Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Si damnatorum animae notitiam habent eorum quae hic fiunt.

Praeterea quaeri solet, si reproborum animae, quae nunc in inferno cruciantur, notitiam habeant eorum quae circa suos in hac vita geruntur; et si aliquo modo doleant super infortuniis suorum carorum.

Hanc quaestionem Augustinus commemorat, ex parte eam explicans, ex parte vero insolutam relinquens. Ait enim: "Quaeret aliquis, an ullus dolor tangat mortuos de his quae in suis post mortem contingunt, vel quomodo ea quae circa nos aguntur, noverint spiritus defunctorum. Cui respondeo, magnam esse quaestionem, nec in praesenti disserendam. Verumtamen breviter dici potest, quod est cura mortuis de suis caris, ut de divite legitur, qui, dum tormenta apud inferos pateretur, "levavit oculos ad Abraham"et inter alia dixit: "Habeo enim quinque fratres"; "ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum."Habent enim mortui curam de vivis, quos sciunt vivere, quia nec in locis poenarum vident eos, ubi dives sine fratribus erat; nec in requie beatorum, ubi Lazarum et Abraham, quamvis longe, agnoscebat. Non tamen ideo consequens est, eos scire quae circa caros suos aguntur hic, vel laeta, vel tristia".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3