Capitulum 2
Capitulum 2
Quare dicuntur tenebrae exteriores.
Quia tunc mali penitus extra lucem corporalem et spiritualem, scilicet Deum, erunt. Nunc enim, etsi patiantur tenebras in
De hoc Augustinus sic ait: "Ira Dei et in iudicio erit, et hic est in caecitate mentis, cum dantur mali "in reprobum sensum". Ibi exteriores tenebrae erunt, quia tunc peccatores erunt penitus extra Deum. Quid est enim penitus esse extra Deum, nisi esse in summa caecitate ? Siquidem Deus "habitat lucem inaccessibilem". Hae autem tenebrae hic iam incipiunt in peccante ","cum ab interiori Dei luce secluditur, sed non penitus, dum in hac vita est".
Ecce, quare peccator ibi dicitur pati exteriores tenebras, et non hic; quia ibi secludetur penitus a luce Dei, quod non hic.
Sed quomodo intelligenda est illa seclusio? An quia non videbunt Deum per speciem ? Sed nec aliquis hic videt Deum per speciem. An per dissimilitudinem, quam facit peccatum inter Deum et hominem? Sed et hic multi per gravia peccata elongantur a Deo. An quia Deum odiunt, ita ut velint, eum non esse? Sed et hic Deum multi oderunt, de quibus scriptum est: "Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper." Quae est igitur illa elongatio?
Sane exteriores tenebrae intelligi possunt quaedam malignitas odii et voluntatis, quae tunc excrescet in mentibus reproborum, et quaedam oblivio Dei, quia tormentorum interiorum et exteriorum doloribus adeo afficientur et turbabuntur, ut ab illis ad cogitandum aliquid de Deo vix vel raro vel nunquam mentem revocent; ut qui nimio pondere premuntur adeo stupescunt et turbantur, ut interim in aliam cogitationem non extendant, sed illuc tendit impetus cogitationis, ubi sentitur vis doloris. Sed in hac vita nullus adeo malus est, ut penitus secludatur a cogitatione Dei, qui nec perdii appetitum beatitudinis et quendam boni amorem, quem naturaliter habet rationalis creatura.
lllas autem exteriores et profundissimas tenebras reprobos perpessuros post iudicium, dicit Augustinus, opponens de illo divite, qui in inferno positus, elevans oculos, vidit Abraham et in sinu eius Lazarum, cuius comparatione coactus est confiteri mala sua "usque adeo, ut et fratres roget ab his praemoneri, quod ante iudicium facium legitur. Sed post iudicium iu profundioribus tenebris erunt impii, ubi nullam Dei lucem videbunt, cui confiteantur".
On this page