Table of Contents
Ingratitudo
"Sicut boni per contumelias meliores existunt, ita semper reprobi de beneficio peiores fiunt." Gregorius in omelia.
"Ingratitudo inimica est anime, exinanitio meritorum, uirtutum dispersio, beneficiorum perditio, uentus urens, siccans fontem pietatis, rorem misericordie, fluenta gracie." Bernardus super Cantica.
"Graciarum cessat decursus, ubi recursus non fuerit, nec modo nichil augetur ingrato, sed quod acceperit, uertitur ei in perniciem. Fidelis autem in modico censetur dignus munere ampliori." Bernardus sermone XXXV.
"Peruersi cordis est occasiones ingratitudinis uestigare. Nemo id facit nisi qui eciam gratis est ingratus. Peremptoria res est ingratitudo, hostis gracie, inimica salutis. Quoniam nichil ita displicet Deo, presertim in filiis gracie, quemadmodum ingratitudo." Bernardus sermone LII.
"Est superbia et delictum maximum, uti datis tanquam innatis, et in acceptis beneficiis gloriam usurpare beneficii." Bernardus libro de diligendo Deo.
"Quanto maiora beneficia sunt hominibus constituta, tanto grauiora peccantibus iudicia." Crisostomus super Mattheum.
"Nichil est quod adeo indignationem prouocet altissimi sicut ingratitudo. Ipsa est malorum prouocatio, beneficiorum exinanitio, meritorum exterminatio." Petrus Rauennas in quadam epistola.
"Est enim benignissimi, ut arbitror, et plenum ingenii pudoris fateri per quos profeceris. Obnoxii profecto animi et infelicis ingenii deprehendi in furto malle quam mutuum reddere, cum presertim fiat ex usura sors." Plinius in prologo de naturali hystoria.
"Graciarum actio est pro gracia suscepti muneris uotiua munerantis laudatio." Tullius libro de officiis.
"Ingratus est aduersus unum beneficium. Aduersus alterum non erit, duorum oblitus est, tercium in memoriam eorum, que exciderunt, reducet." Seneca I. de beneficiis.
"Quidam quo plus debent magis oderunt: leue es alienum debitorem facit grauem inimicum." Seneca LXXXIII. epistola.
"Quereris incidisse te in hominem ingratum. Si hoc periculum uitare uolueris, non dabis beneficia, ita ne apud alium pereant, et apud te peribunt." Ibidem.
"Ingrati esse uitemus non aliena causa sed nostra. Venenum quod serpentes in alienam perniciem proferunt, sine sua continent, non ita uicium ingratitudinis continetur. Torquet ingratus se et macerat, oditque accepta, quia redditurus est, et extenuat, iniurias uero dilatat atque auget." Seneca ibidem.
"Queris quid sit quod obliuionem nobis acceptorum faciat? cupiditas accipiendorum. Cogitamus non quid impetratum, sed quid petendum sit. Nescimus estimare res de quibus non cum fama, sed cum rerum natura deliberandum est." Ibidem.
On this page