Capitulum 1
Capitulum 1
Si mali in inferno peccabunt.
enim Augustinus, loquens de malis in inferno damnatis et bonis in caelo glorificatis dixit, quod nec bonis voluntas, nec malis facultas peccandi esse poterit. Et de bonis quidem constat; sed de malis, a quibus voluntatem malam non removet, quaeritur, quomodo verum sit, eos non posse peccare, immo quomodo verum sit, eos non peccare, cum malam habeant voluntatem.
Quidam autumant, illam malam voluntatem non esse peccatum, sed supplicium tantum; alii vero peccatum esse fatentur, sed per
rendi. Illud ergo peccatum dicunt non esse meritum supplicii, sed supplicium mali meriti, quod in hac vita praecessit.
De hoc autem Augustinus ita dicit: "Tempus acquirendi vitam aeternam in hac tantum vita Deus hominibus dedit, ubi voluit etiam esse poenitentiam fructuosam. Ideo hic poenitentia fructuosa est, quia potest hic homo, deposita malitia ","bene vivere, et mutata voluntate, merita simul operaque mutare, et ea gerere, quae Deo placeant. Quod qui in hac vita non fecerit, habebit quidem poenitentiam in futuro saeculo de malis suis, sed indulgentiam in conspectu Domini non inveniet; quia, etsi erit ibi stimulus poenitudinis, nulla ibi erit correctio voluntatis. A talibus enim ita culpabitur iniquitas sua, ut nullatenus ab eis possit vel diligi vel desiderari iustitia. Voluntas enim eorum talis erit, ut habeat in se semper malignitatis suae supplicium, nunquam tamen recipere possit bonitatis affectum: quia, sicut illi qui cum Christo regnabunt, nullas in se malae voluntatis reliquias habebunt, ita illi qui erunt supplicio ignis aeterni cum diabolo et angelis eius deputati, sicut nullam habebunt ulterius requiem, sic bonam habere nullatenus poterunt voluntatem; et sicut cohaeredibus Christi dabitur perfectio gratiae ad aeternam gloriam, ita consortibus diaboli cumulabit ipsa malignitas poenam, quando, exterioribus deputati tenebris, nullo illustrabuntur interiori lumine veritatis".
On this page