Capitulum 1
Capitulum 1
Quod baptismus aeque bonus est, a bono vel a malo datus.
Post haec sciendum est, Sacramentum baptismi a bonis et a malis ministris dari, sicut a bonis et a malis sumitur. Nec melior est baptismus, qui per meliorem datur; nec minus bonus qui per minus bonum datur; nec malus qui per malum datur; nec maius munus datur in baptismo a bono dato, nec minus in baptismo dato a malo, sed aequale; quia non est hominis, sed Dei munus.
Augustinus ait: "Baptismus talis est, qualis est ille, in cuius potestate datur, non qualis est ille, per cuius ministerium datur".
Item: "Si inter bonos ministros, cum sit alius alio melior, non est melior baptismus, qui per meliorem datur, nullo modo malus est qui etiam per malum datur, quia idem baptismus datur. Et ideo per ministros dispares, Dei munus aequale est, quia non illorum sed eius est".
Idem : "Cum baptizat malus, illud quod datum est, unum est, nec impar propter impares ministros, sed par et aequale propter hoc: "Hic est qui baptizat"".
Item: "Ego dico, et nos dicimus omnes, quia iustos oportet esse per quos baptizatur, iustos oportet esse tanti iudicis ministros. Sint ministri iusti, si volunt; si autem noluerint esse iusti, qui in cathedra Moysi sedent, securum me fecit magister meus, de quo Spiritus sanctus dicit: "Hic est qui baptizat"".
Item: "Quos baptizavit Iudas, Christus baptizavit. Si quos ergo baptizavit ebriosus, homicida, adulter: si baptismus Christi erat, Christus baptizavit. Non timeo adulterum, ebriosum, non homicidam, quia columbam attendo, per quam mihi dicitur: "Hic est qui baptizat"".
Item: "Homicida dedit baptismum Christi; quod Sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur".
Item: "Si in haeresi quacumque vel schismate quisquam "in nomine Patris el Filii el Spiritus sancti"baptismi Sacramentum acceperit, integrum Sacramentum accepit; sed salutem, quae virtus est Sacramenti, non habebit, si extra catholicam Ecclesiam ipsum Sacramentum habuerit. Debet igitur ad Ecclesiam redire, non ut Sacramentum baptismi iterum accipiat, quod nemo debet in aliquo repetere, sed ut in societate catholica vitam accipiat: baptismus enim extra Ecclesiam nequit prodesse; ibi enim cuique potest prodesse baptismus, cui potest prodesse eleemosyna, scilicet in Ecclesia".
On this page