Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quid prosit baptismus cum fide accedentibus.

Solet quaeri de illis qui iam sanctificati Spiritu cum fide et caritate ad baptismum accedunt, quid eis conferat baptismus. Nihil enim videtur eis praestare, cum per fidem et contritionem iam remissis peccatis, iustificati sint.

Ad quod sane dici potest, eos quidem per fidem et contritionem iustificatos, id est a macula peccati purgatos et a debito aeternae poenae absolutos, tamen adhuc teneri satisfactione temporali, qua poenitentes ligantur in Ecclesia. Cum autem baptismum percipiunt, et a peccatis, si qua interim post conversionem contraxerunt, mundantur et ab exteriori satisfactione absolvuntur, et gratia adiutrix omnisque virtus augetur, ut vere novus homo tunc dici possit. Fomes quoque peccati in eo amplius debilitatur.

Ideo Hieronymus dicit quod fides quae fideles facit, in aquis baptismi datur vel nutritur; quia non habenti aliquando ibi datur, et iam habenti, ut plenius habeatur. Sic et de aliis intelligendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5