Table of Contents
Ingenium
"Nichil per aliquod ingenium ita astruitur, quin ita acre ingenium econtra inuenitur." Augustinus in quodam sermone.
"Apis acriter pungit et mel conficit, sic in paruo corpore anima ingeniosa et acerrima uiget, et doctrine suauitatem profert." Glossa Ieronymi super illud Ecclesiastici XI.: Breuis in uolatilibus apis et inicium dulcoris habet fructus eius.
"Ingenii acumen uel tarditas premium uel penam in futuro non collocat." Ieronymus in quadam epistola.
"Abscondere talentum in terra est acceptum ingenium in terrenis actibus implicare, et non lucrum spirituale acquirere." Gregorius super illud Matthei XXV.: Abiens fodit in terram.
"Dum ingeniosi per negligenciam in malis remanent, simplices quos ingenii penna non adiuuat, ad optinenda eterni regni menia uirtus operationis leuat." Glossa Gregorii super illud Prouerbiorum XXX.: Stellio manibus nititur.
"Semper in robusto et uegeto corpore animus mollior iacet atque tepidum cor, et rursum in corpore debili et infirmo fortior uiget promptiorque spiritus." Bernardus in apologetico.
"Sicut qui tardus est ad capiendum, pro intentione tamen boni studii premium percipit, ita qui prestitum sibi ex Deo ingenium negligit, condempnationis reus existit, quia donum quod accepit despicit, et per desidiam derelinquit." Ysidorus libro III. de summo bono.
"Quidam Dei iudicio donum sciencie quia negligunt accipiunt, ut durius de rebus creditis puniantur. Tardiores autem ideo quod scire cupiunt difficulter inueniunt, ut pro maximo exercicio laboris maximum premium habeant retributionis." Ysidorus ibidem.
"Non semper ingenii uena respondit ad uotum, et quandoque dicta laudabiliora casualiter scribenti se offerunt, que per studii uehemenciam et indaginem laboriose meditationis inueniri non possunt." Petrus Rauennas in quadam epistola.
"Potest ingenium fortissimum ac beatissimum sub qualibet cute latere. Potest ex deformi humilique corpusculo formosus animus ac magnus exire. Non deformitate corporis fedatur animus, sed pulcritudine animi corpus ornatur." Seneca epistola LXVII.
On this page