Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

COMMENTARIUS.

(a) Contra opinionem in se. Hoc ratio clara est. Cum tamen dicit quod intentio secunda est relatio pertinens ad extremum, vel ad actum intellectus componentis vel dividentis, ete. id est quod secunda intentio, vel per se pertinet ad extremum intellectus componentis vel dividenlis, scilicet quod est praedica um vel subjeetum propositionis affirmativw vel negativa, et sic accipitur secunda intentio secundum quod ponitur 2» libro Pradicabilium, quia omne subjeetum vel praedicatum pertinet ad terminos simplices (qui sunt wn?versale, singulare, proprium vel accidens, etc.) pertinet ad acetum intellectus componentis vel dividentis, id est, quod aceipitur, vel pro relatione fabricata in propositione affirmativa vel negativa, vel ad acetum intellectus comparantis unum objectum ad alterum; et hoc ultimo modo est ad intenlionem Doctoris, ut patet in suis Universalibus. Et cum dicit, quod intellectus negotians non potest causare circa rem prim: intentionis, puta circa objectum inquantum cognitum, nisi relationem rationis, hoc declaratum fuit supra dist. 8. quaest penultim. Tertio dicit quod si ipsa persona esset relatio rationis, tunc necessario esset ad aliud tanquam ad correlativum, hoc patet diffuse in suis Universalibus ; et quod persona non sit. ad aliud, accipiendo ipsam iu communi, patet. infra dist. 25.

(b) Praeterea, contra rationem. Quia si tres persona» sunt tres res, supple subsistentes, et res non dicit secundam intentionem, et tamen res signi-

ficata per personam est communis tribus; patet, quia quando aliqua numerantur, numerantur propter aliquod commune divisum in illa, sicut dicimus tria animalia, quia animal est divisum in illa, et per eamdem rationem tenet illud quod dicit Magister d. 25. cap. 8. |

(c) Praeterea, contra additum arguo sic. Quia dixit quod persona quae est communis tribus, est adjectivum. Arguit Doctor quomodo tale adjectivum potest terminare dependentiam relationis adjectivi, cujusmodi est (res. Et hoc patet clare supra dist. 12.

COMMENTARIUS

(a) Ad quaestionem, etc. Omnia ista clara sunt ex dictis hic, et singulariter ex dictis d. 2. art. 2. quest. 1. et habetur bona glossa ibi.

(c) Ad primum istorum dico. Hsec responsio valde notanda est, et dicit in sententia, quod abstractum ab ultimis distinclivis (que uitima distinctiva sunt primo diversa, ut patuit supra d. 3. q. 3.) est. tantum vel, eonceptus negativus vel conceptus posilivus, dictus tantum denominative, accipiendo denominative, pro non pradicari essentialiter, ut satis patuit supra dist. praeallegata. Et sic conceptus abstractus ab ultimis differentiis non erit aliquo modo in quid.

(f) Tamen dubitatur. Nota hanc responsionem, quia singularis est.

Si dicatur, nonne Doctor supra dist. 3. quest. 1. contra Thomam et alibi, arguit quod ne$1atio non potest inesse alicui, nisi per aliquam affirmatio- nem et tamen hic dicit quod negatio potest esse communis pluribus, et negatio ejusdem rationis, et tamen non inest illis pluribus per aliquam affirmationem communem illis, sive per aliquod positivum commune illis.

Respondeo et dico, facilis est responsio, quia ibi dicit quod negatio non praedicatur de aliquo, nisi praesupponat aliquam affirmationem in illo, sicut non lapis non convenit homini, nisi propter aliquam affirmationem sive propter aliquam realitatem positivam existentem in homine, cui repugnat affirmatio lapidis. Et sic dicit in proposito, quod illa negatio communis non potest competere inferiori, nisi per aliquod positivum vel affirmationem in illo, et non est necesse quod competat sibi per aliquod positivum commune inferioribus, etc. Secundo dicit quod negatio dicitur ejusdem rationis, quae repugnat affirmationi unius rationis. Exemplum, nam affirmatio lapidis repugnat animali; ergo negatio opposita illi competit animali. Et dicitur unius rationis, quia opponitur affirmationi unius rationis, etc.

(g) Cum secundo objicitur. Hic dislinguit quod negatio est duplex, scilicet extra genus et in genere. Prima dicitur illa, quae non determinat sibi aliquod subjectum, sicut 202 ens, similiter 202 chzmzra et hujusmodi. Secunda est illa, quae determinat sibi aliquod subjectum, sicut 0n /apis determinat sibi aliquod subjectum, puta illud subjeetum cui repugnat affirmatio lapidis. Et sic in proposito, esse incommunicabile u quo et ut quod, dicit negationem in genere, quia determinat sibi aliquod subjectum, puta suppositum, eui repugnat affirmatio communicabilitatis. Secundo, dicit quod duplex est privatio, scilicet secundum se et se-, cundum genus, de qua patet ; et dicitur privatio secundum se, negatio in subjecto apto nato, quod secundum se formaliter est aptam natum habere habitum oppositum tali privationi. Et secundum genus est illa, quiae negatio in subjecto apto nato, non secundum se, sed secundum genus, et sic talpa, licet inquantum talpa non sit apta nata videre, tamen inquantum animal est apta nata videre. Tertio dicit quod esse incommunicabile modo praedicto, est negatio in genere, et etiam est negatio sic in genere, quod talis negatio opponitur privationi, quia non est negatio in subjecto apto nato, quia eum dico, suppositum est incommunicabile, non intelligo quod illud sit aptum natum communicari ; et hoc loquendo de privatione secundum se, quia forte secundum genus non repugnat sibi, quia licet Franeiseus secundum se non sit aptus natus communicari, tamen inquantum homo vel animal, non repugnat sibi.

(h) Est dubitatio ulterior. Dubitat Doctor, an a suppositis divinis abstrahatur tantum conceptus negaltivus vel positivus? et videtur declinare ad secundum, ut patet expresse ab ipso in 3. distinct. 1. quast. 1. Et cum dicit, quod ab individuis non tantum potest abstrahi species, puta a Francisco, Joanne, l'aulo, etc. potest abstrahi homo, qui dicit totam quidditatem individuorum, sed etiam aliquid, quasi proprium, puta ratio individualis, que praedicatur de ista et de ista, vel etiam individui, quod praedicatur de isto individuo et de isto ; et dicitur quas? propriam, quia nullo modo dicit quidditatem, ut patet supra.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1