Capitulum 7
Capitulum 7
"Huius antem Sacramenti gemina est res, una scilicet contenta et significata, altera significata et non contenta. Res contenta et significata est caro Christi, quam de Virgine traxit, et sanguis, quem pro nobis fudit ; res autem significata et non contenta est unitas Ecclesiae in praedestinatis, vocalis, justificatis et glorificatis". Haec est duplex caro Christi.
Unde Hieronymus: "Dupliciter, inquit, intelligitur caro Christi et sanguis: vel illa quae crucifixa est et sepulta, et sanguis. qui militis effusus est lancea; vel spiritualis illa ac divina, de qua ipse ait: "Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus"; et: "Nisi manducaveritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam aeternam"".
"Sunt igitur hic tria distinguenda: unum, quod tantum est Sacramentum; alterum, quod est Sacramentum et res; et tertium, quod est res et non Sacramentum. Sacramentum et non res est species visibilis panis vel vini; Sacramentum et res caro Christi propria et sanguis; res et non Sacramentum mystica eius caro."
"Porro species illa visibilis Sacramentum geminae rei est, quia utramque rem signat et utriusque rei similitudinem gerit expressam. Nam sicut panis prae celeris cibis corpus reficit et sustentat, et vinum hominem laetificat atque inebriat, sic caro Christi interiorem hominem plus ceteris gratiis spiritualiter reficit et saginat; unde: "Calix tuus inebrians quam praeclarus est!"Habet etiam similitudinem cum re mystica, quae est unitas fidelium: quia, sicut ex multis granis conficitur unus panis, et ex pluribus acinis vinum in unum confluit; sic ex multis fidelium personis unitas ecclesiastica constat".
Unde Augustinus: "Unus panis et unum corpus Ecclesia dicitur, pro eo quod, sicut unus panis ex multis granis, et unum corpus ex multis membris componitur, sic Ecclesia ex multis fidelibus, caritate copulante, connectitur". "Hoc mysterium pacis et unitatis nostrae Christus in sua mensa consecravit. Qui accipit hoc mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non accipit mysterium pro se, sed contra se".
"Cuius etiam Sacramentum est corpus Christi proprium de Virgine sumtum; quia, ut corpus Christi ex multis membris purissimis et immaculatis constat, ita societas ecclesiastica ex multis personis, a criminali macula liberis, consistit. In cuius rei typo facta est arca Domini "de lignis Sethim", quae sunt imputribilia et albae spinae similia".
On this page