Table of Contents
Inimicitia
"Ea elemosyna nichil est maius, qua ex corde dimittimus, quod in nos quisque peccauit. Minus ergo bonum est erga eum esse beniuolum siue eciam beneficum, qui tibi nichil mali fecit. Illud multo grandius et manifestissime bonitatis est, ut tuum quoque inimicum diligas, et qui tibi malum uult et si potest facit, tu semper bonum uelis faciasque quod possis." Augustinus in encheridion.
"Qui quamdiu tibi inimicus es, inimicum habes sermonem Dei. Esto tibi amicus et concordas cum ipso, sicque non solum nichil perdidisti, sed et te ipsum qui perieras inuenisti." Augustinus de uerbis Domini sermone I.
"Si is qui non relinquit parentes propter nomen Dei non est Deo dignus, quanto magis qui diligit eius inimicos acceptus Deo esse poterit. Ipsi enim grauiores inimici, qui ex amicis inimici facti sunt." Ambrosius super Beati immaculati.
"Virtus est coram hominibus inimicos tollerare, sed uirtus coram Deo diligere, quia hoc solum Deus sacrificium accipit, quod ante oculos eius in altari boni operis caritatis flamma incendit." Gregorius in pastorali.
"Inimicos et enim Dei perfecto odio odisse est, et quod facti sunt diligere et quod faciunt increpare, mores prauorum premere, uite prodesse." Gregorius ibidem: Perfecto odio oderam illos.
"Vbi amicicia permanet, nichil facile creditur, nichil facile recipitur, quod discidium possit operari. Si uero inimicicie semel occupauerint animos, omnia que fiunt, que dicuntur, ita accipiuntur, et ita intelliguntur, ut ad maiores et longiores proficiant inimicicias. Si quid enim boni dicatur de inimico, non creditur. Si quid autem mali, hoc solum creditur et confirmatur." Crisostomus in libro de compunctione cordis.
"Grauissimum inimicicie genus est, esse corde aduersarios et lingua simulare deuotos." Cassiodorus super Psalmum LIIII.
"Nulla pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus." Boecius libro III. de consolacione.
"Quid est homini inimicissimum? Alter homo. Inimicicias tarde suscipe, amicicias moderate exerce." Seneca in libro de moribus.
"Nulle sunt occultiores insidie quam hee que latent in simulacione officii aut in aliquo celsitudinis nomine. Nam eum qui palam est aduersarium facile cauendo uitare possis, et Troianos equus idcirco fefellit quia formam Minerue mentitus est." Seneca in prouerbiis.
On this page