Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

COMMENTARIUS.

(a) Et ex hoc sciendum ulterius, quod licet cognitio practica actualissima et procüna prazi sid aliqua. scientia de praxi elicienda, puta — judicium — de conclusione syllogismi practici.. Judicium enim de conclusione est cognitio, qua intellectus assentit illi conclusioni, qui cognitio dicitur propriissime practica. Exemplum, cum per diseursum syllogisticum concludo quod talis herba est medium ordinatum ad sanitatem acquirendam, talis cognitio de illo medio dicitur proprie practica et judicium de conclusione. Judicium enim proprie est de particularibus, ut patebit infra dist. 44. Sequitur: Qwee conclusio finis est motus intelligentiae, sed ab ea incipit operatio, id est, quod conclusio est proprie finis discursus syllogistiei, et sic motus intelligenti; dicitur diseursus. Habita ergo conclusione ut fine, discursus ab ea incipit operari, quia cum talis cognitio conclusionis dictet voluntati hoc esse eligendum, tunc voluntas potest incipere recte operari. De qua cognitione propriissime practica, in quaestione de praxi respondendo ad argumenta pro opinione Henrici prolixe patet. Sequitur : Sed etiam cognitio principiorum practicorum, quae virtualiter continet istam, id est, quod cognitiotalium principiorum, qua cognitio continet virtualiter cognitionem conclusionis, dicitur practica cognitio, licet tamen non ita proprie. Sequitur: Et etiam cognitio quidditativa terminorum, id est, qua cognosco quidditative terminos principiorum practicorum, que cognitio terminorum continet virtualiter cognitionem principiorum ; ta- lis cognitio terminorum adhuc dicitur praetiea, et minus proprie quam cognilio principiorum, quia talis cognilio plus recedita vera cognitione pracliea, quae est cognitio conclusionis, ut potest patere a Doctore ubi supra in questione de praxi.

(b) Hic instatur primo, etc. et tunc posset esse non recta, quia si imperaret intellectui, ne specularetur facienda et regulanda, tunc esset non recta, sicut voluntas mea, si imperaret intelleetui non speculari ordinata ad ultimum finem.

Respondet. Et primo dicit quod intellectus divinus necessario est speculativus, et non est ad hoc libertas, quia preesente objecto, necessario intelligit illud, licet non sit sine voluntate complacente; complacet enim voluntati ut intellectus speculetur, sed talis complacentia non fit proprie per actum voluntatis libere elieitum, sicut communiter dicimus quod ipsa complacet quidditatibus rerum. Cum arguitur, ergo si voluntas non potest non velle intellectum speculari, ergo non est summe libera. Non sequitur, quia libertas ejus est tantum ad factibilia, et hic loquitur de libertate qua potest ad utrumlibet, qua» proprie respicit contingentia, et non de libertate absolute sumpta, quia illa etiam perfectissime est ad intra, ut patet a Doctore supra dist. 10. et in quodlib. q. 16. Et ideo est necesse ponere primam determinalionem in voluntate respectu faelibilium, non sic autem esset, si intellectus priedeterminaret, 7mo nec proprie libertas posset salvari respectu factibilium, etc.

Sed occurrit dubium. Primo, quia Doctor supra in questione de praxi dixit, quod cognitio practica dicitur practica ab objecto a quo sumuntur principia practica, etc. Cum ergo ante actum voluntatis divine intellectus divinus cognoscat omnes terminos quorumcumque factibilium ; ergo ex illis potest formare factibilia, et sic cognoscere illa, et tandem conclusiones deducendas. 'Ex quo enim cognitio contingentis dependet a cognitione terminorum ; ergo prehabens cognitionem terminorum, potest praehabere cognitionem contingentium, et sic habere cognitionem practicam.

Dico quod cognitio practica, (quae virtualiter includitur in objecto,) est tantum respectu necessariorum, ut supra in quaestione de praxi patet; et ideo cognitio tam principiorum quam conclusionum necessariarum virtualiter includitur in fine ut objecto, non ut causa finali, sed non sic est de cognitione contingentium, ut ibi patuit. Et cum dicitur, quod habens cognitionem terminorum alicujus contingentis, potest cognoscere illudessecontingens ; dico quod notitia propositionis contingentis non tantum dependet a notitia terminorum, sed etiam dependet ab actuali unione eorum, ut supra expositum est in quwstione de subjecto Theologic. Et quia unio talium terminorum primo est a voluntate divina sic vel sic determinante, ideo cognilio hujus : Antichristus est futurus, dependet a determinatione divina vo: luntatis determinantis ab :eterno Anliehristum fore. lt sic patet quomodo nulla esthie contradictio.

Secundo dubitatur in hoc quod dicit, quod si intellectus praedeterminaret. tunc voluntas necessario conformaretur illi. Hoc videtur esse contra illa, que supra dixit in quaestione de Theo- logia, an sit practica, ubi dicit quod ad hoc quod cognitio necessariorum dicatur praetiea, tria requiruntur. Primo, quod sit prior praxi elieieuda. Secundo, quod sit conformis, sive conformativa, sive directiva. Tertio, quod respieiat voluntatem regulabilem et determinabilem. Et hoc ultimum videtur negare, quia videtur importare imperfectionem, quod sit determinabilis aliunde ; et hic dicit, quod de necessitate conformaretur, et sic contradictio.

Dico primo, quod Scotus non asserit expresse, quod voluntas non sit aliquo modo regulabilis ab intellectu divino, ut patet ibi.

Dico secundo, quod posito quod hoc assereret, adhuc sibi non contradicit, quia ibi loquitur tantum de his quae sunt ad intra, et quae sunt simpliciter necessaria; hic autem loquitur de factibilibus, et tunc esset inconveniens, quod divina voluntas determinaretur necessario ab inlellectu divino respectu factibilium, quia tunc necessitaretur producere illa.

Et tertio posset dicti, quod posito quod voluntas divina esset potentia vere regulabilis, tunc vere determinaretur de necessitate, et sic produceret omnia factibilia de necessitate, imo ab eterno, eum talis determinatio fuisset ab aeterno.

Ad argumenta principalia, patet littera hae, et ex his qui supra exposita sunt quast. «lt. prolog. et cetera.

Hic quidam expositor novus S. Thomi In. p. quast. art. 14. ult. respondet - primo ad aliqua dicta a Scoto in pro- « logo dicens sic: Scotus in prologo, dicit scientiam Dei de seipso esse practicam, aut nihil sibi deest quin sit practica, nisi quia voluntas Dei non est bona ex regula, sed naturaliter ex seipsa ; et in 38. d. primi lenet quod Deus non habet scientiam practicam de aliisa se, sed speeulativam. Ratio primi est, quia scientia Dei de essentia, est prior naturaliter amore illius scientic, et reclificativa illius; ergo. Ratio secundi, nulla notitia de rebus ante determinationem divin; voluntatis dictat res esse agendas ; ergo.

Ad has rationes respondet sic: Ad primam negatur consequentia, quia plus exigitur ad notitiam praeticam, et tane valeret, si Deus, aut operatio qua a se amatur fieret, vel etiam regularetur scientia praetiea. Oportet namque omnem causam esse causam vel operationis vel effectus ; seientia aulem practica causam sonat, ut patet ex nomine, et 9. Met. Et respectu quidem creaturarum factibilium, causa in Deo ponitur in ordine ad effectum, non in ordine ad faetionem, quia illa est substantia Dei. Respectu autem ipsius Dei, quoad neutrum poni potest, quia nec ipse, aut operatio fit aut pendet. Ridiculum ergo est audire Deum esse operabilem scientia sua praetiea.

Ad objectionem aliam, negatur consequentia, quia falsum est quod notitia practica debeat esse dictativa ad operandum, satis enim est quod sit regulativa. Ars enim domificativa non dictat domificandum esse, imo est indifferens ad opposita, ut patet 9. Met. et per hoc patet responsio ad objectionem secundo loco adductam ; falsum quippe est assumptum, quoniam ut dicitur 9. Met. potentia rationalis quam constat esse notitiam praecticam, determinatur ab appetitu, et non e converso, ideo praesupponitur ab appetitu ut indifferens. Unde mirum est de isto homine, quomodo praeclarum ejus inceniurm non advertit, quod quemadmo- dum ars domificativa absolute pra» venit actum voluntatis, et praevenitur a voluntate ut determinativa ipsius ad operandum, et praevenit executionem, scilicet ipsam domificationem, ita raliones omnium factibilium a Deo naturaliter in essentia divina relucent, preveniendo omnem voluntatis actum, et pra»veniri eas oportet a voluntate divina, ut determinentur ad operandum. Unde quaedam rationes sunt determinale ad operandum, et quaedam non. Et illae etiam quia determinate sunt a divina voluntate preveniunt execulionem, scilicet factionem ad extra Hoc ille novus expositor.

Respondeo. Et quando primo dicit, quod non sufficit ad scientiam praeticam quod ipsa sit prior praxi, et conformativa ejusdem, etsi respiciat voluntatem regulabilem, hoc non sane dicit, quia scientia praetiea proprie dicitur practica, quia directiva in veram praxim, et de hoc satis dictum est, supra in questione de, praxi. Et quod addit, quod oportet scientiam praeticam esse causam operationis vel effectus, hoc minus vere dicit; sufficit enim quod sit directiva operationis vel effectus, licet operationis primo, quia actus eliciti primo, et. imperati non primo. Et quando dicitur quod scientia practica est activa, sive causativa operationis vel effectus, loquendo proprie de scientia praetiea) negatur quod Philosophus hoc dicat 9. Met. nec alibi, licet distinguat practicam in activam et factivam ; sed hoc expositum est supra in prologo, quomodo intelligatur. Et quando dicit de domificativa arte, id est, de cognitione domificandi, non dictat, etc. falsum dicit, quia talis cognitio est apta nata dictare domum, sic esse fiendam a do- mificatore, nec accipiendo hoc modo dictare est ad opposita, cum dictet naturaliter, sicut cognitio sanitatis est dictativa sive directiva (quod habeo pro eodem) actus voluntatis quo voluntas velit sanitatem. Hoc idem dico de mediis ad sanitatem, nec hoc modo, Arist. 9. Mel. dicit artem esse ad opposita. Et. quod infert de potentia $1atio nali 9. Me/. qua est ad opposita, quomodo hoc intelligatur, vide Scotum supra dist. 2. et in quodlib. q. 6.

Nec est verum, quod potentia rationalis, ut hujusmodi, proprie dicatur practica, quia intellectus ut intellecius, qui proprie dicitur potentia rationalis, est practica potentia, ut supra exposui 2» questione de prazi. Et quod admiratur quod Scotus non viderit, ego miror qui dicit, non probando, sed ad placitum ; quando ergo dicit quod ars domificativa prevenitur a voluntate, ut determinativa ipsius ad operandum ; si intelligit quod ars sit vere operativa ex determinatione voluntatis, hoc. patet esse falsum, quia principium artificialium est agens a proposito, ut patet. PAys. 9. et tale agensestproprie voluntas, quae in agendo praesupponit in intellectu notitiam practicam, directivam ad opus ; nullo enim modo est effectiva operis extrinseci, sed voluntas est primo elicitiva, et deinde imperat potentiis executivis, ut patet per experientiam. Et multo magis falsum est, scilicet quod rationes omnium factibilium a Deo nataraliter in essentia divina reluceant, ut infra patebit dst. 39. cognitio enim contingentis, ut hujusmodi, necessario est posterior actu voluntatis divini, quo vult aliquid esse ad extra. Et ideo licet in nobis prweecedat notitia faetibiliam actum voluntatis nostra, quia prima contingentia non est a voluntate creata, in Deo tamen est manifeste falsum, ut supra patuit i» questione de pra.ci, et infra patebit d. 9.

Item iste novus expositor non bene studuit doctrine Scotieae, non enim Scotus asserit (ut ipse fatetur) cognitionem Dei de seipso esse simpliciter practicam, et ideo parum eurandum est de dictis expositoris, qui fere in omnibus, dum disceptare studet in quinternis suis de doetrina Scoti, aut sensum retorquet, aut quid dicturus sit non intelligit, aut totaliter, et a via suorum communique deviare videtur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1