Text List

Prev

How to Cite

Next

Ascensio

a

1

"Vbi et quomodo sit in celo corpus dominicum curiosissimum et superuacuum est querere; tantum modo in celo esse credendum est." Augustinus de fide et simbolo.

b

2

"Corpus non ascendit sed leuatum est in celum, illo leuante qui ascendit. Si enim quisque descendat uerbi gracia nudus de monte, cum autem ascenderit uestiat se et iterum ascendat uestitus, recte utique dicimus: nemo ascendit nisi qui descendit." Augustinus de agone Christiano.

c

3

"Quorum sepulcra in passione Domini sunt patefacta, horum corpora Christo resurgente de puluere sunt suscitata. Decebat enim ut ille prius resurgeret, deinde illi, sicut dicit apostolus Paulus: Christus resurrexit a mortuis primicie dormiencium. Et sicut cum Domino surrexerunt, ita cum eo ascendente eciam ipsi ascendisse creduntur." Augustinus in sermone de resurrectione.

d

4

"Raptus est Dei Filius ab humanitate ad diuinitatem in transfiguracione, a passibilitate ad immortalitatem in resurrectione, a minoritate ad Patris equalitatem in ascensione quia quantus fuit descensus a sinu Patris ad patibulum crucis, tantus fuit ascensus a patibulo crucis usque ad dexteram Patris." Augustinus et est in glossa Apocalypsis XII. super illud: Raptus est Filius eius ad tronum eius.

e

5

"Cum audis eleuatum, agnosce milicie celestis obsequium non auxilium, seruicium non subsidium, ministerium non adiutorium." Augustinus tractans illud: Eleuatus est in celum, Actuum I.

f

6

"Dominus noster Ihesus Christus dum naturam humanam syderibus portauit, credentibus celum patere posse monstrauit; dum uincentem in celestibus eleuauit, uictorem mortis quo sequamur ostendit." Augustinus.

g

7

"Ascensio Dei catholice fidei confimacio fuit ut securi in posterum crederemus et miraculi illius donum cuius eciam in presenti perciperemus effectum." Augustinus in sermone de ascensione.

h

8

"Nos Christi mors uiuificauit, nos resurrecio erexit, nos Christi ascensio consecrauit." Augustinus ibidem (in sermone de ascensione).

i

9

"Resurrectio Domini spes nostra est, ascensio glorificacio nostra. Si ergo recte, si fideliter, si deuote ascensionem Domini celebramus, ascendamus cum illo et sursum corda habeamus." Augustinus ibidem (in sermone de ascensione).

k

10

"Virtutes ministre precedentes Christum in ascensione ad alias uirtutes celestes clamant ut uiam Domino uenienti aperiant eique occurrunt; reserate, inquiunt, celestes aditus uenienti Domino. Eternalis ingressus pateat. Aperiantur etheree ianue et eternarum edium ualue. Et introibit rex glorie in celum ut ad dexteram Patris interpellat pro nobis. Ipse enim uirtutes angelice nouo misterio carne induti stupefacte querunt cum admiracione: Quis est iste rex glorie? quibus respondent alie: Dominus uirtutum et cetera. Licet enim multi scirent ipsum esse hominem, non tamen sciebant humanam naturam supra se exaltandam." Ieronymus super illud Psalmi: Attollite portas.

l

11

"Vultis eius saltus cognoscere? De celo uenit in uterum, de utero uenit in presepium, de presepio uenit in crucem, de cruce uenit in sepulcrum, et de sepulcro rediit in celum." Gregorius omelia XXIX. super ewangelium tractans illud Canticum II.: Ecce uenit saliens in montibus.

m

12

"Saluator noster qui, cum in ea carne quam assumpsit, ascenderit in celum, peregre profectus est quia locus carnis proprie terra est que quasi ad peregrina loca deducitur cum in celo collocatur." Gregorius in omelia.

n

13

"Illo reuertebatur Christus ubi erat et inde redibat ubi remanebat quia cum per humanitatem ascenderet in celum, per diuinitatem suam et terram pariter continebat et celum." Gregorius omelia XXIX.

o

14

"Oportet, fratres karissimi, ut illuc sequamur corde ubi Christum credimus corpore ascendisse. Et si adhuc hic tenemur infirmitate corporis, sequamur tamen eum passibus amoris quia is qui placidus ascendit, terribilis redibit." Gregorius in omelia.

p

15

"In hac sollempnitate deletum est cyrographum nostre dampnacionis, mutata est sentencia nostre corruptionis. Illa enim natura cui dictum est: Terra es et in terram ibis, hodie in celum iuit." Gregorius in omelia XXIX.

q

16

"Ascendimus duobus modis, meditacione et oracione. Meditacio quidem quid desit docet, oracio ne desit optinet." Bernardus in sermone.

r

17

"Ascensionis quattuor dicimus esse gradus: prima ad cor, secunda in corde, tercia de corde, quarta supra cor. In prima timetur Dominus, in secunda auditur consiliarius, in tercia desideratur sponsus, in quarta uidetur Deus." Bernardus super Cantica.

s

18

"Domino meo datum est singulariter sedere a dextris Patris in gloria coequali, in essencia consubstanciali, pro generacione consimili, maiestate non dispari, eternitate non posteriori." Bernardus tractans illud Psalmi: Dixit Dominus, Domino meo sede a dextris meis.

t

19

"Natura cuius causa paradysus a cherubin custodiebatur hodie supra cherubin cum summo honore suscepta est, et natura cui dictum est: Terra es et in terram ibis, hodie in celum iit et sine termino super celos regnat." Crisostomus in omelia hodierna.

u

20

"Fit caro uerbum, id est homo Deus; et qui homo est in celis est; et qui Deus est de celis est. Ascendit descendens, sed descendit non descendens. Est qui erat et quod est non erat." Hylarius X. de trinitate.

x

21

"Non solum hodie paradisi possessores firmati sumus, sed superna celorum in Christo penetrauimus, ampliora recepturi per suam ineffabilem gloriam quam per dyaboli perdideramus inuidiam quia quos dyabolus de primi habitaculi felicitate eiecit, hos Dei Filius sibi concorporatos ad Patris dexteram collocauit." Leo papa in sermone hodierno.

y

22

"Non ociose inter resurrectionem et ascensionem quadraginta dies transiere discursit, sed magna confirmata sunt sacramenta, magna reuelata misteria. In eis dire mortis aufertur metus anime simul et carnis immortalitas declaratur. In hiis insufflacio Spiritus Sancti infunditur, in hiis beato Petro super ceteros ouilis dominici cura mandatur." Leo papa in sermone quodam.

z

23

"[abest in manuscriptis]"

ab

24

"Nemo ascendit in celum nisi qui descendit de celo. Quisquis ergo in celum ascendere desiderat, ei qui de celo descendit et est in celo se uera fidei et dilectionis unitate coniungat. Aperte intelligens quod nullo alio ordine nisi per eum qui de celo descendit in celum ascendere possit." Beda tractans illud Iohannis III.: Erat homo ex Phariseis et cetera.

ac

25

"Refrena iram, expue maliciam, expugna luxuriam et de peccatis uirtutibus fecisti gradum qui ducit in celum." Crisostomus de symbolo tractans illud: Ascendit ad celos et cetera.

PrevBack to TopNext