Capitulum 5
CAP. 5
De illo qui pro ludo immergitur.
Solet etiam quaeri de illo qui iocans sicut mimus, commemoratione tamen Trinitatis, immergitur, utrum baptizatus sit.
Hoc autem Augustinus non definit, ita inquiens: "Si totum ludicre et mimice et ioculariter ageretur, utrum approbandus esset baptismus, qui sic daretur, divinum iudicium per alicuius revelationis miraculum oratione implorandum esse censerem".
Videtur tamen sapientibus non fuisse baptisma; ut cum aliqui in balneum vel in flumen merguntur in nomine Trinitatis, non est tamen baptismus, quia non intentione baptizandi illud geritur. Nam in hoc et in aliis Sacramentis, sicut forma est servanda, ita et intentio illud celebrandi est habenda.
On this page