Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Si post iudicium daemones praeerunt hominibus ad puniendum.

Et solet quaeri, utrum in inferno malis ad puniendum praesint daemones post iudicium, quos carnifices tortoresqne animarum Scriptura appellat.

Apostolus dicit, quod Christus tunc evacuabit "omnem principatum et potestatem et virtutem." Dum enim durat mundus, Angeli Angelis, daemones daemonibus, homines hominibus praesunt; sed omnibus collectis, iam omnis praelatio cessabit.

Hinc quidam putant, post iudicium daemones non habere potestatem cruciandi homines, sicut modo, sed ut daemones virtute Dei cruciari sine creaturae ministerio asserunt, sic reprobos homines ibi non per operationem daemonum, sed virtute divina tantum aeternis subiici cruciatibus.

Praemissa tamen auctoritas non id cogit sentire, quae, etsi asserat tunc non daemones daemonibus, nec homines hominibus praeesse, non definit tamen, an daemones hominibus praesint ad torquendum.

Unde quibusdam videtur, eos sic extare hominibus tortores in poena, sicut exstiterunt incentores in culpa.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5