Table of Contents
Aduentus Domini
a
"Nulla causa ueniendi Christo Domino nisi peccatores saluos facere. Tolle morbos, tolle uulnera et nulla est causa medicine. Venit ergo de celo magnus medicus quia per totum ubique iacebat egrotus. Genus ergo humanum totum perierat ex quo peccauit unus in quo totum erat. Ideo uenit unus sine peccato qui saluos faceret omnes sine peccato. Non enim eum de celo ad terram merita nostra, sed peccata traxerunt." Augustinus super Iohannem et in glossa I. Timothei I.
g
"Dignum est, fratres, ut tota deuocione Domini celebremus aduentum, delectata tanta consolacione, stupefacti tanta dignacione, inflammati tanta dilectione. Nec solum cogitemus aduentum quo uenit et quare quia saluum facere quod perierat, sed et illum nichilominus quo ueniet et assumet nos ad se ipsum ut circa hos duos aduentus iugi meditacione uersemur, ruminantes in cordibus nostris quantum in priore prestiterit, quantum promiserit in secundo." Bernardus in sermone de aduentu.
h
"Venio ut errantes corrigam et infirmantes adiuuem et dubitantes in fide confirmem et bene agencium fructibus perfectis quasi suauissimis pascar et certantes ab hostium defendam insidiis et uictores hostium perpetue uisionis mee corona remunerem." Beda super Cantica libro III. super illud: Veni in ortum meum.