Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De forma iudicis.

Solet etiam quaeri, in qua forma Christus iudicabit.

In forma utique servi indicabit, quae omnibus in iudicio apparebit, ut videant mali, "in quem pupugerunt". Divinitatem vero eius mali non videbunt; unde Isaias: "Tollatur impius, ne videat gloriam Dei." "Humanitatem videbunt, ut timeant; Divinitatem vero non, ne gaudeant: Divinitas enim sine gaudio videri non potest".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1