Capitulum 4
Capitulum 4
De forma.
Forma vero est, quam ipse ibidem edidit dicens: "Hoc est corpus meum" ; et post: Hic est sanguis meus. Cum enim haec verba proferuntur, conversio fit panis et vini in substantiam corporis et sanguinis Christi ; reliqua ad Dei laudem dicuntur.
Unde Ambrosius: "Sermone Christi hoc conficitur Sacramentum, quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex pane fit corpus Christi, et vinum cum aqua in calicem missum fit sanguis consecratione verbi caelestis. Consecratio quibus fit verbis? Attende, quae sunt verba: Accipite et edite ex eo omnes; hoc est corpus meum; et item: Accipite et bibite ex eo omnes; hic est sanguis meus". "Per reliqua omnia, quae dicuntur, laus Deo defertur, oratio praemittitur pro populo, pro regibus".
On this page