ad quod Augustinus respondens ait: "Cur non dicamus, quamvis miris, veris tamen modis, etiam spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum, etiam ipsi incorporei, et nunc potuerunt suorum vinculis insolubiliter alligari" ? "Gehenna illa, quae "stagnum ignis et sulphuris"dicta est, corporeus ignis erit, et cruciabit damnatorum corpora, hominum, vel daemonum, sed solida hominum, aerea daemonum. Unus enim utrisque ignis erit, ut Veritas ait".
On this page