Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Si animae sine corporibus sentiant ignem materialem.

Cum autem constet, animas igne materiali in corporibus cruciandas, quaeri solet, an inierim, ante resurrectionem corporum, animae defunctorum reproborum materiali igne crementur.

De hoc lulianus, Toletanae Ecclesiae episcopus, Gregorii dicta secutus, ita scripsit: "Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem etiam corporeo igne teneatur? Teneri autem per ignem spiritum dicimus, ut in tormento ignis sil videndo atque sentiendo. Quod autem non solum videndo, sed etiam experiendo anima ignis tormentum patiatur, ex Evangelio colligitur, ubi Veritatis voce dives mortuus dicitur "in inferno sepultus;"cuius anima, quod in igne teneatur, insinuat, cum Abrahamdeprecatur dicens: "Mitte Lazarum, ut intingat, extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma."Dum ergo peccatorem divitem damnatum in ignibus Veritas perhibet, quis sapiens reproborum animas teneri ignibus neget" ? Praecipue cum animam humanam corporis similitudinem habere doceat Augustinus, ita inquiens:

"Profiteri, animam habere posse similitudinem corporis et corporalium omnino membrorum, quisquis renuit, potest negare animam esse quae in sommis videt, vel ambulare se vel sedere vel huc atque illuc gressu vel etiam volatu ferri; hoc sine quadam similitudine corporis non fit: proinde, si hanc similitudinem etiam apud inferos gerit, non corporalem, sed corpori similem, ita etiam in locis videtur esse non corporalibus, sed corporalium similibus, sive in requie, sive in doloribus".

In Cassiani etiam voluminibus legitur, quod "non sint otiosae neque nihil non sentiant, cum dives ille in inferno se flamma cruciari clamat". "Unde probatur, animas defunctorum non solum suis sensibus non privari, sed nec istis affectibus, scilicet spe, tristitia, gaudio ac metu carere, et ex his quae sibi in illo generali examine reservantur, quiddam eas iam incipere praegustare".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7