Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

De paritate gaudii.

Solet etiam quaeri, an in gaudio dispares sint, sicut in claritate cognitionis differunt.

De hoc Augustinus ait: " "Mullae mansiones in una"vita erunt, scilicet variae praemiorum dignitates; sed ubi Deus erit omnia in omnibus, erit etiam in dispari claritate par gaudium, ut quod habebunt singuli, commune sit omnibus; quia etiam gloria capitis omnium erit per vinculum caritatis".

Ex his datur intelligi, quod par gaudium omnes habebunt, etsi disparem cognitionis claritatem, quia per caritatem, quae in singulis erit perfecta, "ita quisque gaudebit de bono alterius, qualiter gauderet si in se ipso haberet".

Sed si par erit cunctorum gaudium, videtur, quod par sit omnium beatitudo; quod constat omnino non esse.

Ad quod dici potest, quod beatitudo par esset, si ita esset par gaudium, ut etiam par esset cognitio; sed quia hoc non erit, non faciet paritas gaudii paritatem beatitudinis.

Potest etiam sic accipi par gaudium, ut non referatur paritas ad intensionem affectionis gaudentium, sed ad universitatem rerum, de quibus gaudebitur; quia de omni re, unde gaudebit unus, gaudebunt omnes.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3