Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 2
(b) Hic est opinio talis, etc. Proponit Doctor sententiam Henrici, qui sub una majori propositione multas subsumit minores, ex quibus diversas infert conclusiones. Propositio major est, quod nomina seu voces significative sint symbola seu signa intervenientia inter loquentem et audientem, quibus mediantibus posset audiens intelligere quid velit loquens significare, et cum hoc nequeat fieri nisi ulerque intelligat et significatum vocum, et voces esse imposita ad illa significanda, supponit loquentem et audientem debere cognoscere et rem significantam, et voces esse ordinatas ad rem significandam. Uno verbo, major Henrici est quod ut aliquis per vocem significet aliquid alicui, uterque debeat cognoscere et rem signifieandam et vocem esse ejus significativam. Sub hac majori subsumit primo hanc minorem: sed essentia divina secundum rationem, immensitatis sua, est soli Deo cognita, et infert inde solum Deum posse imponere nomen significativum istius essentisd sub ista ratione.Secundo,subsumitaliam minorem sub eadem majori: Sed Beati vident illam essentiam distincte sub. ratione propria, et infert. secundam conclusionem: Ergo Beati possunt nominare Deum aliquo nomine ad. significandum distincte essentiam divinam sub propria ratione imposito, sive a. Deo, sive ab aliquo Beato, Tertio, subsumit aliam minorem, quod viatores neutro modo cognoscant essentiam divinam, nec ut Deus, nec ut Beatus, et infert tertiam conclusionem: ergo non possuntviatores per nomina ad ipsum significandum emposita, ut cognoscitur a Deo aut a Beato, perduci ad cognoscendum Deum Sub istis rationibus.
Quarto, subsumitquartam minorem: sed creatura potest aliquo modo cognoscere Deum, et infert quartam conclusionem: ergo et aliquo modo, proportionabiluer ad illam cognitionem, poterit ipsum nominare. Et addit tamen ad hanc nullum nomen proprium Deo impositum a viatore concipiente Deum modo imperfecto, quo in via eognoscitur, posse esse transtatum a creaturis; sed nomen, quod ex institutione ereature est proprium Deo, debere esse primo et per se impositum ad significandum Deum sub illo conceptu quo concipitur, ut distinctus a creatura. Denique infert nomen Dews esse impositum ad significandum perfectiones Dei omnes summatim et in generali, alia vero nomina significare perfectiones aliquas partieulares Dei; unde existimat ex nominibus Latinis esse maxime proprium nomen ei, et non nisi transtative seu metaphorice dici de creaturis quandoque.
(c) De ratione hujus opinionis, etc. Non tam dimisso quam dilato majoris propositionis examine, iractat hiec Doctor de minoribus praecedentis opinionis. Et primo primam minorem, quatenus negabat alium, quam Deum ipsum posse videre Deum ut immensum, impugnat, quia alias non satiaretur intellectus Beati satietate naturali, prout scilicet ceonnaturaliter natus est satiari et perfici; sicut enim non satiaretur sic, nisi videret Deum, ut haic essentia est, et nisi videret ipsum ut est Omnipotens, omniscius et includens alias perfectiones, ita etiam nec saliaretur, nisi videret ipsum ut immensus, quia est eadem ratio. Deinde immensitas Dei non magis excedit capacitatem intellectus quam infinitas, et omnipotentia aliaque attributa; sed Beatus non solum potest videre infinitatem et alia attributa, sed de facto videt, ergo idem dicendum de immensitate. Confirmatur ex eo quod videbimus Deum sicut est, et non in speculo et enigmalte,sed facie ad faciem, colligitur quod videbimus ipsum sub aliis attributis; ergo et sub attributo immensitatis, quia eadem prorsus est ratio. GConfirmatur secundo, quia non est major connexio inter visionem essenti: et relationum quam inter visionem essentic et attributorum omnium. Sedsecundum Henricum qwuodlibelo 2. quest. 1. non potest Beatus videre essentiam, non visis relationibus; ergo nec potest videre eam, non visa immensitate.
Impugnat Doctor eamdem minorem: secundo, cognitio clara Dei sub ra-, tione immensitalis non esset. comprehensiva, sed nulla cognitio de Deo repugnat Beato, nisi qua esset. comprehensiva; ergo non repugnat ipsi ceognitio immensilatis. Probat majorem, quia eognitio comprehensiva Dei deberet esse infinita intensive, sicut ipse Deus, et hine solummodo repugnat creature; sed cognitio Dei ut immensus est, non deberet esse infinita, qua enim ratione potest actus non esse tam perfectus quam objectum (ut manifestum est quod possit), eadem non deberet actus versatus circa Deum, ut infinitus est et immensus, esse infinitus et immensus, nisi repraesentative, quod non facit ad rem. Confirmatur, quia si actus deberet esse infinitus jutensive, qui versaretur circa Deum ut immensus, deberent omnes actus, qui versarentur circa ipsum ut sic, esse ejusdem perfectionis; sed hoc est falsum, quia nulla apparet ratio, eur non possent haberi diversi actus inequalis perfectionis 'cirea ipsum, sicut de faeto Beati habent visiones beatificas inaequales. Confirmatur seeundo, quia non magis sequereturinfinitas actus ex terminatione ad Deum ut immensum, quam ex terminatione ad ipsum ut est omnipotens aut omniscius.
Advertendum autem hic obiter circa primam improbationem Doctoris quod videatur sequi, visionem intuitivam solius essentivae divine secundum se formaliter, ut distinguiturab attributis, qualem ipse supra dist. 1. quaest. 2. concedit possibilem non esse beatificam, quia visio beatifica debet esse satiativa. Sed secundum ea, qua hic dicit, - non esset satiativa, quandoquidem per ,eam non intueretur quis alias perfec? tiones attributales, et nominatim immensitatem, sine cujus cognitione negat Doctor intellectam satiari posse. Ex alia vero parte quandoquidem essentia, ut haec est, est objectum primum beatifieum, secundum ipsum ibidem et omnes, videtur quod ipsa sola clere visa et amata, beatificaret. Et hoc videtur mihi magis conforme ad doctrinam Seoli in illa distinctione prima, unde existimo eum intelligendum hoc loco, non ita ut velit, quod non possit de potentia absoluta satiari, saltem intensive, Beatus per visionem ipsiusmet essentiae cum aliis saltem attribulis sine visione immensitatis formaliter. Sed quod non satiaretur intensive per illam visionem, si connaturaliter non exigeret terminari ad immensitatem, aut secundum seipsam aut secundum aliam visionem connaturaliter illi debitam, hoc enim tantum sufficiebat Doctori contra Henricum, qui existimavit de facto, et connaturaliter loquendo, visionem essentia sine visione immensitatis esse beatificam.
(d) Ex hac parte minoris, etc. Ex dictis facile primam Henrici conclusionem, nimirum quod solus Deus posset imponere nomen significativum sui, ut immensus est, aut. nominare seipsum, refutat tribus rationibus. Prima esi, quod ad nominandum objectum sub aliqua ratione seu ad imponendum ipsi nomen significativum ipsius sub illa ratione, non requiratur comprehendere ipsum sub illa ratione, sed ad summum sufficit distincte concipere ipsum sub illa ratione. Sed non solus Deus concipit se distincte, ut immensus est, sed Beali sic concipiunt; ergo non solus Deus potest nominare se, ut est immensus, sed et Beati id facere possunt. Major hujus rationis patet. tum quia Adam non comprehendit naturas rerum omnium, quas nominavit, alias tam perfecte cognovisset illas omnes res quam Christus, quod non est dicendum; tum quia nulla prorsus est ratio cur ad hoc comprehensio requireretur. i
Secunda ratio est, quia magis repugnat dari signum naturale Dei ut immensi, quam signum ad placitum et ex ordinatione extrinseca, ut patet. Sed potest dari signum naturale creatum et finitum Dei ut sic, nam tale signum est intellectio ejus distincta quam potest habere Beatus, et de facto habet: Passiones enim, hoc est, conceptus, sunt note rerum et naturaliter, hoc est sunt signa naturalia rerum inteliectarum secundum Philosophum; ergo potest. Beatus imponere nomina significantia Deum, et consequenter non est verum quod solus Deus possit nominare se ut immensum.
Tertia ratio est, quia illud nomen quod imponeret Deus ad significandum seipsum ut. immensum, secundum Henricum, esset nomen finitum sine dubio; ergo posset intellectus finitus, et mediante etiam finita intellectione eo uti ad significandum Deum, et con- sequenter nominare Deum. Et quamvis Deus intelligat se ut immensum comprehensive, et. consequenter infinities perfectius quam Beatus intelligat aut possit intelligere, tamen non posset Deus imponere nomen ullum ad significandum se ut immensum, quod excederet nomen impositum a Beato ad ipsum ut sic significandum, quia non est talis proportio inter nomina imposita ad significandum aliquam rationem objeetivam cognitam a pluribus, qualis est inter cognitiones istorum plurium, ita ut si unius cognitio excederet cognitionem alterius, etiam nomen ab ipso impositum excederet in significando nomen impositum ab altero, eum uterque possit uti indifferenter nomine ab utrovis imposito, ut ex dicendis patebit.
Hae rationes sunt tam. urgentes, ut Vasquez disput. 51. putel non intellexisse Henricum, quod Deus non cognosceretur a Bealis secundum attributum immensitatis, quia haec esset manifeste falsum, ut optime, inquil, probat Scotus, sed quod non cognosceretur a Beatis comprehensive, unde putat Scotum hanc falsam sententiam ipsi imposuisse. Sed in primis non probat ullo modo sententiam Henrici non fuisse, qualem eam dicit Scotus, et praeterea. improprie et inusitate loqueretur Henricus, vocando cognitionem comprehensivam Dei cognitionem ipsius sub ratione immensitatis, unde non est verisimile ipsum sic loeutum. Nec denique ullum indicium dat hujus expositionis, unde dum Vasquez Henricum a calumnia Scoti vindicat, ut dicitur in margine istius capitis, Scoto ipsi calumniam infert et, ulrumque immerito facit.
(e) Quarta pars minoris, etc. Quando- quidem Doctor non examinet hic; quartam propositionem minorem Hen-: rici, sed polius tertiam, in qua dicit quod viator non posset mediante nomine imposito a Deo vel Beato ad significandum Deum, ut ab ipsismet specialiter concipitur, formare aliquem conceptum de Deo, nisi talem qualem eacus posset formare mediante - nomine coloris; non dubito quin per errorem amanuensium, aut Lypographi irrepserit quarta pars pro tertia parte inhune paragraphum. Dicit ergo quod licet sit vera illa tertia propositio, ex suppositione quod viator non habeat aliquem conceptum quidditativum de Deo, et quod Beatus imponeret nomen ad significandum conceptum aliquem quidditativum, tamen propositio illa repugnat principiis Henrici Primo, quia ille concedit alibi et in quarta propositione praesentis sui diseursus, quod viator possit habere aliquem econceplum de Deo, sed ille conceptus secundum principia Henrici: esset quidditativus, et talis, qualem habet Beatus; ergo secundum Henrieum posset viator uti nomine imposito a Beato ad intelligendum Deum sub ratione illa, sub qua intelligit ipsum Beatus. Probatur minor, quia non erit conceptus communis Deo et creaturis, sed omnino diversus a quocumque conceptu creature; ergo erit proprius conceptus quidditativus ipsius Dei, et ille ipse quem concipit Beatus, et ad quem significandum imponeret nomen, et consequenter viator alio modo potest uti iso nomine, quo caecus nomine coloris.
Et si dicatur quod licet sit idem conceptus quiddilativus Dei, quem concipit viator et Beatus, tamen viator non potest intuitive cognoscere illum conceptum sicut Beatus. Contra optime Doctor, quia per nomen nunquam debemus cognoscere intuitive rem significatam, sed tantum mediante eo debet species istius rei, seeundum quod significatur a nomine, excitari in nobis, ut patet in cc:eco non nato, qui scilicet aliquando habuit visum et vidit colores, postea vero privatus est visu; is enim postea potest tam perfecte intelligere nomina colo.rum quam ante, licet tamen non possit postea intuitive cognoscere istos colores.
Probatur secundo, quod ista propositio tertia sit contra principia Henricij quia. non possunt dari plures conceptus proprii de essentia divina; ergo unus tantum, et consequenter, si viator habeat conceptum proprium et non communem de ipsa, ut fatetur Henrieus, habet illum conceptum de illa, quem habet Beatus, loquendo de conceptu objeetivo, de quo discurrimus, alque adeo poterit uti nomine imposito a Beato ad significandum istum conceptum. Probatur antecedens, quia alias essentia divina causaret illos plures conceptus in intellectu sibi proportionato; objectum enim perfectum, quale est essentia divina, potest in intellectu sibi proportionato, qualis est intellectus divinus, causare quoscumque conceptus, qui de seipso haberi possunt, sicut objectum minus perfectum facere potest. Sed essentia divina non causatnisi unieum conceptum in intellectu diviao et beato secundum Henrieum; ergo non possunt plures haberi deipsa.lpsemet Doctor advertit, licet hic discursus sit probabilis, posse tamen negari antecedens cum sua probatione, quia $i comparemus essentiam divinam cum intellectu divi- no, quia est comprehensivus, non poterit causare in ipso nisi unicum conceptum, quamvis essent plures conceptus possibiles de ipsa in ali/s intellectibus. Si etiam comparemus essentiam divinam ad intellectum creatum, non est necesse ut ipsa de se possitin eo de se causare illos conceptus imperfectos, quos alia objecta possent de ipsa causare, et hoc ob perfectionem potius ipsius quam ob imperfectionem.
Nihilominusexistimo rationem hanc esse salis urgentem contra Henricum, quia si conceptus, quem habet viator de Deo, sit proprius Dei, et nullo modo communis ipsi eum creaturis, vel distinguitur a conceptu, quem habet Beatus, vel non; si non distinguitur, ergo habetur intentum; si distinguitar, profecto non potest esse imperfeetus. Nullus enim conceptus proprius Dei (loquor semper de conceptu objeeto) est imperfectus; ergo illum potest causare essentia divina in intellectu Beati, et sic Beatus habebit plures conceptus de essentia divina; et praeterea potest viator uti nomine imposito a Beato ad significandum Deum sub illo conceptu, cognito quidem a Beato intuitive, a viatore vero abstractive tantum.
(P) Ad quaestionem praemitto. Pro resolutione questionis prassupponit primo nomen proprium alicujus posse capi dupliciter. Primo, pro eo nomine, quo significat aliquid re vera conveniens alieui et nulli alteri, et sic omnpotens, omniscius, iÀnmensus, est nomen proprium Dei. Secundo, pro nomine significante rationem propriam alicujus, hoc est rationem partieula- rem et essentialem ejus, primo et per se ipsi competentem, et sic Aomo est nomen proprium naturd humana, a/- bedo est nomen proprium qualitatis sie appellatae. Ex quibus duabus acceplionibus, quas etiam adducit ad propositam Vasquez disp. Di. c. 2. secunda est stlrictior, et illud nomen quod secundum eam est proprium, simpliciter loquendo, nomen proprium dici meretur. Unde communiter solemus dicere, quando non occurrunt nobis nomina significantia propriam naturam rei, licet occurrerent nobis nomina significantia aliquas proprietates ejus haberemusque descriptiones, quibus illam rem ab aliis possemus discernere, quod tamen ignoremus nomen proprium ejus.
Preesupponit secundo, aliquem posse. nominare aliud multipliciter. Primo exprimendo ae formando nomen illud vocale quod est impositum ad ipsum significandum, non intelligendo quod illud nomen aliquid significet, nec volendo aliquid per ipsum significare, et sic posset psittaeus nominare Deum nomine quocumque imposito ad eum sub propria ratione significandum, sive a Deo, sive a Beato, sive a viatore; unde hic modus nominandialiquid est valde imperfectus, et extra scopum ac intentum praesentis questionis. Secundo, formando istud nomen ad significationem alicujus conceptus, quem ipsemet proferens verbum, non sentiret; et sic si quis formaret coram Hebraeo verbum, aut nomen Hebreum ignorata significatione ejus, nominaret rem significatam per istud verbum, aut nomen. T'ertio, formando verbum significativum alicujus conceptus habiti ab illomet proferente verbum, et sic nos utimur vocibus Latinis aut vulgaribus, quorum significata propria intelligimus. Quarto, formando hujusmodi verba in ordine ad hoc ut aliquis intelligat significata istorum — verborum, aut ut menti alicujus, propric autaliena, ista significata objiciantur.
Rursus qui format verbum significativum alicujus conceptus, quem ipsemet concipit, potest se habere dupliciler. Primo, ita ut ipsemet concipiat illum conceptum distincte, sicut nos coneipimus significatum albedinis. Seeundo, ita ut non concipiat illum dislinete, sed confuse, sicut qui non cognoseeret significatum ]leopardi alio modo, quam quatenus cognosceret quod. per leopardum significaretur aliquod animal. Et ex his duobus modis, primus est longe perfectior modus nominandi rem quam secundus, ut patet.
(g) His praemissis ad questionem, etc. Littera haec si verba ipsa considerentur, est obseura tam hic quam in utrisque Reportatis, propter defectum sine dubio amanuensium et Typographorum. Sed resolutio Doctoris est facilis intellectu, quam sine respectu ad contextum verbalem corruptum, clare conabor proponere per conclusiones sequentes.
Prima conclusio: Viator potest nominare Deum nomine proprio, non solum utendo nomine proprio imposito ab alio, verbi gratia, a Deo aut Angelo, eo modo quo utitur psittiacus nominibus, formando scilicet. sonum illum materialem et Physiecum, quem nomen significativum materialiter importat tanquam substratum significationis; nec solum etiam, ut quis ignorans significationem vocis Hebraiex, potest uti isto nomine, sed etiam ita ut habeat aliquem conceptum confu- sum istius rei, quae significatur distincle per illud nomen proprium. Hae quoad duas primas partes non videtur posse esse in controversia; nihil enim impedire posset, quo minus sonum illum materialem edere posset homo non impediti organi, et nolendo et volendo illud significare per istam vocem, ad quod significandum est imposita. Tertia etiam pars non minus extra controversiam esse potest, nam viator habere potest et de facto habet conceplum confusum Dei, et sic proprium ipsimet ut non conveniat alteri; ergo potest edere sonum materialem impositum a Deo, ad significandum Deum sub ratione propria et distincta; concipiendo Deum interim non ita distincte, sed confuse, per modum scilicet omnipotentis, aut. prima causa.
Conclusio secunda: Non potest viator perfecte nominare Deum nomine proprio distincte ipsum repraesentante, ita ut ipsemet distincte concipiat. Deum, ut significatur isto nomine. Hoc est communis, et patet, quia pro hocstatu non habemus ullum conceptum distinctum Dei, utcommuniter omnes supponunt; sicut nec habemus conceptus distinctos substantiarum etiam materialium, sed conceptus tantum indistinctos aut negativos, aut relatos ad effectus, aut causas earum.
Conclusio tertia: Non potest Deus significari nomine ullo ex quo creatura ulla posset devenire in cognitionem comprehensivam ejus. Hd:e. est communis, et patet, quia non potest creatura independenter a nomine cognitionem ullam comprehensivam Dei habere, ut suppono ex incomprehensibilitate Dei; ergo nec dependenter a nomine, quia cognitio rei habita mediante si- si gno ad placitum supponit cognitionem istius rei praecedentem signi cognitionem, ut signum est, et consequenter praecedentem illam cognitionem, quae habetur per signum, ut signum est. EL hoc sane ratio probat nullam rem posse alicui significari per nomen secundum ullam rationem, secundum quam ante non erat ista res cognita ipsi, et consequenter Beatos non possesignificare Deum nobis ullo nomine, ut ipsi eum vident, sic ut nos audito illo nomine haberemus talem cognitionem de Deo qualem ipsi habent.
Conclusio quarta: Quicumque potest Deum sub quacumque ratione sub qua et ab ipsomet, et ab eo cui illum significat, concipitur, significare nomine proprio tam ab alio quam a se imposito. Hwe est etiam certa et communis, et patet, quia nihil impedit, et quia hae potissimum ratione possumus quamlibet rem nomine proprio significare alicui sub aliqua ratione, quia et ab illo et a nobis res sub illa ratione concipitur.
Conclusio quinta: Beatus posset imponere nomen ad. significandum Deum, secundum illam rationem objectivam, secundum quam ipsemet eum concipit, et etiam significare eum isto nomine viatori, cut Deus conferret. cognitionem abstractivam distinctam Dei. Haec est Henriei supra et conformis principiis Doctoris, eamque tenent Scotistae omnes, quos sequitur Vasq. supra z. 20. et Granadus 1. part.g. 13. Probatur prima pars, quia impositio nominis ad significandum aliquid dependet solummodo a cognitione rei significanda; et a voluntate institientis; sed nihil impedit quominus Beatus posset velle quod nomen aliquod significaret Deum sub illa ratione qua cognoscit ipsum, ergo,etoe. Probatur secunda pars, quia eo ipso quo Beatus imponerel nomen ad Deum sie significandum, et quo viator habens speciem abstractivam repraesentantem Deum sub illa ratione qua intuitive cognosceretur a Beato, cognosceret istam institutionem quando actu non cognosceret sic abstraetive Deum, et Beatus proferret ipso audiente illam vocem, excitaretur in. ipso species illa repraesentativa Dei abstractive, non minus quam in nobis excitatur species albedinis, audita voce a/ bedinis; ergo non minus significaret isto nomine Beatus Deum sub ista ratione isti viatori quam nos significamus qualitatem, qua vocatur albedo, nomine a/bedinis. Quod si non posset dari eognilio abstraetiva distincta Dei, tum non posset Beatus significare Deum sub ista ratione qua cognoscit ipsum, viatori. An autem possit dari talis cognitio, necne; impertinens est ad propositum, sed nobis tenendum cum Doctore ?» 2, dist. 3. 9g: 2101 E eam posse dari.
Dices, viator habens speciem abstraetivam non posset mediante illa voce cognoscere Deum intuitive; ergo non posset cognoscere Deum, secundum conceptum quo conciperetur a Beato proferente istud nomen. Respondeo, distinguendo consequens, secundum conceptum formalem, concedo; secundum conceptum objectivum, nego consequentiam. Itaque quamvis Beatus imponens nomen ad significandum Deum sub ista ratione qua cognoscit ipsum, habeat visionem intuitivam istius rationis, tamen intelligens nomen non debet habere talem visionem, sed sufficit quod habeat abstraetivam, sicul de facto primo imponens nomen ad significandum albedinem seeun- dum propriam rationem ejus, cognoscit ipsam intuitive; et tamen postea non eozgnoscit ipsam intuitive, quoties per nomen illud ipsam intelligit, sed tantum abstractive.
Conelusio sexta: Si, ut alicui significetur aliquid nomine aliquo, requiratur ut istud nomen causet aliquo modo in ipso cognitionem rei significat per nomen, non potest Beatus sibi aut alteri Beato significare Deum; sed si sufficiat quod cognoscat rem significari per nomen seu nomen esse impositum ad significandum Deum, potest Beatus Beato significare Deum. H«c conclusio ut jacet est certa, et ex ea sequitur non esse nisi controversiam de nomine inter Vasquem supra, et Aversam quast. 15. sect. 3. dum ille asserit, hic negat Deum posse Beato significari nomine aliquo, sive a Beato sive a Deo ipso imposito al significandum Deum; nam Aversa ideo negat, quia putat conditionem prima partis requiri ad significationem, nimirum ut vi verbi seu nominis is, cui res significatur, deducatur in eognitionem rei significata. Vasquez vero ideo affirmat, quia putat sufficere ad significationem, quod audiens nomen cognoscat et rern significatam et nomen esse impositum ad eam significandum: an autem requiratur primum ad significationem, vel sufficiat secundum, questio prorsus est de nomine.
Probatur prima pars conclusionis, quia Beatus semper est in actuali visione Dei, semper causata et conservata a Deo ipso, independenter ab omni applicatione signi externi ullius; ergo non potest causari cognitio Dei in ipso per nomen, alias duas simul haberet, et cognitiones de Deo sub eadem ratione, ut patet; et consequen- ter si causari cognitionem rei significata requiratur ad significationem, non potest Deus significari Beato. Probatur secunda pars, quia potest Beatus cognoscere voluntatem, quam habuit alius Beatus instituendi vocem illam ad significandum Deum; ergo potest cognoscere audita voce illa, quod Deus significetur per illam; et consequenter si hoc sufficiat ad significationem, poterit ipsi significari Deus nomine illo, quoties eo audiente profertur ab alio Beato.
Quantum autem ad questionem ipsam de nomine, magis mihi placet modus loquendi Vasquezii, quia de facto loquimur vocaliter Deo, et dicimur significareipsi nostros conceptus per voces. Sed certum est quod per voces non magis deducamus ipsum in cognitionem nostrorum conceptuum, quam Beatus potest alium Beatum deducere in cognitionem Dei, quia Deus magis intuitive actualiter et necessario intuetur nostros conceptus independenter a nostris vocibus, quam Beatus intuetur Deum independenter a vocibus alterius Beati, et eatenus solum significamus Deo nostros conceptus, quatenus eo audiente proferimus voces significantes nostros conceptus; ergo sufficitad significandum proferre verba instituta ad significalionem rei; et non requiritur quod per illa verba is cui significamus, deducatur in cognitionem rei, alias non significaremus nostros coriceptus Deo, contra communem loquendi modum tam doctorum quam indoctorum.
Conclusio septima: Viator potest imponere nomen ad significandum propriam rationem. quidditativam Det, seu conceptum ipsum objectivum, quem habent de ipso Beati, aut ipsemet Deus. Principalis difficultas totius hujus quaestionis consistit in hae conclusione, quam tenel hic et quistione praecedenti, Doctor eum suis omnibus, Occhamus, Gabriel et ezeteri Nominales ibidem, Molina 4. part. quest. 15. $ art.1. disp. 2, Vasquez disp. 91. Aversa quest. 13. sect. 2. dicto tertio, contra D. Thomam, Cajetanum, Bannem, Zumel, Valentiam, Granadum eadem quest. 13. art. 1. Suarium b. 2. de attributis divinis cap. 3M. n. 43. Probatur haec conclusio ex Scoto hie, quia si non posset id facere, maxime quia non posset distinelius significare rem aut imponere nomeu ad eam distinctius signifieandam, quam ipsemet concipit ipsam, nihil enim aliud impedire posset, sed hoc est falsum; ergo. Probat minorem, quia si non possemus in ponere nomina ad significandas res, nisi prout eas nos ipsi concipimus, non essent jam nomina ulla imposita a nobis ad signifieandam ullam substantiam secundum praedicata sua quidditativa et essentialia; quia ut suppono hic ex dictis supra dist. 3. q. 1. et omnes fatentur, non habemus jam ullum conceptum quiddilativam distinctum de ulla substantia in particulari, verbi gratia, de homine auf equo, sed conceptum tantum confusum, quo coneipimus illos per modum aliquarum rerum per se substantium et dicentium ordinem ad tales vel tales operationes vel accidentia, quod etiam patet ex perientia. Sed sunt nomina imposita ad signifieandasrationes particulares substantiarum in particulari, secundum predieata essentialia et. quidditativa sua, verbi gratia. nomen homo ad significandum distincte naturam humanam, nomen equus ad. significandum equinam; aut saltem possunt esse sic imposita (quod nobis sufficit) quid enim impedire potest, quo minus velimus nos, aut voluerint primi impositores nominis homo intendere signifieare naturam humanam secundum se, non prout subjacet nostris imperfectis conceptibus, sed prout subest conceptibus perfecte concipientis illam.
Confirmatur secundo, quia si Adam imponeret nomen A0mo0 ad significandum humanam naturam, prout ipse eam intellexit quidditative et perfecte (suppono autem quod sic eam intellexerit, quod an ita sil necne, non facit ad praesens) sine dubio nomen omo esset significativam naturtae humane quidditative et perfecte. Et licet nos non haberemus per illud nomen conceptum quidditativum et perfectum islius naturae, tamen potuissemus intenderesignificare istam naturam, non prout nosconcipimus, sed prout Adam; et sic proferendo istud nomen eoram Adamo, significaremus ipsi naturam humanam prout ipse, non prout nos conciperemus illam, ut patet; ergo similiter potuissemus ab initio nos ipsi primo imponere nomen A070 ad significandum naturam humanam, prout conceptam ab Adamo, quamvis nos ipsi distincte eam non sic conciperemus. Consequentia hae patet a paritate $1atio nis. Confirmatur, quia posset Adam significare nobis, quod ipse aliter conciperet humanam naturam quam nos, sed tum nihil prorsus impedire£. quominus nos potuissemus imponere nomen ad significandum naturam humanam, non prout nos concipimus ipsam, sed prout Adam, et hoc posito, quoties proferremus illam vocem aut nomen Adamo audiente et cognosceente nostram impositionem, deduceretur in cognitionem naturae humane, non prout nos conciperemus, sed prout ipsemet eam concipere solet; ergo possumus significare per nomen quidditative et distincte aliquam rem, quam ipsi sic non concipimus.
Confirmatur tertio ex eodem Doctore, quia licet de facto imponamus nomina sepissime propter aliquas proprietates rei, sic ut ratio movens nos ad imponendum tale. vel tale nomen, sit talis proprietas, sicut, verbi gratia, lesio pedis conveniens lapidi, est ratio cur voeamus illam substantiam sic dictam lapidem. Et sicut fuisse factum prius ex humo, est fortassis ratio cur nomen homo sit impositum ad significandum hominem, tamen neque universaliter requiritur, ut sit aliqua ratio particularis desumpta ex proprietate ulla rei, ob quam vocemus ipsum iali vel tali nomine; sine ulla enim ratione potuissemus instituere nomen Aomo ad significandum quodcumque nobis placeret, quia institutio vocum est prorsus libera. Et praeterea certum est istas proprietates non significari per voces illas, sed ipsam rem secundum se, cui competunt ist: proprietates; tum quia auditis istis vocibus non intelligimus istas res sub istis proprietatibus, neque ipsasmet proprietates ullo modo, ut patet experientia, neque enim quoties audimus /apidem, cogitamus de lesione pedis; tum quia diversa nomina in diversis linguis significant eamdem prorsus rem eodem modo, intelligentibus illas linguas, quae tamen diversa nomina poterant fuisse instituta ob diversas rationes motivas desumptas ex diversis proprietatibus rei; ergo nomina non semper imponuntur ad significandum rem secundum quod concipitur ab imponente nomen. Patet consequentia, quia si sic imponerentur, quandoquidem imponens nomen lapidis ad significandum substantiam sie vocatam ob proprietatem laesivam pedis quam habet, concipiat istam substantiam ut sic leesivam, vox /ap?s significaret semper substantiam ut sic tantum, quod ex antecedenti hujus diseursus patet esse falsum.
Confirmatur quarto, exemplo DocLoris, quo utitur questione praecedenti: Qui eognosceret esse litteras aliquas Hebraieas, quarum una esset prima, altera secunda, nec haberettamen species distinctasillarum litterarum, quia eas nunquam vidit, is posset imponere nomen aliquod, verbi gratia Lor ad significandum primam litteram, et aliud nomen, verbi gratia Nar, ad. significandum secundam litteram, volendo scilicet quod vox Lor acciperetur pro prima littera, et vox Nar pro secunda; quid enim impediret quominus hoc faceret ? Sed in tali casu quoties proferret ipse vel alius istam vocem coram aliquo, qui cognoscit primam et secundam litteram Hebraicam distincte, ut eoram aliquo Hebraeo vel alio, qui didicit litteras Hebraicas, et recordatur formd earum, et qui praeterea cognosceret istas voces esse impositas ad illas litteras significandas, profecto cognosceret ille Hebraeus aut peritus istarum litterarum, istas litteras distincte perillas voces, et tamen imponens aut proferens illa, non sic eas cognosceret; ergo manifeste sequitur quod aliquis possit imponere nomen ad significandum aliquid distinctius, eletiam actu significare distinctius quam ipsemet eam cognoscit. Simile exemplum posset proponi de caeco nato, qui posset imponere nomen A, verbi gratia, ad significandum quodcumque quod actu videret videns, eum videret actu albedinem; in tali casu quotiescumque proferret cweus A coram illo vidente, aut aliis cognoscentibus institutionem, haberent cognitionem abstractivam albedinis distinetiorem millies quam ipsemet ccecus haberet, ut est evidens; ergo distinelius potest quis aliquid significare per nomen, quam ipsemet concipit rem. Simile etiam exemplum proponit Vasquez et Aversa de iis, qui cum nunquam fuissent Rome, loquerentur de homa eoram iis qui fuerunt. Rome; nam certum est quod per loquelam suam perfectiorem notitiam Rome generarentin audiente, qui fuit Rome, quam in seipsis; ergo quis potest aliquid perfectius alteri significare per nomen quam ipsemet illud concipit. Probatur secundo a priori, quia ad significandum per nomen aliquid, nil aliud requiri potest quam mediante nomine alterum in cognitionem ipsius deducere; et imponere nomen ad significandum aliquid, non est aliud quam ita ordinare nomen pro signo alicujus rei, ut deinceps supposita ista ordinatione, intelligatur ista res audito nomine. Sed potest quis non concipiens aliquam rem distincte mediante voce ase prolata, in significationem distinctam istius rei perducere, et certe ipsimet psittaci per voces deducunt nos in. cognitionem rerum illis vocibus significatarum, quas ipsimet nullo modo concipiunt. Et potest etiam quis ordinare vocem ad significandam rem secundum quod concipitur ab altero, quamvis ipsemel sic distincte illam rem non concipiat; et supposita ista ordinatione, alter habens conceptum distinctum rei, distincte concipit rem audita illa voce; ergo potest quis distinctius aliquam rem alicui significare quam ipsemet rem concipit, et imponere nomen ad ipsam sic distinctius significandam.
Confirmatur, quia ideo intelligit aliquis rem per nomen, quia cognoscit ipsam rem, quae significatur nomine, et cognoscit nomen esse impositum ad significandum. Et quia supposito hoc ob connexionem specierum, quando excitatur species nominis, excitatur etiam species rei significata, unde nullum nomen significat aliquid nisi isti, qui ante cognovit rem significatam, et qui cognoscit impositionem nominis ac ordinationem ejus ad illam rem significandam. Sed qui cognoscit albedinem distincte, et simul cognoscit caecum non cognoscentem albedinem distincle imposuisse nomen A, verbi gratia, ad albedinem significandam, non prout a ceco intelligitur, sed prout ab illo vidente, potest ex frequenti consideratione, quod nomen A erat impositum ad albedinem significandum, habere talem connexionem inter speciemm albedinis quam ipse habet, et speciem nominis ae impositionis ejus, ut excitata specie nominis A, excitetur etiam semper, vel ut plurimum, species albedinis; ergo ipse potest per nomen illud impositum a exco intelligere albedinem, non ut concipit eam caecus, sed ut concipit eam ipsemet videns. Et per hoc patet ad id quod dicit Suarez ad nostra argumenta, nempe illum qui audit nomen et cognoscit distincte rem significatam, .intelleceturum quidem rem illam distincte, non vero beneficio nominis, sed propter cognitionem, quam ipse ante habuit deilla, atque adeo non sicnifieari illam, ut sic distincte concipitur, isto nomine. Patet, inquam, ad hoc ex dictis, quia nullum nomen significat, etiam supposita inslitutione vi sua praecise, aut etiam vi impositionis, nisi supposita cognitione rei significatae; ergo, vel nullum nomen significare dicendum est, vel istud nomen, quo audito concipitur res distincte, dicendum est illam rem sic significare, licet sic non significaret, nisi praesupposita ista cognitione.
Contra hanc conclusionem objicit Cajetanus supra non esse imaginabile, quod aliquod nomen imponatur ad distinetius significandam rem quam ab imponente concipitur ista res, quia voces significant res mediis conceptibus formalibus, quos habet imponens et utens vocibus de re; ergo distincta signifi$1atio oritur ex distincta cognilione imponentis nomen, aut eo jam imposito utentis, et consequenter non potest quis imponere nomen ad signifieandam rem distinctius quam ipsemet rem concipit. Confirmatur hcec pro$1atio ex Suarez supra num. 31. quia vox illa non posset habere illam significationem distinctam nisi ab imponente, sed imponens non potest dare quod non habet, non habet autem cognitio: nem distinctam; ergo non potest dare voci significare distincle. Confirmatur secundo ex eodem, quia si nullo modo eognosceret imponens rem, non posset voluntas ejus imponere nomen ad signifieandam illam; ergo si non cognoscat distincte non poterit imponere ad signifieandam distincte. Confirmatur tertio, quia facilius est rem concipere quam verbis explicare, ut patet tum experientia, tum etiam auctoritate; hinc enim Augustinus 7. de Trinil. 4. Verius, inquit, cogitatur de Deo aliquid quam dicitur, et Cyrillus /2b. 1. contra Julianum, Nazianzenus orat. 2. de Theologia, approbant dictum Platonis et Trismegisti: Dewm Zntelligere, difficile esse, loqui autem ? mpossibile; ergo qui imperfecte cognoscit rem, non potest. per verba a se imposita illam significare perfecte, alias faeilius esset. ipsi bene explicare, et signifieare rem quam eam cognoscere.
Fatetur quidem Suarez Scoto,verum esse, quod aliquando loquens plura significet quam ipsemet concipiat, sed ait illad esse per accidens et non ex vi vocis formaliter acceptae, ut subest compositioni.
Respondetur negando id esse inimaginabile, quod dicit Cajetanus esse tale, et ad probationem (quidquid sit de veritate secunde partis antecedentis, qua dicitur quod voces signifieent mediis conceptibus utentis illis, quam omnino falsam esse patet exemplo psittaci aliquo modo signifieantis seu deducentis in cognitionem per voces, quibus utitur, illa, quae nullo modo concipit) nego sequelam, quia licet aliqua cognitio requiratur necessario ad amorem voluntatis, tamen non necessario perfectior cognitio ad perfectiorem amorem, quia posita. eadem cognitione in diversis temporibus potest voluntas nunc perfectius, nune minus perfecte amare, ut patet experientia. Imo in eodem instanti quo amavit objectum cognitum ut duo, amore ut unum, poterat amare illad ut duo; ergo similiter quamvis aliqua cognitio requiratur, ut imponatur nomen ad significandum, tamen distincta cognitio non requiritur ut imponatur ad distincte significandum.
Quod ut intelligatur melius, advertendum varietatem conditionis appli- calivie, aut etiam causae partialis tum solummodo requiri ad varietatem in ellectu, quando causa totalis aut. parlialis est naturaliter agens, et, ecetera omnia. prieter conditionem aut causam parlialem sunt. eadem. Hine enim si ignis causat in hoc instanti perfectiorem calorem in subjecto quam in alio instanti, optime infertur quod debeat esse jam variata applicatio ejus aut dispositio passi, quia si non fuissel aliqua talis var$1atio, non posset assignari ratio cur jam perfectius calefaceret polius quam ante. ALquan-. do causa totalis aut partialis effectus est libera, sine variatione conditionis aut alterius concausc naturaliter agentis, potest esse variatio in effectu, quia potest assignari causa unde proveniat ista variatio effectus sine variatione conditionis aut concause illius, nimirum libera determinatio causae libere aetiva.
Deinde advertendum, cognitionem rel significandi: per vocem, ut quis imponat vocem ad eam significandam, ideo solummodo requiri, quia impositio pertinet ad voluntatem, qua: non potest ferri nisi in cognitum. Unde ut imponat vocem ad rem aliquam signifieandam alicui sub aliqua ratione, solum sufficit ut possit cognoscere illam rem taliter, ut alius cognoscat. quod imposuerit illam vocem ad illam rem sijgnificandam tali ratione, sed hoc potest alius intelligere sine eo quod intelligat impositorem nominis cognovisse illam rationem distincte; ergo ut imponatur vox ad signifieandam rem sub aliqua ratione etiam distincte, non requiritur distincta coenitio istius rationis, licet requiratur aliqua confusa. Probatur minor, eo ipso quo eceus dicat, ego volo quod nomen 4 significet illam rem quam quis percipit per oculosin hoc instanti (in quo quis videret albedinem) qui audiret ipsum hoc dicentem, et videret albedinem tum percipi per oculos istius percipientis, sciret quod vellet significare albedinem per vocem Á, ut supra dictum est, et vox A non significaret ipsi albedinem sob illo conceptu quo eceus ille conciperet ipsam, sed sub conceptu illo distincto quo conciperetur ab illo percipiente.
Quae doctrina roboratur primo, quia si per impossibile, aliquis imponeret vocem ad significandam aliquam rationem objectivam sine eo quod ullo modo cognosceret illam rationem, et alius cognosceret illam, profecto intelligeret illam rationem objectivam, et tamen non cognosceret illam prout concipiebatur ab imponente. Secundo, quia si vox tantum significaret. rem secundum rationem objecetivam, qua conciplebatur ab instituente vocem, prius debuissemus cognoseere secundum quam rationem cognoscebat impositor rem illam quam potuissemus cognoscere ipsius vocis significationem, quod est omnino falsum et contra experientiam. Tertio, quia si duo homines instituerent diversas voces vel etiam unam ad signifieandum naturam humanam, ex quibus unus conciperet illam per modum risibilis, alter per modum rationalis, nec vellent tamen vocem significare ipsam ut risibilem, aut rationalem formaliter; alius qui sciret institutionem mediantibus illis diversis vocibus vel una voce posset habere eumdem semper conceptum de re; ergo vox non significat rem, ut subest conceptui impositoris, quamvis aliquem conceptum de re debeat is habere.
Ad primam confirmationem posilam »:"m. 18. dico quod haberet vox illam significationem ab illo imponente, qui habet in virtute sua istam significationem, quia habet in virtute sua ordinare vocem ad illam rem signifieandam sub tali conceplu. Nec debet ad hoc habere illam cognilionem, quam causat ista vox in virtute sua, ita ut ipse in se, aut in alio per vocem praecise possit illam causare, sed sufficit quod possit causare ipsam in intellectu habente speciem istius rei per illam cognitionem cognite et significata? per vocem.
Ad secundam confirmationem patet responsio ex dictis ad objectionem, neganda enim est consequentia.
Ad tertiam confirmationem respondeo, distinguendo antecedens: Quando quis haberet voces jam ante in positas ad signifieandam rem, ut ab ipso concipitur, et alii quibus res illa esset significanda, scirent voces esse sic impositas, haberentque eosdem conceptus de re, quos significarent verba, nego antecedens. Quando quis non haberet voces ad sic significandam rem, aut quando alii non conciperent rem prout ipse eam vellet per verba significare, concedo antecedens; et similiter distinguo consequens, non potest hoc aliis, qui perfecte conciperent, nego; qui non conciperent, coneedo consequentiam, neque nos id asserimus.
Itaque tota difficultas significandi rem per verba, oritur ex eo quod audiens vocem debet habere cognitionem re! significande, antequam possit intelligere vocem, quia vox non habet ex se, etiam supposita quacumque institutione, causare speciem rei significatae in mente audientis, et
minus habet proponere ipsam rem significatam secundum se, qua posset non existere vel esse absens physice, unde solum habet ex se causare cognitionem rei, quatenus excital=t speciem ipsius in mente audientis vocem, atque adeo ut significet, necessario pressupponit speciem rei in illa mente. Rursus non sufficit quod species rei sit in illa mente, ut excitetur per vocem, nec ulterius etiam quod vox imponatur ad significandam illam rem, cujus habetur species, sed debet audiens intelligere quod vox sit imposita ad significandam rem istam. Hoc autem est valde difficile significare ipsi aliquando; et hine fit aliquando difficile esse, ut aliquis explicet. per verba suos conceptus, quia scilicet vel alter non habet tum species istorum conceptuum, vel loquens non habet verba jam imposita ad significationem istorum verborum, et si vellet ipse imponere nova nomina, non posset significare alteri quod illa imponeret ad significationem istorum conceptuum. At quando audiens habet speciem conceptuum, et. potest loquens significare ipsi quod intendat significare per voces res illas, quarum species habet, profecto nullam habebit difficultatem loquens in significando suo conceptu.
Hanc autem doctrinam uon advertit Suarez swpra num. 1aemp;4. dum videtur supponere quod vox habet ex se significare aliquid independenter a specie- | bus, quas audiens habet de re; quod manifeste patet ex modo dictis esse falsum.
Nec argumentum, quoad hoc sentiendum ducitur hic Doctor, ullius est momenti, sed procedit ex malo hujus rei examine, ut patebit ex solutione. Est autem hoc ejus argumentum: si nomen haberet significare rem, prout repriesentaretur per speciem, aut prout coneiperetur res perfectius, aut distinetius ab audiente nomen, sequeretur quod idem nomen impositum ad significandum eamdem rem secundum eamdem rationem, nou haberet determinatam perfectionem significandi. Sed quod pro varielate audientium haberet perfectiorem ac perfectiorem vim significativam, quia scilicet. quo intellectus esset perfectior aut perfeeliores species rei haberet, eo perfeclius audito nomine intelligeret rem, sed hoc est frivolum, inquit Suarez; ergo, etc.
Respondeo in primis si concederetur sequela, id non esse nec frivolum nee absurdum, cum enim nomen supponat pro re significata, sicut ipsa res significata non habet ex se determinatam perfectionem causativam cognitionis, sed pro varietate intellecluum eorumque dispositione et pro varietate specierum, quae causarentur in intellectu, haberet causare perfectiorem aut imperfectiorem cognitio: nem, nec hoc sit frivolum, ita quod vox non haberet determinatam perfectionem significationis, sed juxta dispositionem intellectuum, haberet causare diversas intellectiones perfectiorem et imperfectiorem, nullo modo esset absurdum aut frivolum.
Respondeo secundo et magis ad rem praesentem, distinguendo sequelam majoris: si nomen haberet significare rem, prout repraesentaretur per speciem, aut conciperetur perfectius, quantum ad perfectionem conceptus objeetivi, qui conciperetur et repraesenlaretur, nego sequelam majoris; semper enim eamdem rationem obje- ctivam ex se eodem modo quantum est ex parte objecti signifiearet, ad quam signifieandam erat institutum. Quantum ad perfectionem ipsius cognitionis desumpta a perfectione ipsius intellectus aut speciel, concedo sequelam majoris; neque nos dicimus vocem habere ex se significare rem, ut perfectius coneiperetur hae perfectione.
Ut autem h:ee responsio intelligatur, et etiam tota res percipiatur melius, hic etiam advertendum' est, quod vox habet, ut supra dixi, supponi pro re, ila ut quemadmodum res ipsa si proponeretur sensibus externis, vel produceret vel excitaret in intellectu speciem sui, qua abstractive cognosceretur; ita etiam quando non adest ipsa res, vox habeat excitare speciem ejus conformiter ad illud quod communiter dicitur, nimirum, quod quia res ipsas ad Scholas adducere non possumus, vocibus utamur. Hine fit ut sicut differentia cognitionum de una re secundum eamdem rationem, non potest tribui ipsimet rei si applicata fuisset, ita etiam differentia cognitionum mediante una voce non debet attribui ipsi voci, sed perfectiori intellectui aut speciei aut dispositioni intellectus, aut applicationi vocis. Sicut vero differentia cognitionum de diversis rebus, aut conceptibus objeclivis immediate cognitis tribuitur ipsis rebus, ita etiam diversitas cognitionum de diversis rebus, aut conceptibus habitarum mediantibus vocibus immediate sine discursu, attribuenda est ipsis vocibus. Illa ergo perfectio, quae est major in cognitione, ex eo quod cognitio sit de tali ratione objectiva, quam perfectionem non habet alia cognitio, quae est de alia ratione ob- jeetiva minus perfecta, est attribuenda voci, non vero illa major perfectio, qua est in cognitione ex perfectiori intellectu, aut aliis quibuseumque capitibus. Qua doctrina si bene intelligatur, et enervat totaliter fundamentum Suarez, et sententiam nostram clarissime demonstrat.
Objicies: Praeterea sequeretur ex nostra doctrina quod Deus esset effabilis, maxime si posset a viatore imponi nomen, quod eum distincte significaret, sed hoc est contra Patres et Scripturam; ergo, etc. Respondeo, eatenus Deum esse ineffabilem, quatenus non possit a creatura nomen imponi, per quod aut comprehensive, aut etiam distincte, sive intuiüive, sive abstractive cognosceretur naturaliter ab aliquo non habente cognilionem supernaturalem ipsius, non vero quatenus possit imponi nomen, quod eum confuse et indistincte repraesentaret, aut quod eum distincte etiam repraesentaret habentibus speciem, quibus antecedenter ad nomen distincte cognosci possit. Et per hoc patet ad omnes rationes et argumenta principalia in initio questionis proposita, quae propterea Doctor in partieulari solvere non curavit, nec hie proponenda videbantur.
Suppositis hactenus dictis, et praesertim quod viatores possint imponere nomen, quod distincte significet Deum sub ratione sua propria et quidditativa, restat quaerendum, an de facto dentur aliqua nomina apud viatores sic ipsuni significantia ? Scotus quaest. praeced. num. 4. ait verisimile esse in Seriptura sacra esse talia nomina sive imposita sint ab homine, sive ab Angelo aut Deo; et specialiter existimat tale nomen esse illud, de quo fit mentio Exodi 3. ubi dicit Deus Moysi: cc | dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos. Hoc nomen mihi in est elernum, quo in loco ponitur hebraice nomen Jehova, quod Te/ragrammaton dicitur, et erat in summa apud Hebraos observatione, sic ut ipsis non esset fas ipsum proferre, sed quoties occurrebat, ejus loco legebant Adona? vel Elohim, praesertim extra templum; in templo vero cum Sacerdosbenediceret populo, illud nomen proprio exprimebat sono. Tale etiam nomen, hoc est, signifieans Deum quidditative, verisimile est, esse nomen Jes seu esas, quod derivatur secundum etymologiam nominis, vel a verbo 6c, quod significat gubernare seu continere et fovere, quia Deus conservat et gubernat omnes creaturas, vel a verbo aigss, hoc est urere, quia Deus ignis consumens est, ut habetur Deutoron. 4. non solum quia consumit peccata et imperfectiones, sed quia etiam creaturas $1atio nales igne sui amoris fovet, et quia igne infernali eonsumit peccatores, et denique quia igne infernali consumit peccatores, et denique quia igne consumpturus est novissimo die mundum; vel denique a verbo gsas0«: hoc est, pros picere et contemplari, quia Deus intime omnia cognoscit, serutans renes et corda. Quod autem h«c duo nomina significent ipsam propriam naturam Dei, licet occasio imponendi illa desumpta forte fuerit ab aliqua operatione Dei ad extra, sicut nomen /dis significat naturam propriam et subslantiam lapidis, licet occasio imponendi ipsum desumpta fuerit a laesione pedis. Probatur, tum quia nihil impedit, tum quia valde videtur conveniens ut nomen aliquod haberemus sic significeans essentiam divinam.
Dices eum Cajetano supra, esset tale nomen frustra et contra experientiam. Contra, quia saepe conamur discurrere de Deo ipso secundum propriam suam naturam, secundum quod est in se. Et licet ut sic, non concipiamusipsum distincte, tamen volumus intelligi sermonem nostrum de Deo, non secundum quod apparet nobis, sed secundum quod est a parte rei; ergo non essel, inutile nomen quod significaret eum ut sic, licet non ut sic, ipsum distinete non cognosceremus. Illud vero de experientia, quod subjunezit Cajeta- nus, est frivolum, quia nos non conlendimus nos intelligere significata nominum horum, secundum quod a parte rei significantur ab illis, neque ex experientia tali colligimus dari ista nomina, sed alia experientia, qua constat, ut dixi, non discurrere velle de Deo secundum propriam naturam suam. Plura alia de his nominibus videri possunt apud recentiores, qua quia et in se facilia sunt et propterea non tanguntur a Doctore, omittenda hie videbantur.
On this page