Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

De Sacramento et re.

Nunc, quid ibi Sacramentum sit, et quid res, videamus.

"Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma" ; forma ergo panis vel vini, quae ibi videtur, Sacramentum est, id est "signum sacrae rei, quia praeter speciem, quam ingerit sensibus, aliud aliquid facit in cogitationem venire". Tenent ergo "species vocabula rerum, quae ante fuerunt, scilicet panis et vini".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6