Capitulum 2
Capitulum 2
Qualis apparebit forma servi.
Sed cum in forma humana constet eum appariturum, quaeritur, an forma illa gloriosa appareat, sicut vere est, an infirma, qualis in passione exstitit.
Quidam putant, a malis talem videri, qualem crucifixerunt, id est infirmam, quia dicit Scriptura, ut videant, "in quem pupugerunt ."
Sed aperte Augustinus dicit, formam servi glorificatam a bonis et a malis tunc videri, sic: "Cum in forma servi clarificata iudicantem viderint boni et mali, tolletur impius, ut non videat claritatem Dei, qua Deus est, quam soli "mundi corde videbunt"; quod erit eis vita aeterna".
Forma igitur humana in Christo glorificata videbitur a cunctis; unde et Christus dicitur iudicaturus, quia filius hominis est. Ita enim legitur in Evangelio loannis: "Et potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est;" non quod ipse ex virtute hominis sit iudicaturus, vel quod ipse solus sine Patre et Spiritu sancto sit iudicium facturus, sed quia ipse solus in forma servi iudicans bonis et malis videbitur. Cum ergo dicitur : "Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio," non ita est intelligendum, quasi Filius solus iudicet et non Pater, sed quia forma Filii humana cunctis in iudicio apparebit, non infirma, sed gloriosa. Indicabit autem ex virtute Divinitatis, non sine Patre et Spiritu sancto, et apparebit terribilis impiis et mitis iustis: erit enim terror malis et lumen iustis.
On this page