Capitulum 5
Capitulum 5
Dominus igitur Iesus ad invisibilia paternae Maiestatis migraturus, celebrato cum discipulis typico pascha, quoddam memoriale eis commendare volens, sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum tradidit eis, ut ostenderet, Legis Veteris Sacramenta, inter quae praecipuum erat agni paschalis sacrificium, in morte sua terminari, ac Novae Legis Sacramenta substitui, in quibus excellit mysterium eucharistiae. Ideo etiam post alia dedit, ut hoc unum arctius memoriae discipulorum infigeretur, et ab Ecclesia deinceps frequentaretur.
Sed non exinde disciplinam sanxit in posterum, ut post alios cibos sumatur; potius a ieiunis sumi oportet, sicut Apostolus docet, ut singulari reverentia diiudicetur, id est, discernatur ab aliis cibis; quod Dominus Apostolis disponendum reliquit.
Unde Augustinus: "Apparet, cum primo acceperunt discipuli eucharistiam, non eos accepisse ieiunos. Non ideo tamen calumniandum est universae Ecclesiae, quod a ieiunis semper sumitur. Placuit enim Spiritui sancto, ut in honore tanti Sacramenti prius in os Christiani dominicum corpus intraret quam alii cibi; ideo ubique mos iste servatur. Non enim, quia post cibos Dominus dedit, ideo pransi vel coenati illud accipere debent, ut illi faciebant, quos Apostolusarguit. Nam Salvator, quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat. Quo autem ordine deinceps sumeretur, Apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, reservavit docendum".
On this page