Capitulum 2
Capitulum 2
De ficte accedentibus.
Unde Hieronymus: "Sunt lavacra gentilium, haereticorum, sed non lavant in salutem. In Ecclesia etiam, qui non plena fide baptismum accipiunt, non Spiritum sed aquam accipiunt".
Augustinus etiam ait: "Iudaeis omnibus communia erant Sacramenta, sed non communis omnibus erat gratia, quae est virtus Sacramentorum; ita et nunc baptismus communis est omnibus baptizatis, sed non virtus baptismi, id est ipsa gratia".
Idem: "Omnis qui iam suae voluntatis arbiter constitutus est, cum accedit ad Sacramentum fidelium, nisi poeniteat eum veteris vitae, novam non potest inchoare. Ab hac poenitentia, cum baptizantur, soli parvuli immunes sunt".
His aliisque testimoniis aperte ostenditur, adultis, sine fide et poenitudine vera, in baptismo non conferri gratiam remissionis, quia nec parvulis sine fide aliena, qui propriam habere nequeunt, datur in baptismo remissio. Si quis ergo ficte accedat, non habens contritionem cordis veram, Sacramentum sine re accipit.
Videtur tamen Augustinus dicere, quod ficte accedenti, qui etiam habet odium fraternum, in ipso momento, quo baptizatur, omnia condonentur et post baptismum mox redeant; sed non hoc asserendo dicit, immo hanc opinionem et praemissam sententiam conferendo. Ait enim sic: "His qui ficto corde baptizantur, aut peccata nullatenus dimittuntur (quia "Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum") aut in ipso temporis puncto per vim Sacramenti dimissa, iterum per fictionem replicantur; ut etiam illud verum sit: "Quotquot in Christo baptizati estis", etc., et illud: "Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum"; ut induat eum Christum sanctitas baptismi, exuat eum Christum pernicies fictionis". "Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna caritas non est, aperte Dominus docet in illo servo, a quo Dominus dimissum debitum petiit, quia ille conservo dimittere noluit". "Sic non impeditur baptismi gratia, quominus omnia peccata dimittantur etiam si fraternum odium in eius cui dimittuntur animo perseverat. Solvitur enim hesternus dies, et quidquid superest; solvitur etiam ipsa hora momentumque ante baptismum et in baptismo. Deinceps autem continuo reus esse incipit, non solum consequentium, sed et praeteritorum dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus quae dimissa sunt".
Hoc autem, ut praediximus, non sub assertione dixit; quod ostenditur ex eo quod ait in eodem libro sic: "Si ad baptismum fictus accedit, dimissa sunt ei peccata, aut non sunt dimissa; eligant quod volunt". Ecce aperte cernis, si tamen intendis, id dixisse Augustinum non asserendo, sed quaerendo, et aliorum opinionem referendo.
On this page