Capitulum 4
Capitulum 4
Utrum baptismus sit, cum verba corrupte proferuntur.
De hoc Zacharias Bonifacio scribit: "Retulerunt nuntii tui mihi, quod fuerit sacerdos in eadem provincia, qui Latinam linguam penitus ignorabat, et dum baptizaret, nescius Latini eloquii, infringens linguam diceret: Baptizo te in nomine Patria et Filia et Spiritu sancta; et propter hoc considerasti rebaptizare. Sed si ille qui baptizavit, non errorem introducens vel haeresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis infringendo linguam baptizans dixisset, non possumus consentire, ut denuo baptizetur".
Praeterea sciendum est, quod illi, "de quibus nulla exstant indicia inter propinquos vel clericos vel vicinos, quibus baptizati fuisse doceantur, agendum est, ut renascantur, ne pereant, in quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit, ut videatur iteratum. Conferendum eis videtur quod collatum esse nescitur, quia non temeritas intervenit praesumtionis, ubi est diligentia pietatis".
On this page