Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 1
(a) Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem, id est, an persona, puta Patris, sit vere substantia, an tantum dicat relationem.
Secundum: Persona non dicit relationem communem. Probatur, quia quando refertur ad aliud, et. superius refertur ad illud, patet, quia si duplum refertur ad dimidium, imo usque ad genus generalissimum. Sed in proposito Pater per se refertur ad Filium, quia hee est vera: Pater Filii Pater, et tamen persona, quae est superius ad Patrem, non refertur ad Filium, quia hae est falsa: Pater est. persona. Filii, sicut haec est vera: duplum refertur primo ad dimidium; ergo et multiplex refertur ad dimidium, licet non primo, quia haec est vera: duplum est mullipler ad dünidium, et ideo conceditur duplum esse multiplex dimidii. Et nota quod superius non refertur primo ad correlativum inferioris, id est, non adequate et convertibiliter. Non enim sequitur: omne dimidium est dimidium multiplicis; ergo omne multiplex est dimidii multiplex, ut patet, non sequitur, quia multa sunt multiplicia, quae non adequate referuntur ad dimidium; mullplez vero adequate refertur ad submultiplez, quia omne multiplex est submultiplieis multiplex, et e converso, omne submultiplex est multiplicis submultiplex. Si ergo persona esset relativum commune Patri et Filio, sicut haec est vera: Pater primo est Filii Pater; ergo hec esset vera: Pater est Filii persona per se, licet non primo. Et similiter sicut hae est vera: Filius est primo Patris Filius; ergo haec esset. vera: Filius est persona Patris per se, etsi non primo; palet ergo ex his quomodo persona non dicitur relatio propria, nee similiter potest dici relatio communis.
(b) Tertium dictum: Persona non potest dici substantia secunda, id est, quidditas, quia illa non numeratur in tribus personis. Persona autem numeratur, ut patet, quia concedimus tres esse personas in divinis, non autem ires substantias, quia tantum est una numero in tribus, scilicet] natura divina.
Quartum dictum: S? accipiatur persona pro negatione in genere, supple quod persona sit incommunicabilis existentia, quia est negatio in genere communis tribus personis, sc 0n significat substantiam, nec relationem, patet, quia nulla negatio de suo significato importat aliquid positivum, cujusmodi est omnis substantia et omnis relatio. Potest tamen aliquid connolare, et connotat persona, hoc modo accepta, scilicet pro negatione in genere: Primo ergo connotat illud de quo primo pradicatur, scilicet Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quae sunt positiva, 202 tamen connotat quasi ex primo intellectu suo, sed sicut commune connotat inferius pro quo supponit. Secundo talis negatio connotat relationem, qua scilicet Patri convenit, talis negatio, et szmiliter Filio; omnis enim negatio in genere praesupponit aliquam affirmationem, quia si quaeratur, quare Pater non est communicabilis, nec ut quo nec ut quod respondetur, quia Pater includit aliquam proprietatem per quam sibi repugnat sic communicari, ideo haec negatio communis in genere non inest alicui, nisi propter positivum in illo; non enim inest talis negatio albedini, ut patet, quia tunc albedo esset simpliciter incommunicabilis ut quod et ut quo. Et sic ne$1atio in genere determinat sibialiquod positivum in aliquo subjecto, per quod talis negatio sibi convenit; non est de negatione extra genus, etdifferentiaistarum negationum, patuit supra dist. 23. et magis in/ra patebit dis£. 28. Sic ergo ista negatio, quam significat persona, importat seeundo relationem sive proprietatem Patris, per quam proprietatem talis negatio convenit Patri, et similiter dico de Filio et Spiritu sancto. Tertio connotat essentiam, qua licet sit in. primo connotato, scilicet in Patre et Filio et Spiritu sancto, 207 tamen est ibi ratio istius negationis. Patet, quia sola proprietas est ratio, quare talis negatio conveniat Patri et Filio et Spiritui sancto, quia per illam repugnat eis ista affirmatio, scilicet esse communicabile alteri; ergo per illam proprietatem convenit negatio talis communicabilitatis, et hoc est quod dicit.
(c) Quintum dictum est: Si teneatur quod persona quidditative sil, sive significet aliquid positivum commune tribus, ita quod tale commune sit. abstractum a tribus personis, non tamen abstractum ut species, sed magis ut proprium, sicut supra dist. 23. expositum est, tunc potest concedi quod persona communis Patri et Filio et. Spiritui sancto, significet immediate aliquod positivum commune illis tribus. Sed illud commune positivum nec est substanlia nec relatio, sed est aliquod positivum indifferens ad utramque, scilicet substantiam et relationem. Ratio enim subsistentis indifferens est ad absolutum et respectivum, et hoc sustinendo quod relatio possit constituere aliquid in ratione suppositi sive subsistentis; hoc enim tantum habet verilatem in divinis, ubi communiter tenetur quod persona constituantur in esse personali et per aliquam relationem. Persona tamen hoc modo accepta ex consequenti dat intelligere sicut superius suum inferius, illud pro quo ac: cipitur, puta Patrem, Filium, et Spiritum sanctum. Et secundo dat intelligere ipsas relationes, qua sunt rationes formales incommunicabiliter existendi. Tertio ipsam essentiam, quaae est in primo connotato, sive in primo intellecto, scilicet Patre et Filio et Spiritu sancto.
(d) Ad secundum, etc. Nota quod Doctor videtur magis declinare quod personas divine constituantur in esse personali per aliquid positivum, ita quod persona divina de suo formali significato importat aliquid positivum, quidquid sit de persona creata. Et hoc expresse vult in fertio dist. prima quaest. 4. et hoc magis patebit dist. 28. et ibi vide omnino prolixam expositionem de ratione formali constituendi personam.
Quidam arguit contra Doctorem, non contra hoc quod dicit Doctor,quod atribus personis potest abslrahi persona in communi, sive persona signifieet positivum, sive negationem in genere; in hoc enim non videtur Occham contradicere. Sed arguit, quia dicit quod Doctor videtur contradicere dictis suis in hoc, quod vult quod a paternitate et filiatione potest abstrahi relatio communis univoca. Licet hoc non pertineat ad principalem intentionem hujus questionis, quia hic tantum loquitur de persona, qua non sienificat nec substantiam nec relationem, tamen pro nunc adducitur ista positio de relatione communi paternitali et filiationi, quia vult Doctor distinctione sequenti, quod relatio sit communis paternitati et. filiationi in divinis. Et licet Occham videatur hoc concedere, arguit tamen quod contradicat dictis Doctoris.
Et arguit sic: Primo, secundum Scotum alibi: Quandocumque aliquibus distinctis est aliquod commune univocum, necessario in utroque illorum est aliquid quo convenit cum alio, et aliquid quo differt, ab eodem, ergo si paternitati et filiationi sit relatio communis univoca, paternitas aliquo convenit cum filiatione, et aliquo differt ab eadem, quod est impossibile, quia tunc paternitas non esset ultimum constitutivum, sed esset aliud magis ultimate constitutivum.
Contra, ergo eadem ratione ultimis differentiis posset esse aliquis conceptus communis, quamvis ipse differenti: seipsis differrent et non per differentias.
Praeterea, ex istis sequeretur quod potest esse conceptus communis sine omni communitate a parte rei; ergo ponendo commune univocum dilfferentiis ultimis in creaturis, non erit processus in infinitum.
Praeterea, ex isto sequeretur quod aliquod univocum potest descendere in sua inferiora sine omnibus conceptibus contreahentibus, ita quod non oportet ponere conceptum determinantem et determinabilem praeter conceptum inecludentem utrumque, qua omnia sunt contra istum Doctorem alibi.
Si dicatur, quod in paternitate includitur relatio et etiam aliquid praeter relationem, sed illud non est ultimum constitutivum persone:
Contra, quidquid est constitutivum constitutivi, est etiam constitutivum constituti; ergo quidquid est differentia differentiae, est etiam differentia ditferentis. Sed illud in paternitate prcter relationem est constitutivum paternitatis ;ergo est etiam constitutivum Patris.
Confirmatur, quia secundum istum ab anima intellectiva non sumitur ultima differentia hominis, quia ipsa differt differentia; ergo similiter a paternitate non accipitur ultima differentia qua Pater distinguitur a Filio, si ipsa paternitas non se tota distinguitur a filiatione, sed per aliquid sui. Ex isto potest inferri, quod dicere quod ab ullimis constitutivis nature creati non potest abstrahi conceptus quidditativus, quia sunt ejusdem generis, et ab ultimis constitutivis nature ereate potest abstrahi conceptus quidditativus, est non causa ut causa. Sed sive sint ejusdem generis sive non, ex hoc ipso quod potest abstrahi commune contractum per aliquid contrahens, illa sic constituta ex conirahente et coniraeto, non sunt ultima constiltutiva.
Praeterea, si ab omni habente unitatem quidditativam potest abstrahi conceptus quidditativus, ergo ab ultimis differentiis potest abstrahi conceptus quidditativus, quia accipio ultimam differentiam generis, et quiero de ea, an habeat unitatem quidditativam, an eam quam vocat hic unitatem indivi- duationis et singularitatis ? Si detur primum, habeo propositum. Si detur secundum, contra: Omnis differentia est ejusdem ambitus cum illo quod peripsam constituitur; ergo ultima differentia generis est ejusdem communitatis cum genere, et per consequens non habet ex se unitatem singularitatis.
Ideo dico, quod si a personis divinis potest abstrahi aliquis conceptus eommunis quidditativus praedicabilis in quid de eis, similiter potest a relationibus et ultimis constitutivis abstrahi talis conceptus; et non tantum hoc est possibile in Deo, sed etiam a creaturis, quia a quibuscumque realitatibus constitutivis potest abstrahi aliquod commune univocum pradicabile in quid deeis: haec Occham.
Respondeo praemittendo unum quod dicit Doctor: Natura creata est determinabilis per aliquod determinativum ejusdem generis respectu cujus est in potentia, et comparatur ad illud, ut potentiale ad actuale. lllud autem determinativum nature cereal? non habet unitatem quidditatis, quia tune non determinaret quidditatem ad rationem singularitatis, et ideo ab hujusmodi determi$1atio nibus noa potest abstrahi aliquis conceptus communis quidditalivus, sed tantum a natura et quidditate abstrahitur; sed per omnia opposito modo est in divinis. Nam ibi natura est determinalissima et singularissima, ut supra patuit d. 5. g. 2. et quodlib. q. 1. et ideo non est deterininabilis per aliquid ejusdem generis, scilicet de genere Substantiae, nec est potentiale ad tale determinativum, unde per nihil pertinens ad genus Substantiv? determinatur. Et ideo si sint aliqua determinantia, pertinent ad aliud genus, scilicet Relationis eo modo, quo ponitur ibi genus. Et ideo hujusmodi determinantia habent ralionem quidditatis, ae si naturam non determinarent, quia non habent naturam aliam a natura in eodem genere, sed in alio genere, propter quod retinent unitatem quidditativam alterius generis. Et ideo ab hujusmodi determinativo potest abstrahi concepius communis quidditativus. Unde relationes, quia sunt determinativa alterius generis, non tribuunt singularilatem essentiae, sed determinant ad certum suppositum, et retinent suas rationes quidditativas, et ideo ab illis potest abstrahi conceptus communis.
Hoc praemisso, respondeo ad primum argumentum. Primo, quod illa major, scilicet: Quando aliquibus distinctis est aliquod commune, etc. vera est ubi tale commune est commune ex natura rei, ita quod tantum conceptus non sit communis, ibi contentum sub tali communi habet aliquid quo convenit, et aliquid quo differt; modo paternitati et filiationi in divinis relatio non est tale commune, ergo. Et eum infertur, quod eodem modo posset esse de ultimis differentiis in creaturis, patet responsio, quod non est simile, cum sint ejusdem rationis cum contrahibili. Et eum infertur, quod tunc posset esse conceptus communis sine communitate a parte rei, hoc non habetur proinconvenienti. Et cum ultra infert, quod aliquod commune univoeum tunc posset descendere ad sua inferiora sineconceptibus conirahentibus, dico quod non esset inconveniens, loquendo de conceptu tantum, non de contrahibili a parte rei, quia illud descendit ad inferiora per contractiva. Et quod dicit quod hae sunt contra Scotum, verum est, loquendo de communi a parte rei, et non de communi conceptu tantum. Cum etiam infertur, quod non est major $1atio de ultimis constitutivis in creaturis quam in divinis; ergo si ab ultimis constitutivis in divinis potest abstrahi talis conceplus, quare etiam non ab ultimis constitutivis in creaturis. Dico quod conceptus communis dictus in qwid, tantum est abstrahibilis ab illis, quae ex sua ratione dicunt quidditatem; modo ultima constitutiva in creaturis (ut supra patuit). nullo modo dicünt quidditatem. Ultima autem constitutiva in divinis ex sua ratione formali dicunt quidditatem, non tamen quidditatem importantem aliquam perfectionem vel imperfectionem, sed dicunt quidditatem nec perfectam nec imperfectam, ut patet a Doctore in pluribus locis. Et cum dicit de ultima differentia gene:is, aut dicit unitatem singularitatis aut unitatem quidditatis, dico, quod nec hoc nec illud, sicut etiam de. ultima differentia anima intellectivee, qua ipsa anima differt ab alia; illa differentia ultima non dicit unitatem quidditativam, eum sit ejusdem generis, ut patet a Doctore supra d. 3. nec dicit unitatem singularitatis, quia potest esse communis. Sic ultima differentia animalis, quecumque sit illa, non dicit ex se unitatem singularitatis, eum sit idem cum animali, nec unitatem quidditatis, ut patet.
Et nota pro ista materia, illa qus dixi supra d. 2. q. 1. parte prima, in exponendo illud argumentum, quod non possunt esse plura necesse esse, et quae exposul supra d. 8. qg. 2. llla enim quia proprie conveniunt in aliqua realitate communi quidditativa et differunt ab invicem, habent aliquid ex natura rei quo conveniunt, et aliquid quo differunt, sicut Franciscus et Joannes conveniunt ex natura rei quidditative in humanitate, et non tantum in conceptu communi, et differunt per suas proprias hecceitates contractivas humanitatis ad esse singulare, et sic realiter conveniunt in humanitate et realiter differunt per hecceitates. llla vero quae dicunt quidditatem, et tantum conveniunt in conceptu aliquo et non in realitate quidditativa, non habent aliquid ex natura rei quo conveniant, et aliquid quo differant, sed tantum seipsis ex natura rei sunt primo diversa. Sic in proposito, paternitas in divinis seipsa distinguitur, nec habet aliquid quo conveniat cum filiatione quidditative. Pater vero ex natura rei habet aliquid, quo quidditative convenit cum Filio et Spiritu sancto, et similiter Filius quo convenit cum Patre, scilicet essentiam divinam, qua est ex natura rei in tribus personis. Habent etiam aliquid quo realiter differunt ab invicem, scilicet suas proprietates.
Si dicatur, nonne paternitas et filiatio in creaturis, vel duc paternitates ex natura rei conveniunt in aliqua realitate, puta relationis, et per aliquid ex natura rei differunt?
Dico quod sic. Quare etiam hoc non erit in divinis? dico quod non est simile hic et ibi, quia in divinis paternitas, ut paternitas, est in ultima actualitate; nec. enim ibi est aliqua relatio, quae ex natura rei sit contrahibilis, ideo ab illis tantum potest abstrahi conceptus communis dietusin quid, non quod ex natura rei detur aliquid commune in quid; sed dicitur ille conceptus in quid ex hoc, quia est abstractus a realitatibus quidditativis, ut dixi supra. In creaturis autem datur relatio vere potentialis ex natura rei ad hecceitatem contractivam ad esse individuale, et sic patet quod non est simile. Et hoc est, quod etiam dicit Doctor ubi supra d. 8. g. 2. quod Deus et creatura sunt primo diversa in realitatibus, non in conceptu communi. Non enim est aliqua realitas ex natura rei, qu. sit communis Deo et creature, qua sit potentialis ad aliquid in Deo, cum ipse Deus secundum omnem realitatem sit sic in ultima actualitate, quod seipso distinguitur a creaturis; convenit tamen cum creatura in conceptu quidditativo abstraclo per intellectum, quia tam Deus quam creatura dicunt quidditatem, et sic conceptus abstractus ab eis poterit dici quidditativus, quod bene nota.
Nota etiam quod aliqua esse primo diversa potest dupliciter intelligi. Primo quod sint primo diversa, hoc est, non convenientia in aliquo quidditative ex natura rei, id est, in aliqua realitate communi quidditative; similiter nec in aliquo conceptu quidditativo. Hoc modo differentice ultimae dicuntur primo diversa, quia nec in aliqua realitate communi, nec in conceptu communi conveniunt quidditative. Secundo, aliqua dicuntur primo diversa, quia non conveniunt in aliqua realitate communi in quid, possunt tamen convenire iu conceptu communi in qud, et hoc modo Deus et creatura dicuntur primo diversa; similiter paternitas et filiatio in divinis, et sic de multis aliis. Ista enim sic se habent, quod quae conveniunt quidditative iu realitate, possunt convenire quidditative in concepta communi, sed non e contra. Similiter sequitur quod qua sunt primo diversa in con- ceptu quidditativo, sunt etiam primo diversa in realitate quidditativa; sed non sequitur quod qua sunt primo diversa in realitate communi, sint primo diversa in conceptu communi, qua omnia bene nota. Et ex his apparet. quomodo rationes Occham non concludunt contra Doctorem.
On this page