Adiutorium
Adiutorium
m
"Habens intellectum, curet omnino ne taceat; habens rerum affluenciam, a misericordia non torpescat; habens artem qua regitur, usum illius cum proximo parciatur; habens loquendi locum apud diuitem, pro pauperibus intercedat. Talenti enim nomine cuilibet reputabitur quod eciam minimum accepit." Gregorius in quadam omelia.
t
"Gratum debet esse subsidium cuius solucio magis soluenti crescit incommodum quam suscipienti proficiat in augmentum, et quod dantem iuuat et accipientem pro temporis necessitate letificat ut sic in una mercacione quod raro solet emergere, utrique uideantur desiderata commoda percepisse." Cassiodorus in quadam epistola.