Text List

Prev

How to Cite

Next

Antichristus

a

1

"Allegacio dyaboli est non permitti exercere totam temptacionem quam potest uel fraudulenter. Quod, si permitteretur in tam longo tempore et tanta infirmitate multorum, plures tales quales Deus id perpeti non uult, et fideles duceret et ne crederent impediret. Quod ne faceret alligatus est. Tunc autem soluetur quando et breue tempus erit. Nam tribus annis et sex mensibus legitur Sathanas totis suis uiribus seuiturus." Augustinus XX. libro de ciuitate Dei capitulo VIII.

b

2

"Gentes iste quas appellat Goc et Magoc, non sic sunt accipiende, tanquam sint aliqui in aliqua parte terrarum barbari constituti, siue quos quidam suspicant Getas et Magetas propter litteras horum nominum primas. Toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse cum dictum est: naciones que sunt in quattuor angulis terre; easque dixit esse Goc et Magoc quorum interpretacionem nominum cognouimus esse: Goc tectum, Magoc de tecto, tanquam domus et ipse qui procedit de domo. Gentes ergo sunt in quibus dyabolum intelligimus inclusum et ipse de illis quodammodo sese offerens ut ille sint tectum, ipse de tecto. Si autem utrumque referamus ad gentes, et tectum ipse sunt, quia in eis nunc dyabolus includitur et de tecto ipse erunt quando in apertum odium de operto erupture sunt." Augustinus XX. de ciuitate Dei capitulo XI.

c

3

"Mille anni duobus modis possunt quantum michi occurrit intelligi. Aut quia in ultimis annis mille res agitur, id est in sexto annorum miliario tanquam sexto die cuius nunc spacia posteriora uoluuntur. Secuturo deinde sabbato quod non habet uesperam, scilicet requie sanctorum que non habet finem, ut huius miliarii tanquam diei nouissimam partem que remanebat usque ad terminum seculi, mille annos appellauerit, aut certe mille annis pro annis omnibus huius seculi posuit ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo. Millenarius quippe numerus denarii numeri quadratum solidum reddit, scilicet decies decem decies." Augustinus ibidem (XX. de ciuitate Dei) capitulo VII.

d

4

"Porro cum mille pro ipsa uniuersitate aliquando ponitur, quale est illud quod in Psalmo legitur: Memor fuit in seculum uerbi quod mandauit in mille generaciones, id est in omnes." Ibidem (Augustinus XX. de ciuitate Dei) capitulo VII.

e

5

"Dyaboli custodie annos mille intelligimus, id est annos omnes suos queque pars habeat diuersis ac propriis prolixitatibus finiendo, sicut de CCCC annis in XVI huius operis uolumine disputaui, quoniam plus aliqui erant et tamen quadringenti sunt nuncupati." Augustinus ibidem (XX. de ciuitate Dei) capitulo XIII.

f

6

"Que sit causa dilacionis eius ut reueletur in tempore suo scitis, aperte hoc dicere noluit et ideo nos qui nescimus quod illi sciebant, peruenire cum labore ad id quod sensit apostolus cupimus nec ualemus, presertim quia et illa que addidit hunc sensum faciunt obscuriorem. Iam enim misterium iniquitatis operatur. Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniqus. Ego prorsus quid dixerit me fateor ignorare. Suspiciones tamen hominum quas uel audire uel legere potui non tacebo." Augustinus ibidem (XX. de ciuitate Dei) capitulo XIX.

g

7

"Non absurde quod ait Apostolus de ipso Romano imperio creditur dictum tanquam dictum sit: Tantum qui modo imperat imperet, donec de medio fiat; hoc est, donec exeat de medio ecclesie misterium iniquitatis quod nunc occultum est. Alius ergo sic, alius sic Apostoli obscura uerba coniectat quod tamen eum dixisse non dubium est, non ueniet ad uiuos et mortuos iudicandos Christus nisi prius uenerit ad seducendos in anima mortuos aduersarius eius Antichristus. Sed in quo Dei templo sessurus sit incertum est, et utrum in illa ruina templi quod a Salomone rege constructum est an in ecclesia." Augustinus XX. libro capitulo XIX.

h

8

"Helias quippe ante aduentum iudicis Saluatoris non immerito speratur esse uenturus qui eciam nunc uiuere non immerito creditur. Curru namque igneo raptus est de rebus humanis quod euidentissime scriptura sacra testatur. Cum ergo uenerit exponendo legem spiritualiter quam nunc Iudei carnaliter sapiunt, conuertet cor patris ad filium, id est corda patrum ad filios cum intelligenciam patrum perducet ad intelligenciam filiorum." Augustinus libro XX. de ciuitate Dei capitulo XXIX.

i

9

"In iudicio uel circa iudicium has res dicimus esse uenturas, Heliam Tesbiten, fidem Iudeorum, antichristum persecuturum, Christum uenturum et iudicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum malorumque direptionem, mundi conflagracionem eiusdemque renouacionem. Que omnia quidem uentura esse credendum est, sed quibus modis et quo ordine uenient, magis tunc docebit rerum experiencia quam nunc ad perfectum hominem intelligencia ualet consequi. Existimo tamen eo quo a me commemorata sunt ordine esse uentura." Augustinus XX. de ciuitate Dei capitulo XXX. scilicet ultimo.

k

10

"Nam de Saluatoris aduentu qui expectatur in fine tempora dinumerare non audeo, nec aliquem prophetam de hac re numerum annorum existimo prefinisse, sed illud pocius preualere quod ipse Dominus ait: Nemo potest cognoscere tempora que pater posuit in sua potestate." Augustinus epistola I. ad Hesicium et est LXVIII.

l

11

"Qui tenet teneat, donec de medio fiat, et tunc reuelabitur ille iniqus quem Dominus Ihesus interficiet spiritu oris sui. Docet nos antichristum manifestum futurum, si quidem ipsum uidetur aliquanto euidentiore significacione tetigisse interficiendum spiritu oris Domini Ihesu Christi, sed post quantum temporis istud tempus erit, nec saltem obscure locutus est." Augustinus secunda epistola ad Hesicium.

m

12

"Non prius ueniet Christus quam regni Romani defectio fiat et appareat antichristus qui interficiet sanctos, reddita Romanis libertate sub suo tamen nomine." Ambrosius super illud II. Thessalonicenses II.: Nisi uenerit discessio primum.

n

13

"Beatus qui interfecto antichristo dies supra numerum prefinitum XLV prestolatur quibus et Dominus et Saluator in sua maiestate uenturus est. Quare autem post interfectionem antichristi XLV dierum silencium sit, diuine sciencie est nisi forte dicamus quod dilacio regni sanctorum paciencie comprobacio est." Ieronymus super illud Danielis: Beatus qui expectat et peruenit usque ad dies M.CCC.XXXV.

o

14

"Antequam antichristus appareat uirtutes ab ecclesia et signa cessabunt, quatenus eam quasi abiectiorem persequatur audacius. Ob hanc enim utilitatem cessabunt sub antichristo ab ecclesia miracula et uirtutes ut per hoc sanctorum clareat paciencia et reproborum qui scandalizabuntur leuitas ostendatur et persequencium audacia ferocior efficiatur." Ysidorus libro I. de summo bono capitulo XXV.

p

15

"Antichristi multa membra precesserunt et praue actionis merito caput proprium preuenerunt secundum apostoli sentenciam qui iam iniquitatis ministerium operari illum affirmat eciam antequam reueletur." Ysidorus ibidem (libro I. de summo bono) capitulo XXVI.

q

16

"Tam mira facturus est prodigia et signa dum uenerit antichristus ut eciam electis quoddam cordis gignatur scrupulum quod cito exuperet in illis racio per quam scient in deceptione reproborum et electorum probacione eadem fieri prodigia." Ysidorus ibidem (libro I. de summo bono capitulo XXVI.).

r

17

"Grauius tunc contra ecclesiam deseuiet synagoga quam in ipso Saluatoris aduentu Christianos est persecuta. Dum in martyres dyabolus iam exercuerit magnam crudelitatem eciam ligatus, crudelior tamen erit sub antichristi temporibus quando eciam erit soluendus. Nam si ligatus tanta facere potuit, quanta solutus faciet?" Ibidem (Ysidorus libro I. de summo bono capitulo XXVI.).

s

18

"Quanto breue tempus uiderit sibi restare dyabolus ut dampnetur, tanto in magna persecucionis ira mouetur, diuina iusticia permittente ut glorificentur iusti, sordidentur iniqui et ut dyabolo crescat durior dampnacionis sentencia." Ibidem (Ysidorus libro I. de summo bono capitulo XXVI.).

t

19

"Antichristus templum Ierosolimis reparare et omnes ueteris legis cerimonias restaurare temptabit." Ysidorus VIII. ethimologiarum.

u

20

"In explecione Romani regni necesse est seculum consummari." Effrem libro I.

x

21

"Nascetur autem antichristus in Babilone de tribu Dan, iuxta quod Iacob ait: Fiat Dan coluber in uia, cerastes in semita et cetera. Et cum uenerit Ierosolimam circumcidet se, dicens Iudeis: Ego sum Christus uobis in lege promissus. Tunc confluent ad eum omnes Iudei et reedificabunt templum a Romanis destructum, sedebitque ibi docens se esse Deum." Aymo in glossa II. ad Thessalonicenses II. capitulo.

PrevBack to TopNext