Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Si maior sit beatitudo Sanctorum post iudicium.

Post haec quaeri solet, si beatitudo Sanctorum maior sit futura post iudicium quam inierim.

Sine omni scrupulo credendum est, eos habituros maiorem gloriam post iudicium quam ante, quia et maius erit eorum gaudium, ut supra testatur Augustinus, et amplior erit eorum cognitio.

Unde Hieronymus: "Peracto iudicio ampliorem gloriam suae claritatis Deus monstrabit electis".

"Si quem movet, quid opus sit spiritibus defunctorum corpora sua in resurrectione recipere, si eis potest sine corporibus summa beatitudo praeberi, difficilis quaestio est, nec potest a nobis perfecte definiri. Sed tamen dubium non est, et raptam a carnis sensibus hominis mentem, et post mortem, ipsa carne deposita, non sic videre posse incommutabilem substantiam, sicut sancti Angeli vident, sive alia latentiori causa, sive ideo, quia inest ei naturalis quidam appetitus corpus administrandi, quo retardatur quodam modo, ne tota intentione pergat in illud summum caelum, donec ille appetitus conquiescat. Porro si tale sit eorpus, cuius sit difficilis et gravis administratio, sicut haec caro, quae corrumpitur, multo magis avertitur mens ab illa visione summi caeli. Proinde, cum hoc corpus iam non animale, sed spirituale receperit, Angelis aequata perfectum habebit naturae suae modum, obediens et imperans, vivificata et vivificans, tam ineffabili facilitate, ut sit ei gloriae, quod fuit sarcinae".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4