Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

De errore illorum qui dicunt, tantum corpus Christi a bonis sumi.

Haec verba et alia huiusmodi, ubi de spirituali manducatione agitur, quidam, obtuso corde legentes, erroris caligine involuti sunt, adeo ut dicere praesumserint, corpus et sanguinem Christi a bonis tantum sumi et non a malis.

Sed indubitanter tenendum est a bonis sumi, non modo sacramentaliter, sed et spiritualiter; a malis vero sacramentaliter tantum, id est sub Sacramento, scilicet sub specie visibili, carnem Christi de Virgine sumtam et sanguinem pro nobis fusum sumi, sed non mysticam, quae tantum bonorum est.

Quod subditis probatur testimoniis.

Gregorius ait: "Est quidem in peccatoribus et indigne sumentibus vera Christi caro et verus sanguis, sed essentia, non salubri efficientia".

Item, Augustinus: "Multi indigne accipiunt corpus Domini, de quibus ait Apostolus: "Qui manducat et bibit calicem Domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit". Per quod docemur, quam sit cavendum male accipere bonum. Ecce enim factum est malum, dum male accipitur bonum; sicut econtra Apostolo factum est bonum, cum bene accipitur malum, scilicet dum stimulus satanae patienter portatur. Ergo et mala prosunt bonis sicut angelus satanae Paulo; et sancta obsunt malis: bonis sunt ad salutem, malis ad iudicium. Unde qui manducat et bibit, indigne, "iudicium sibi manducat et bibit", non quia res illa mala est, sed quia malus male accipit quod bonum est".

Idem: "Indigne quis sumens corpus Christi non efficit, ut, quia malus est, malum sit quod accipit; vel quia non ad salutem accipit, nil accipiat. Corpus enim et sanguis Domini nihilominus erat in illis quibus ait Apostolus: "Qui manducat indigne"", etc.

His aliisque pluribus aperte ostenditur, quod etiam a malis verum corpus Christi et sanguis sumitur, sed sacramentaliter, non spiritualiter.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2