Capitulum 4
Capitulum 4
Quod passio supplet vicem baptismi et fides et contritio.
Sunt et alii, ut supra posuimus, qui suscipiunt rem et non Sacramentum. Qui enim fundunt sanguinem pro nomine Iesu, etsi non Sacramentum, rem tamen percipiunt.
Unde Augustinus: "Quicumque, non percepto regenerationis lavacro, pro confessione Christi moriuntur, tantum eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismi".
Nec tantum passio vicem baptismi implet, sed etiam fides et contritio, ubi necessitas excludit Sacramentum, sicut aperte docet Augustinus dicens: "Baptismi vicem aliquando implere passionem, de latrone illo cui non baptizato dictum est: "Hodie mecum eris in paradiso", beatus Cyprianus in libro IV De baptismo non leve documentum assumit. Quod etiam atque etiam considerans invenio, non tantum passionem pro nomine Christi id quod baptismo deerat, posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum; nec quia credidit, passus est, sed dum patitur, credit. Quantum igitur etiam valeat sine visibili baptismi Sacramento (quod ait Apostolus: "Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem)"in illo latrone declaratum est; sed tunc impletur invisibiliter, cum mysterium baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit". "Et baptismus quidem potest etiam inesse, ubi conversio cordis defuerit; conversio autem cordis potest quidem inesse, non percepto baptismo, sed contempto baptismo, non potest; nec ullo modo dicenda est conversio cordis ad Deum, cum Dei Sacramentum contemnitur".
Ecce hic habes, non solum passionem, sed etiam fidem et contritionem conferre remissionem, ubi non contemnitur Sacramentum, ut in latrone illo ostenditur, qui non per passionem, sed per fidem salvatus est sine baptismo.
Sed quidam dicunt, Augustinum hoc retractasse. Retractavit quidem exemplum, sed non sententiam. Ait enim sic: "In libro IV De baptismo cum dicerem, vicem baptismi posse habere passionem, non satis idoneum posui illius latronis exemplum, quia, utrum non fuerit baptizatus, incertum est". Constat igitur, sine baptismo aliquos iustificari et salvari.
Unde Ambrosius De Valentiniano: "Ventrem meum doleo, ut prophetico utar eloquio, quia quem regeneraturus eram, amisi; ille tamen gratiam quam poposcit, non amisit".
His autem videtur obviare quod Dominus ait: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum". Quod si generaliter verum est, non videntur esse vera superius posita.
Sed illud intelligendum est de bis qui possunt et contemnunt baptizari; vel ita intelligendum est: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto", id est ea regeneratione, quae fit per aquam et Spiritum sanctum, non salvabitur; illa autem regeneratio fit non tantum per baptismum, sed et per poenitentiam et sanguinem.
Unde auctoritas dicit, ideo "pluraliter dixisse fundamentum baptismatum, quia est baptismus in aqua, in sanguine, in poenitentia". Hoc autem non ideo dicit, quod baptismi Sacramentum fiat nisi in aqua, sed quia ipsius virtus, id est sanctificatio, datur non modo per aquam, sed per sanguinem, vel poenitentiam.
Ratio etiam id suadet. Si enim parvulis non valentibus credere sufficit baptismus, multo magis sufficit fides adultis volentibus, sed non valentibus baptizari.
Unde Augustinus: "Quaeris, quid sit maius: fides, an aqua; non dubito, quin respondeam: fides. Si ergo quod minus est, sanctificare potest, nonne quod maius est, id est fides ? de qua Christus ait: "Qui crediderit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet"".
Sed dicunt aliqui, nullum adultum in Christum credere vel caritatem habere sine baptismo, nisi sanguinem fundat pro Domino, subdita inducentes testimonia.
Augustinus ait: "Ex illo tempore, quo Salvator dixit: Nisi quis renatus fuerit, etc., absque Sacramento baptismi, praeter eos qui in Ecclesia sanguinem fundunt, aliquis vitam aeternam accipere non potest".
Item: "Nullum catechumenum, quamvis in bonis operibus defunctum, vitam aeternam habere credimus, excepto martyrio, ubi baptismi tota Sacramenta complentur".
Sed quod in his minus dixit, in aliis capitulis supra positis supplevit; et ideo haec sic intelligenda sunt, ut soli habentes tempus excipiantur. Si enim aliquis habens fidem et caritatem voluerit baptizari et non potest, necessitate praeventus, supplet Omnipotentis benignitas quod Sacramento defuerat. Dum enim solvere potest, nisi solvat, tenetur; sed cum iam non potest, et tamen vult, non imputat ei Deus, qui suam potentiam Sacramentis non alligavit.
Quod vero invisibilis sanctificatio sine visibili Sacramento quibusdam insit, aperte Augustinus Super Leviticum tradit dicens, "invisibilem sanctificationem quibusdam affuisse et profuisse sine visibilibus Sacramentis; visibilem vero sanctificationem, quae fit Sacramento visibili, sine invisibili posse adesse, non posse prodesse. Nec tamen visibile Sacramentum ideo contemnendum, quia contemptor eius invisibiliter sanctificari non potest. Hinc Cornelius et qui cum eo erant, iam Spiritu sanctificati, baptizati sunt; nec superflua indicata est visibilis sanctificatio, quia invisibilis praecessit. Sine visibili ergo invisibilis sanctificatio esse potest, et prodesse; visibilis autem, quae fit Sacramento tenus, sine invisibili prodesse non potest, cum ista sit omnis illius utilitas. Simoni Mago visibilis baptismus non profuit, quia invisibilis non affuit; sed quibus invisibilis affuit, profuit".
Nec tantum valet fides aliena parvulo, quantum propria adulto. Parvulis enim non sufficit fides Ecclesiae sine Sacramento, qui si absque baptismo fuerint defuncti, etiam cum deferuntur ad baptismum, damnabuntur, sicut multis Sanctorum testimoniis comprobatur.
Ad quod hoc unum sufficiat Augustini: "Firmissime tene, parvulos, qui vel in uteris matrum vivere incipiunt et ibi moriuntur, vel de matribus nati sine Sacramento baptismi de hoc saeculo transeunt, aeterno supplicio puniendos, quia, etsi peccatum propriae actionis non habuerunt, originale tamen peccatum carnali conceptione traxerunt".
On this page