Quaestio 1
Quaestio 1
(a) Utrum Deum esse praesentem ubique, etc. id est, an illa consequentia sit bona: Deus operatur vel potest operari ubique ; ergo Deus est essentialiter ubique, secundum propriam et realem praesentiam su: essentia, et sic intelligitur titulus questionis.
(b) Respondeo, agens creatum potest agere ubi non est, etc. Exemplum, Sol in visceribus terre aliquid agit ut metalla, et calefacit superficiem terra et aerem, et illuminat colum sibi contiguum, et ideo non agit actione ejusdem rationis in passa omnia, ut patet in exemplo. Addit Doctor quod non semper agit eadem potentia in remotum, et propinquum, patet, quia corpus celeste generans mineram in vis: ceribus terrae vel aliquod mixtum in his inferioribus, generat mediante sua forma substantiali, quia non substantia non potest generare substantiam, ut probat Doctor in 4. dist. 12. et tamen calefacit propinquum mediante lumine, et similiter mediante luce sua illuminat coelum. Et dicit quod Aoc accidit, scilicet quod secundum unam polentiam agat in remotum,et secundum aliam in propinquum, vel scilicet propter conjunctionem istarum potentiarum, quarum una habet pro passo proportionato propinquum, et alia. remotum. Reliqua patent. Concluditur ergo Deum esse ubique ratione su: immensitatis, ut alibi patebit. .
Sed quidam novus expositor S. Thome respondet 22 prima parte, quest. 8. art. 2. Primo dicens, "quod haec est falsa, quod Sol agat immediate indistans", et similiter quod "forma substantialis sit principium elicitivum minere, est falsum, quoniam substantia nullius operationis est proximum elicitivum. Nec inconvenit accidens esse principium instrumentale generationis substantiae; instrumentum enim non est causa, sed causae organum". Deinde dicit quod "propter neutram illarum causarum, convenit agentibus naturalibus non posse agere in distans, nisi in propinquum prcagat, sed est propter imperfectionem negative pertinentem ad virtutem activam inquantum limitata est, et ideo reservatur hoc soli Deo. Hanc rationem a sensibus accepimus. Illas vero Scotus finxit. Unde Aristoteles septimo Physicoruminductive es sensibilibus probat movens etiam intentionale et motum oportere esse simul, ut patet ibi de objectis sensuum". "Et si quaeratur, qua universalis ratio sit, quod agens et immediatum patiens oportet esse simul seu conjungi, respondetur quod cum esse simul seu conjungi, et immediate attingere, non uniformiter se habeant, non potest eis uniformis ralio assignari" ; "praesentia enim substantiae, et praesentia potentiae immediate in quibusdam sunt diverse omnino, in quibusdam vero coincidunt. Et propterea dicendum est, quod ubi hae praesentiae sunt omnino diverse, praesentia operationis infert praesentiam potentiae ex limitatione agentis. Ubi autem sunt'quasi idem, illatio tenet ex identitate illarum, et propterea propositio illa, omne agens, etc. est universaliter vera in omnibus agentibus".
Sed istae responsiones non infringunt rationes Scoti. Nec pro nunc intendo instare contra, cum non sit praesentis speculationis. Et quod dicit quod Scotus has rationes finxit, loquitur more eorum qui palpitando sunt super terram reptantes, et vere loquitur, ut novus expositor, etc. Et quod Sol possit immediate agere in remotum, patet de mineralibus, qus virtute Solis generanturin visceribus terree, et certum est ut dicit Scotus et veritas, quod hujusmodi mineralia non generantur ab aliquo accidente, quia generans est nobilius genito, si est : equivocum. Omnis autem substantia est prior omni accidente perfectione, ut patet 7. Metaph. text. com. 4. Nec valet dicere quod accidentia generant in virtate substantiae, ut patebit a Doctore in 4. in materia de Eucharistia dist. 12, ubi subtiliter probat quod est simpliciter impossibile aliquod accidens attingere aliquam substantiam ut productam, nec in virtute propria, nec in virtute alterius, ut diffuse ibi patet. Et de hoc etiam vide Doctorem 77 2. dist. 18. de rationibus seminalibus, quae si ponuntur qualitates quedam, non possunt immediate attingere aliquam substantiam, sed tantum aliquam dispositionem ad substantiam. Probatis ergo quod sola substantia producit substantiam, et quod nullum accidens potest producere substaptiam, statim patebit quomodo Sol potest immediate attingere effectum, producens formam substantialem in passum et remotum ; et lumen si requiritur, sive calor non requiritur ut attingens substantiam mineralium, sed tantum, ut dispositive. Et sic patet quomodo Scotus non finxit, etc.
On this page