Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quomodo intelligatur illud: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis.

Quaeritur ergo, quomodo accipiendum sit illud: "Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis".

Potest dici, quod qui in Christo, id est in Christi conformitate baptizantur, (ut scilicet moriantur vetustati peccati, sicut Christus vetustati poenae) induunt Christum, quem per gratiam inhabitantem habent. Potest et aliter solvi: Duobus enim modis induere Christum dicimur: vel assumtione Sacramenti, vel rei perceptione.

Unde Augustinus: "Induunt homines Christum aliquando usque ad Sacramenti perceptionem, aliquando usque ad vitae sanctificationem; atque illud primum bonis et malis esse potest commune, hoc autem proprium est bonorum et piorum". Omnes ergo, qui in Christi nomine baptizantur, Christum induunt vel secundum Sacramenti perceptionem, vel secundum sanctificationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3