Capitulum 1
Capitulum 1
De duobus manducandi modis.
Et sicut duae sunt res illius Sacramenti, ita etiam et "duo modi manducandi: unus sacramentalis , quo boni et mali edunt; alter spiritualis, quo soli boni manducant".
Unde- Augustinus: "Quid est Christum manducare ? Non hoc est solum in Sacramento corpus eins accipere — multi enim indigne accipiunt — sed in ipso manere, et habere ipsum in se manentem. Spiritualiter enim manducat qui in unitate Christi et Ecclesiae, quam Sacramentum significat, manet". "Nam qui discordat a Christo, nec carnem Christi manducat, nec sanguinem bibit, etsi tantae rei Sacramentum ad iudicium sui quotidie accipiat".
Spiritualem manducationem Augustinus distinguens a sacramentali, ait: "Ut quid paras dentem et venirem? Crede, et manducasti". "Credere enim in eum, hoc est manducare panem et vinum; qui credit in eum manducat eum".
Item: "Quomodo manducandus est Christus? Quo modo ipse dicit: "Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum in me manet, et ego in eo". Si in me manet, et ego in eo, tunc bibit; qui vero non in me manet, nec ego in illo, etsi accipit Sacramentum, acquirit magnum tormentum".
Item: "Nulli ambigendum est, tunc quemque corporis sanguinisque Domini participem fieri, quando membrum Christi efficitur; nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiam si, antequam panem illum edat et calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat; quia illius Sacramenti beneficio non privatur, quando ille in hoc quod illud Sacramentum significat, invenitur". In illo enim Sacramento corpus et sanguinem suum commendavit nobis, quod et fecit nos ipsos. Nam et nos corpus ipsius facti sumus.
On this page