Capitulum 6
CAP. 6
Quod vero omnis exterior satisfactio ibi relaxetur, Ambrosius ostendit, super illum locum: "Sine poenitentia sunt dona Dei et vocatio", dicens: "Gratia Dei in baptismo non requirit gemitum vel planctum vel aliquod opus, et omnia gratia condonat". Quod quidem de exteriori gemitu vel planctu accipiendum est; nam sine interiori nemo adultus renovatur; sed exteriores satisfactiones et afflictiones, scilicet sordes poenitendum, ibi dimittuntur. Multum ergo confert baptismus etiam iam per fidem justificato, qui accedens ad baptismum, quasi ramus a columba portatur in arcam; ante intus erat iudicio Dei, sed nunc etiam indicio Ecclesiae intus est.
Cum vero in baptismo peccatum deleatur, et satisfactio exterior non imputetur, quaeritur, cur poenalitas, cui pro peccato addicti sumus, non tollatur.
Hoc ideo fieri tradunt Sancti, "quia, si a poena homines per baptismum liberarentur, ipsam putarent baptismi pretium, non aeternum regnum. Ideo, soluto reatu peccati, temporalis poena tamen manet, ut illa vita studiosius quaeratur, quae erit a poenis omnibus aliena". Ideo etiam manet, ut sit fideli certandi materia et vincendi occasio, qui non vinceret, si non pugnaret; nec pugnaret, si in baptismo immortalis fieret.
On this page