Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

COMMENTARIUS.

Ista quaestio ponitur propter Trinitatem personarum : an scilicet persone in divinis possint proprie numerari ; sicut etiam dicimus tres homines vel tria animalia, sic simpliciter proprie possumus dicere res personae ?

(a) Respondet Doctor primo distinguendo de numero, videlicet quod numerus aut ponitur quod Aaoeat unitatem formalem, eic. Haec unitas formalis potest dupliciter intelligi. Vel quod tantum sit unitas aggregationis, ita quod numerus nihil aliud sit nisi aggregatio unitatum, qui unitates sunt modi rerum essentialiter et realiter distinctarum, ita quod non sit alia unitas in numero nisi aggregationis, ita quod numerus ternarius solum diceretur tria simul aggregata. Vel potest intelligi unitas formalis pro alia unitate distincta ab unitatibus materialibus resultans ex illis, ut ternarius dicat unitatem formalem et specificam resultantem ex illis tribus unitatibus materialibus, quae dicatur unitas speeifiea, qua numerus lernarius specie distinguitur a numero senario vel ab aliis numeris. Quidquid sit, non vide- tur esse praesentis speculationis nunc tractare de numero in se, habet enim hoc alibi videri. Dico tamen quod unitas formalis numeri debet magis accipi secundo modo quam primo modo.

(b) Deinde Doctor dicit quod accipiendo z::04edrum pro unitate formali specifica et non pro unitate aggregationis, in divinis non est numerus ; quia una persona non potest esse ibi pars, quia quaelibet persona est infinita, et qualibet proprietas personalis est eadem, scilicet realiter infinita, licet non formaliter, ut supra patuit, et tale infinitum nullius potest esse pars, ut supra patuit dsl. 8. quest. 2. Et sic tenendo istam positionem de numero, numerus non erit in divinis. Si vero accipiatur numerus, ut tantum dici, aggregationem unitatum, cum aggregata sint simpliciter diversa, nec faciant per se unum, nece sunt aliquid perse unum; imo sunt minus unum quamilla qua sunt unum per accidens, ut supra patuit dist. 2. parte 2. quaest. 1. et qua sunt in divinis, sunt vere idem alicui vere uni quod est essentia ; sequitur quod ibi nulla est aggregatio rei ad rem, et ita nullus est numerus seeundum istam positionem numeri.

(e) Deinde dicit Doctor quod s? zumerus habeat esse in intellectu. tantum simul concipiente plura una. vel. plures wunilales, hoc modo posset poni numerus in divinis, et sic talis numerus esset tantum unus conceplus, et sic trinitas esset tantum unus couceptus totalis trium personarum. De hoc numero in intellectu respectu divinarum personarum, clarius dixi supra dist. 3. quast. 1. de vestigio Trinitatis.

(d) Ultimo dixit, quod loquendo de numero in re, in divinis non est simpli. citer numerus. Conceditur tamen ibi nu- merus secundum quid cum hac determinatione personarum, quia trinitas personarum dicit distinctionem realem lrium personarum : 25 en?m fit abslractio a numero, quod non dicit ü mperfectionem.

Et vult dicere, quod absolute in re non debemus concedere numerum in divinis, quia numerus sic in re simpliciter sumptus, de necessitate includit potentialitatem numeratorum vel unitatum, si accipiatur numerus pro unitate formali et specifica ; vel de necessitate dicit diversitatem realem et essentialem plurium, si accipitur numerus pro aggregatione unitatum, ut supra patuit. Cum tamen dicitur numerus personarum vel tres personae, ibi tantum notatur distinctio realis personarum, et nulla potentialitas nec diversitas ibi notatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1