Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

De ordinibus eorum qui erunt in iudicio.

De ordine iudicii et ministerio Angelorum.

Cum autem in Evangelio legatur, quod "Dominus mittet Angelos suos, qui colligent de regno eius omnia scandala et mittent" iniquos "in caminum ignis;" et item: "Exibunt Angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis;"

et item: "Mittet Angelos suos cum tuba et congregabunt electos"

"a quatuor ventis;" et Propheta dicit: "Congregate illi Sanctos eius:" ministerio Angelorum illa impleri, dubitandum non est.

Domino enim veniente ad indicium, praecedet ante eum ignis, quo comburetur facies mundi huius, et peribit caelum et terra, non secundum substantiam, sed secundum speciem, quae immutabitur, caelum quidem aereum, non aethereum. Tantum enim ascendet ignis in iudicio, quantum ascenderunt aquae in diluvio.

Ille autem ignis malis, qui reperti fuerint vivi, erit consumtio, bonis vero non.

Ut enim Augustinus ait, hoc erit incendium mundi Sanctis, quod fuit caminus tribus pueris; in quibus aliquid purgandum fuerit, per illum ignem purgabitur; aliis vero nullam ingeret molestiam.

Purgato vero per ignem mundo, et ad iudicium veniente Domino, emittetur vox illa magna, qua resurgent omnes mortui; et tunc ministerio Angelorum ventilabitur area, quia boni congregabuntur ei de quatuor partibus orbis angelico ministerio; quo et rapientur "obviam Christo in aera", reprobis in terra, quam dilexerunt, remanentibus.

Et tunc praeconia illa bonorum: "Esurivi, et dedistis mihi manducare," et increpationes illae malorum: "Esurivi, et non dedistis mihi manducare," etc. proferentur vel sono vocali, vel alio modo.

Denique proferetur sententia super utrosque: "Venite benedicti", etc. "; Ite maledicti," etc.; et ministerio Angelorum, virtute Dei cooperante, mittentur mali in caminum ignis, id est in infernum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4