Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Cuius rei sit Sacramentum baptismus, quem recipit iustus.

Si quaeritur, cuius rei baptismus ille sit Sacramentum, qui datur iam iusto, dicimus, Sacramentum esse et rei quae praecessit, id est remissionis ante per fidem datae, et remissionis temporalis poenae, sive peccati, si, quod interim committitur, habetur; et novitatis ac munditiae ibi praestitae. Omnis etenim rei signum est, cuius causa est.

Nec mireris, rem aliquando praecedere Sacramentum, cum aliquando etiam longe post sequatur, ut in illis qui ficte accedunt, quibus, cum post poenituerint, incipiet baptismus prodesse, in quibus fuit baptismus Sacramentum huius sanctificationis, quam poenitendo habent.

Sed si nunquam poeniterent nec a figmento recederent, cuius rei Sacramentum esset baptismus ab illis susceptus? Potest dici: rei, quae ibi fieret, si non illorum enormitas impediret.

Solet etiam quaeri, si parvulis in baptismo datur gratia, qua, cum tempus habuerint utendi libero arbitrio, possint "velle et currere". De adultis enim, qui digne recipiunt Sacramentum, non ambigitur, quin gratiam operantem et cooperantem perceperint, quae "in vacuum" eis cedit, si per liberum arbitrium post mortaliter deliquerint; qui merito peccati gratiam appositam perdunt. Unde et dicuntur "contumeliam facere Spiritui sancto" et ipsum a se fugare.

De parvulis vero, qui nondum ratione utuntur, quaestio est, an in baptismo receperint gratiam, qua ad maiorem venientes aetatem possint velle et operari bonum.

Videtur, quod non receperint, quia gratia illa caritas est et fides quae voluntatem praeparat et adiuvat. Sed quis dixerit, eos accepisse fidem et caritatem? Si vero gratiam non receperunt, qua bene operari possint, cum fuerint adulti, non ergo sufficit eis in hoc statu gratia in baptismo data, nec per illam possunt modo boni esse, nisi alia addatur; quae si non additur, non est ex eorum culpa, quia iustificati sunt a peccato.

Quidam putant, gratiam operantem et cooperantem cunctis parvulis in baptismo dari in munere, non in usu, ut, cum ad maiorem venerint aetatem, ex munere sortiantur usum, nisi per liberum arbitrium usum muneris exstinguant peccando; et ita ex culpa eorum est, non ex defectu gratiae, quod mali fiunt; qui ex Dei munere valentes habere usum bonum, per liberum arbitrium renuerunt, et usum pravum elegerunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7