Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 1
(a) Titulus questionis sic intelligitur: An merita nostra, saltem ut praevisa, sint causa praedestinationis? sive, an Deus tantum praedestinet propter merita nostra, ita quod si non essent opera meritoria in previsione divina, Deus non praedestinaret. Similiter, an peccata sint. causa reprobationis nostr, ita quod si peccata prius non previderentur, nunquam Deus reprobaret aliquem. Et sic patet titulus questionis.
(b) Potest aliter dici. HiC. est opinio Doctoris, qua» stat in duabus conclusionibus. Prima: Praedestinationis nulla est ratio aliquo modo prior, nec ex parte praedestinantis, nec ex parte nradestinati. Et probat singulari ratione, quia ordinate volens finem, et ea quae sunt ad finem, prius vult finem, id est, quod ordinate volens alicui, puta Francisco finem, scilicet sanitatem, et ea quae sunt ad sanitatem ordinata, prius vult illi sanitatem, id est, prius amat efficaciter sanitatem, et post ordinata ad sanitatem, ita quod vult illi simpliciter sanitatem, id est, quod non amat illi sanitatem propter potionem et hujusmodi. Imo e contra, ideo amat illi potionem amaram propter sanitatem prius illi amatam, ita quod in aliquo priori actus voluntatis ordinate volentis terminatur ad sanitatem, ut bonum Francisco; et in illo priori nullo modo terminatur ad necessaria ad sanitatem, et tamen si ordinata ad sanitatem essent ratio quare vult sanitatem Francisco, prius haberet actum circa ordinata quam circa sanitatem, et sic palet ista propositio. Sed voluntasdivina ordinatissime vult beatitudinem, ut finem ultimum, puta Petro; et ordinata ad illam, puta merita, sive opera meritoria et gratiam et hujus-
modi, et quod ordinate velit, patet a Sanctis et ab omnibus Theologis. Voluntas enim divina est prima regula ordinatissima, imo tantae rectitudinis quod non indiget rectificari etiam ab intellectu divino, ut patet a Scoto 2» prolog. quast. ultima, et alibi sepe; ergo vult praedestinato prius beatitudinem, ita quod actus divine voluntatis prius determinatur ad beatitudinem volendo illam praedestinato, et post ille idem actus terminatur ad gratiam et ad opera meritoria, volendo illa praedestinato propter beatitudinem acquirendam. Et sic patet quomodo ex parte praedestinati non assignatur aliqua ratio prior.
Contra istam rationem arguit Occham in 1. dist. 41. g. unica. et probat quod eadem ratione sequitur in praedestinatione, sicut et in reprobalione, quia sicut Deus non est prius ultor quam aliquis sit peccator, ita Deus non est prius retributor quam aliquis sit primo justificatus per graliam; ergo sicut peccatum finale praevisum est ex parte objecti ratio reprobationis, ita aliquando gratia, vel meritum pracedens, sive previsum erit ratio praedestinationis.
Secundo, ratio non videtur concludere, quia non semper aliquis vult prius finem alicujus quam illud quod est ad finem; et hoc est quando finis iste non datur, nisi propter aliquod praecedens quod est ad finem, et sic videtur esse in proposito, quod beatitudo aliquando non datur alicui nisi propter merita, ergo tunc non oportet Deum prius velle finem, qui est beatiludo istius, quam velit illud quod est ad finem. Similiter non videtur bene dictum, quod Deus velit prius finem quam illud quod est ad finem, quia ibi non est talis prioritas actuum, nec sunt ibi talia instantia, qualia ponit.
Ad rationem Scoti respondet, dicens quod ordinate volens finem suiipsius, et ea quae sunt ad finem, prius vult finem quam ordinata ad finem. Nunc autem beatitudo respectu cujus est praedestinatio, non est finis Dei predestinantis, sed est linis peeedestinati, et ideo oportet quod praedestinatus volens finem, et ea qua sunt ad finem, prius velit propriam beatitudinem quam aliquod quod est ad illum finem. Hac Occham.
Respondeo primo ad rationes Occham: ad primam, et prasuppono aliqua. Primo, quod voluntas divina posset absolute reprobare aliquem non demerito praecedente in previsione divina, quia libere se habet respectu cujuseumque ad extra, et non potest delerminari ab aliquo creato, quia hoc est contra rationem prima cause agentis omnino independenter. Si ergo non posset reprobare Petrum absolute, sed quod peccatum in Petro sit $1atio necessaria reprobationis, sequeretur quod in reprobando necessario dependeret a creatura. Et posito quod reprobaret nullo peccato pr«eviso, adhuc justissime reprobaret, cum omnis determinatio voluntatis divina sit justissima, et ex se rectitudo formaliter, ut patet ex dictis Doctoris sparsim in diversis, locis ut i» prolog. q» ult. et an 1. d. 39. 41. 44. in 2. d. 23. in quodl. De hoc vide specialiter in 4. d. 56. q. 1. ubi etiam dicit quod si justum esset Petrum salvari, si eum damnaret, juste damnaret. Secundo, suppono quod multa operatur Deus, ut in tali operatione appareat bonitas sua, etiam quoad nos, licet absolute appareat ultima bonitas in omni opere suo, quocumque fiat, ideo quando reprobat aliquem tantum propter peccatum praevisum, in eo manifestatur priecipua justitia Dei; et etiam apud quemcumque evitatur omnis ratio injustitice vel crudelitatis, licet, ut dixi, si repro: baret absolute, justissime reprobaret, et nulla esset crudelitas. Tertio, suppono quod etsi liberalitas Dei appareat in omni opere positivo communicando bonum creature, et tanta quod non expectat unde retribueretur a creatura, tamen videtur major ratio bonitatis et liberalitatis ordinando aliquem ad hereditatem :ternam absolute, et non propter aliquod opus ut previsum exhiberi; merito prius predestinat quos vult, antequam habeat actum aliquem circa media ad illum finem. Et est maxima correspondentia bonitatis divine, ut non. reprobet nec malum inferat, nisi pro quanto opera nostra mala hoc demerentur, et quod praedestinet ad bonum supremum non respiciendo opera nostra; non enim est tanta excellentia liberalitatis divina dicere, quod ideo te praedestinet propter operativa, quasi si talia opera non essent previsa non pradestinaret, quam si mere praedestinaret, et non propter opera. Dico ergo, quod licet posset pradestinare, id est, determinate eligere Petrum ad gloriam, tantum propter opera bona pravisa, quia nulla est ibi implicatio contradictionis, tamen (ut dixi) quia est infinit:e liberalitatis, absolute eligit prius ad gloriam. Et ex his patet responsio ad argmentum Occham, quam responsionem bene nofa propter multa.
Ad secundum ipsius Occham. Dico, quod aliud est ordinare aliquem ad gloriam, et aliud est illam actu conferte: licet ergo aliquis ordinet prius ad praemium, ita quod in aliquo priori tantam habet actum circa praemium conferendum, et posl circa merita, tamen determinat actu. non conferre premium, nisi acte habeat gratiam et opera bona. Sicut princeps prius eligerel aliquos ad Curiam, ita quod pro tunc non sit conside$1atio ad aliqua opera exhibenda, tamen actu non facit illos de familia, nisi prius habuerint tale signum vel aliquid aliud.
Ad illud quod dicit respondendo ad rationem Scoti, dico, quod oportet eum probare quod intelligatur de fine ipsius volentis. Nam Mediceus si ordinat, vult sanitatem saegroto.ut finem, et potionem utordinatam ad finem, prius habetactum circa sanitatem, id est, quod prius eligit huncvelle sanari, quam eligat velle potionem amaram, hoc idem dico de voluntate divina. Et sic patet responsio ad Occham.
Dubitatur circa dicta Doctoris, primo, quia si voluntas divina ut ordinate volens finem, et ea quo» suntad finem, si prius vultfinem, aut vult efficaciter, aut non ? Si sic, arguo sic: Volens A efficaciter, ergo si potest dare, in illo instanti dabit, quia agens efficaciter, si non impeditur, statim operatur, et sequitur effectus, ut patetin agentibus perfectis; ergo Deus ab aeterno bealificat, quem vult esse beatum, imo antequam habeat actum circa media.
Dico, quod hoc nihil est, quia vult efficaciter ordinare ad gloriam, id est, quod efficaciter ipsum ordinat ad gloriam, quam. famen non confert in illo instanti, sed in illo pro quo determinavit eonferre, sicut ab aeterno determinat creare animam, non iamen creat nisi pro illo instanti pro quo determinavit ipsam creare. Et cum dicis. quod agens efficaciter statim agit, si non impeditur, dico, quod verum est de agenli naturali, et per modum natur, quod agit de necessilale nature, sed non est verum de agente libero, quod ratione sux liberlalis potest expectare quantum vult, maxime loquendo de primo agente, ut patet a Doctore supra dst. 2. quest. A. disi. 8. quasl. ult. dist. 39. imo potest agere iu tempore, et. expectare nos, ut patet 2» tertio dist. tertia, quast. prima. et vide expositionem quam feci in distinct. 31. secundi.
Secundo dubitatur, quia si non vult reprobare aliquem nisi propter peccala, ne videatur injustus et crudelis, et ut appareat perfectio justitia, ut patet a Doctore praesenti distinct. ergo quare absolute non confert gloriam, non expectando opera nostra, ut appareat perfectio majoris liberalitatis divine?
Dico primo, quod liberalitas est premiare ultra condignum, et ultra quod opera merentur, et hoc. quando hujusmodi opera elicita sunt propria ulilitatem praemiantis. Ubi vero premians non indiget aliquibus operibus, et tamen vult opera exhiberi propter ulilitatem et majorem dignitatem ilius qui praemiatur, tunc in premiante maxima bonitas ostenditur. Et hine est quod noluit Angelis prius conferre gloriam ante meritum, sed voluit eos prius mereri. Unde Doctor in 2. dist. 2. quaest. 2. respondendo ad primum argumentum sic ait: Deus, inquit, po/uisset Angelus dedisse beatitudinem in instanti creationis, si. voluisset, sed gloriosius est eam habere ex merito, et ita disposuit sua sapientia. Et ideo hoc modo conferendo beatitudinem, ut gloriosiores inveniamur in conspectu ejus, est signum maxime bonitatis et liberalitatis.
Si dicatur, ergo gloriosius est pradestinare propter opera meritoria, et sie merita erunt causa praedestinationis.
Dico, quod in eligendo nos ad ultimum finem, non habende respectum ad opera noslra, est singularissimi liberalitatis et bonitatis; sed postea conferendo illam, ut gloriosiores inveniamur, est signum excellentissimo liberalitatis, ita quod in eligendo non propter merita, et in conferendo eam propter merita, et hoc propter majorem ulilitatem nostram, est signum maxim: bonitatis divine.
Secundo posset dici, quod etiam si praedestinaret propter opera, ut gloriosiores essemus in ejus conspectu, non esset inconveniens, sic tamen quod opera nostra non essent causa propter quam praecise praedestinaret, quasi quod nullo modo praedestinaret, nisi prius haberet actum ad opera nostra, sed attenta majori gloria nostra propter opera praedestinet.
Secunda conclusio est, quod reprobationis assignanda est aliqua causa ex parte nostra, scilicet peccatum finaliter praevisum, et haec probatur per Augustinum super Genes. 4l. Noz est prius Deus ultor, quam aliquis sit peccator. Videtur enim esse crudelitatis punire aliquem non praeexistente culpa in eo, et sic non vult aliquem prius punire, quam videat esse peccatorem.
Respondet Doctor, quod in primo signo voluntas divina praedestinat Petrum, et in tali signo nullum actum positivum habet circa Judam, et in seeundo signo intellectus divinus pravidet ipsos easuros, etc. Vide litteram, qua clara est.
Quidam Doctor dicit quod iste modus loquendi de prioritate, puta originis vel naturi et hujusmodi, in divinis est simpliciter falsus et abusivus. Ideo contra istam opinionem arguit: Primo, quando dicitur quod signa talia originis et nature sunt ibi, ita quod in primo signo sit unum, et in alio aliud, quaero quid sunt illa signa, aut sunt entia realia, aut. entia $1atio nis? Non entia realia, quia nihil est reale in divinis nisi absolutum, vel relatio vel persona; ergo dicere, quod Pater in primo signo vel instanti originis habeat essentialia, est dicere quod Pater in Patre, vel in essentia, vel in relatione, vel in aliquo absoluto habet essentialia, quod nihilest ad propositum. Si autem illa instantia, vel signa sunt entia rationis, contra, circumseriplo omni ente rationis, Pater est prior origine Filio; ergo circumseriplis omnibus talibus instantibus vel signis, Pater est prior Filio; ergo illa instantia vel signa frustra ponuntur. Secundo, quando dicitur quod essentialia sunt in primo instanti originis, aut ly s2gno supponit pro ente reali, aut pro ente rationis. Si pro ente reali, aut proente creato, aut increato. Non pro ente creato, certum est, quia illa essentialia erant, quando nullum ens creatum erat. Si proente increato, aul pre absoluto, aut respectiva? Si pro absoluto, et in quolibet absoluto in quo est, Pater est Filius; ergo sicut. Pater est in primo signo originis, ita Filius erit in primo signo originis, quod tamen non concedunt. Si pro respectivo, hoc esset dicere quod essentialia essent in aliquo respectu, et ita magis sequeretur quod respectus esset prior essentialibus, quod e conVerso.
Tertio: Quandocumque aliqua ordi. nata, quorum unum est in uno signo vel instanti, et aliud in alio, quamvis repugnet posteriori esse in primo instanti, tamen non repugnat priori esse simul! eum posteriori in secundo instanti, patet de ordinatis in tempore. Quamvis enim prius et posterius, non sint simul in primo instanti durationis, tamen poterunt simul esse in secundo instanti durationis; ergo quamvis Pater et Filius non possint esse simul in primo originis, tamen poterunt esse simul in secundo instanti originis; ergo Pater et Filius erunt simul origine, saltem in aliquo inslanti. Sed nihil est in secundo instanti originis nisi originatum, quia esse in secundo instanti originis, est esse originatum, quia esse ab alio; ergo essentialia vere originarentur.
Quarto: Inter quaecumque est, ordo originis, aliquod illorum vere originatur; ergo si essentialia sint in primo signo originis, et notionalia in secundo, tunc paternitas esset in secundo signo originis, et per consequens vel aliquod essentiale vereoriginaretur, vel paternitas, quorum utrumque est manifeste falsum, quia tunc Pater haberet aliquid vere originatum.
Si dicatur, quod quamvis essentialia sint priora notionalibus, non tamen sunt essentialia in primo signo originis, et notionalia in secundo. Contra, iste Doctor alibi dicit sic: In primo signo originis Pater intelligit formaliter, et tunc etiam potest habere actum volendi formaliter. In secundo signo originis gignit Filium, non tamen vult tunc istam gignitionem volitione sequente illam gignitionem, sed volitione habita in primo signo originis; ergo palet manifeste quod in primo signo originis est manifeste intellectio et volitio secundum istum Doctorem, et in secundo signo est ipsa gignitio. Ideo dieo aliter, quod in divinis est prius productivitate, quia producens est prius producto, et hoc non est aliud dicere, quam quod a Patre est Filius, vel quod Pater producit Filium; non tamen debet concedi quod Pater sit in aliquo signo priori, nec nature, nec durationis, nec originis, in quo non sit Filius, ut dicunt. quidam, quod sicut sint instantia temporis, ita sunt instantia nature vel originis. Addit etiam, quod ibi est prioritas communitalis, ita quod illud dicatur prius a quo non eonvertitur subsistendi consequentia, ut patet de essentia et personis, quia bene sequitur, A est Pater; ergo A est essentia, non tamen e conira, et sic de aliis.
Dico ad primum, quod sustinendo quod hujusmodi instantia sive signa, sint aliquid positivum ex natura rei (ut exposui supra dst. 6. contra Gregorium et Joannem Anglicum) quod sunt enlitates absolute, sicut et determinate oportet dicere. Si vero teneatur (ut exposui) quod hujusmodi instantia in re nihil sint distincta a divinis, facilis est responsio ad omnes objectiones Occham, et die conformiter sicut respondi ad argumenta Gregorii ia isto 1. d. 6. q. unica. Nec oportet hic instare, quia ibi prolixe ista exposui.
Et sic patet quomodo ista instantia sunt ponenda, ita quod in primo. instanti voluntas divina vult gloriam Petro, et in secundo valt gratiam; et in istis duobus nullum acetum habet circa Judam positivum. In tertio instanti vult permittere Petrum cadere in peccalum, et similiter Judam; et in isto instanti uniformiter se habet circa Petrum et Judam.
Sed in ista littera. accidunt aliqua dubia, quia videtur quod reprobet simpliciter Judam sine aliqua causa.
Primo, quia habens agens in potestate sua effectum et dispositionem ad illum, volens effectum, quia vult dispositionem ad illum, non vult illum effectum propter hoc tantum, quia vult dispositionem ad illum quam habet totaliter in sua potestate. Cum ergo voluntas divina possit simpliciter nolle Judam cadere, si eum vult permittere cadere, ut propter hoc eum reprobet, quem etiam absolute reprobare posset, non videtur quod casus ille sit simpliciter causa reprobationis.
Secundo, non videtur quod aliquis juste puniat aliquem propter illud quod non est in potestate puniendi, patet. Sed si voluntas divina in tertio signo vult efficaciter Judam permittere cadere, et hoc intellectus divinus certitudinaliter cognoscit ab aeterno; er8o non erit in potestate Juda non cadere. Si sic; ergo non videtur eum juste reprobare; si enim Judas potest peccare, ergo intellectus divinus poterit decipi, vel voluntas divina mutari oppositum determinando.
Secundo dubitatur: Posito quod in primo signo voluntas divina habeat actum negativum circa Judam respectu glorie, et in secundo signo simpliciter habeat actum negativum respectu gratiae, an in tertio signo possit ipsum praedestinare? Si sic, quare(cum sint ex praesupposito aequales in naturalibus, et ut sic, praesentes voluntati divina) in primo instanti pra destinat Petrum, non Judam, cum ipsum pos- tea in tertio signo praedestinare velit, et sic videtur acceptatio personarum ? Si non, ergo voluntas divina non erit libera circa aliquod objectum nullo actu posilivo circa ipsum prius elicito, quia in primo et secundo signis nullum actum positivum habuit circa Judam, ut dicit. Doctor.
Tertio dubitatur: An voluntas divina in quarto signo in quo eum reprobat, possit ipsum praedestinare? Si sic, ergo peccatorem praedestinat, quia in quarto signo olferturei, ut finalis peccator, et sic sequitur quod dignum reprobari praedestinat. Si non, cum illo instanti quarto, quo ei offertur ut finaliter peccator, nullum actum habeat cirea Judam nisi permissivum, sequitur quod ipsum non possit praedestinare.
Quarto dubitatur: Posito quod in primo signo non habeat acetum positivum circa Judam respectu glorie, nec in secundo respectu gratie, et in tertio vult permittere Petrum et Judam eadere in peccatum, et in quarto offertur Judas ut finaliter peecator, et Petrus non ut finaliter peccator, cum tam in Petro quam in Juda prievideatur peceatum, quare magis vult Petrum resurgere a peccato quam Judam, cum uterque offeratur ut peecator? et quare peccatum Petri non est ita causa reprobationis Petri, sicut. et peecatum Judae ? Si dicatur quod quia Judas offertur ut finaliter peccator, Petrus vero non, hoc non videtur, quia simpliciter est in potestate Dei Judam esse finaliter peccatorem, posset enim si vellet facere Judam non fuisse finaliter peccatorem, et ex alia parte potuisset facere Petrum finaliter peccatorem; quare ergo magis unum quam alium, eum hae omnia sint simpliciter in potestate divina? Possent adduci multa alia dabia, qui brevitatis causa omilto.
Primo, aliquid esse in potestate alieujus potest dupliciter intelligi. Primo, quod ita sit in potestate ejus, quod tantum sit ab illo. Secundo, quod non tantum sit ab illo primo, licet concomitanter. Exemplum, vendere Christum Judis, ista venditio fit tantum a Deo, et nullo modo a Juda, et per consequens non est in potestate Judo dare- rectitudinem actui, quia nec actus est in potestate ejus, vel fit ista venditio principaliter a Deo, ut a causa prima omnis positivi, et minus principaliter a Juda. Sed rectitudo etiam fit principaliter a Deo, et minus principaliter a Juda; defectus tamen dandi rectitudinem non fit primo a Deo, qui ideo non dat, quia Judas non dat, ut patet a Doctore in 2. d. 37. et vide ibi expositionem singularem. Secundo, premitto quod voluntas divina ab iterno determinavit relinquere hominem in potestate sui liberi arbitrii, et ideo licet posset de facto dare semper rectitudinem actibus nostris, et sic coagere voluntati nostrae, ut non posset declinare ab hujusmodi rectitudine non tamen hoc facit propter multas rationes a Doctore assignatas, 27 secunda distinctione vigesimatertia.
Ex his dico,quod voluntas divina etsi habeat in potestate sua ut possit non dare rectitudinem actibus nostris, non tamen facit, imo voluntate antecedente dat actibus nostris rectitudinem, et consequenter sive voluntate consequente, sive efficaci semper daret, nisi esset defectus ex parte nostra, ut probat Doctor in 2. ubi supra. Et ab aeterno determinavit semper efficaciter dare rectitudinem operibus Judae, nisi ipse Judas ponat obicem, quod contingit quando defectus incipit prius ab ipso Juda.
Dico ultra, quod si Judas voluisset a peccato resurgere per poenitentiam causando in se acetum attritionis, semper voluntas divina concurrisset, ut principalis causa tam actus attritionis quam etiam rectitudinis in tali actu, nisi ponatur obex a Juda, imo dedisset statim gratiam per actum illum attrilionis delentem omnem culpam, et hoc ab aeterno determinavit. Dico ergo quod peccatum finale est causa reprobationis, quia licet voluntas divina determinaverit nunquam negare rectitudinem actibus nostris quantum est ex parte sua, tamen ab aeterno determinavit nunquam dare rectitudinem, si nos incipimus non dare. Et ex his patet solutio ad rationes pro primo dubio.
Ad secundum dubium dico, posito quod in primo signo et in secundo nullum acetum habuerit circa Judam, quod potest ipsum prwdestinare. Et cum dicis, quare non in primo, cum sint praesentes ut aequales, dico primo. quod ostendit non velle praedestinare propter perfectionem natura, ut notat Doctor in 3. d. 7. q. ult. Dico secundo, quod in his nulla est quierenda causa, eum velle divinum sitex se simpliciter perfectissimum, et a nullo regulatum, et sic patet quid dicendum ad secundum dubium.
Ad tertium dico, quod si Judas presentatur voluntati divine ut finaliter peccator, non potest ipsum praedestinare, et hoc stante determinatione voluntatis divinae, quae determinavit non salvare finaliter existentem in peeca- to. Et cum dicitur quod in illo quarto instanti quo sic. praesentatur, nullum actum positivum habet circa ipsum, puta velle ipsum reprobare, dico quod hoc non refert, sufficit enim quod praecedal causa reprobationis, quie est peccatum. Sed an posset de potenlia absoluta ipsum praedestinare, dico quod nullam video repugnantiam.
Ad quartum dubium patet responsio ex supradictis et. dicendis, hic enim non est quaerenda aliqua causa quare velit Petrum resurgere et non Judam, sicut etiam patet per exemplum Doctoris positum in littera. Judicio meo, in his omnibus tutius est se committere voluntati divine tanquam rectissime regula omnium actuum humanorum, nec alliora supra nos quaerere. Quieramus toto corde et totis viribus servire majestali sus, et forte majorem curam habebitde salute nostra, quam nos credamus sive salvetsive damnet, semper creature suc computali sumus apud eum; ipse enim scit quid vult de nobis facere.
(e) Sed adhuc contra. istud instantur, ele. Hic Doctor arguit probando quod Deus nesciat certitudinaliter Judam esse malum, quia si in tertio signo voluntas divina vult permittere Judam cadere in peccatum, non videtur quod ex tali permissione prevideat certitudinaliter Judam fore finaliter malum. Nam sola certitudo alicujus actus, et certitudo de permissione non facit certitudinem de illo actu, quia oporteret habere aliquam causam efficientem; igitur ex hoc solo, quod Deus prescit se velle Judam permittere peecare, non erit certus de Juda peecaturo.
(d) Et hoc si iste actus primus est peccatum omissionis, puta non diligere Deum tempore determinato, vel non subvenire proximo et hujusmodi, e/ sciendo se cooperaturum ad talem. substantiam actus cum non circumstantiis debitis, vel non cooperaturum ei ad actum necessarium, etc. Exemplum, Judas praesentatur voluntati divina, et similiter Petrus. In primo instanti nullum actum habet voluntas divina circca Judam, nec similiter in secundo instanti, ut supra patuit. In tertio instanti voluntas divina vult permittere Judam eadere primo in peccatum commissionis, puta vendendi Christum Judeis, et in illo instanti voluntas divina non concurreret ad rectitudinem actus, et hoc intellectus divinus cognoscit, et per consequens cognoseit quod Judas committet tale peccatum.
Sed hoc videtur contradicere dictis Doctoris, qui expresse dicit z» secundo dist. 30. et clarius Z2 37. quod voluntas divina vult antecedenter dare reetitudinem actibus nostris, et semper dat consequenter, si non sit defectus ex parte nostra. Si ergo determinat ab i:eterno non dare talem rectitudinem, videtur quod ne$1atio rectitudinis sit primo a voluntate divina, et tunc ipsa erit prima ratio peccandi, ut patet in 2. d. 37.
Respondeo, supponendo primo quod voluntas divina potest se determinare efficaciter concurrere cum voluntate Petri, non tantum ad substantiam actus, sed etiam ad omnem circumstantiam actus facientem illum bonum moraliter, et ut sic, est simpliciter prima ratio tam respectu circumstantia actus quam respectu circumstantic, et tunc ipsa agente, ut prima ratione agendi, sive ut prima causa, voluntas Petri coaget illi, aliter voluntas divina consequens sive efficax, non sem- per impleretur, quod est falsum et contra omnes Doctores; talis ergo actus nunquam posset poni in esse, nisi voluntas divina efficaciter voluisset illum poni in esse.
Secundo, suppono quod respectu alicujus actus eliciendi, puta a Juda, voluntas divina actu non. determinet dare rectitudinem actui, nec determinet non dare, et sic non dicitur prima ratio deficiendi. Diceretur enim prima ratio deficiendi a rectitudine, si prius aetu determinasset non dare, quod non facit, et sic tantum habet actum neuirum respectu certitudinis non danda, videlicet quia non determinatdare, nec determinat non dare ;et stante tali ae: tu neutro voluntatis divine, intellectus divinus certus est quod Judas non eliciet aclum eum rectitudine, siveelicietilium non dando illi rectitudinem, quae deberet inesse. Scit enim certitudinaliter nihil posse evenire, nisi sit determinatum a voluntate divinaillud fore venturum. Seit etiam aliquid simpliciter non fore, quod est determinatum a voluntate divina non fore. Scit etiam esseimpossibile rectitudinem aliquam inesse alieui actui,stante actu voluntatis divina neutro respectu talis rectitudinis.
Tertio, praesuppono quod voluntas divina ab aeterno potest determinare -velle aliquid consequenter sive efficaciter, quod prius voluit antecedenter sive non efficaciter, si voluntas creata non ponat obicem, sive non sit defectus ex parte voluntatis creatae. Exemplum, voluntas divina antecedenter vuit Petrum amare Deum, et si Petrus vult cooperari voluntati divine ad talem amorem, vult consequenter Petrum amare. Si vero Petrus ponat obicem, puta nolendo cooperari volunlati divinae ad amorem, tunc vult effi- caciter Petrum non amare, quia tunc talis amor nunquam eveniet, primus ergo defectus est simpliciter ex parte Petri. Et licet posset absolute efficaciter nolle Petrum amare Deum, et sic erit impossibile Petrum amare, tamen hoc non facit propter suam libertatem et contingentiam in operando, sed vult quod totus defectus imputetur Petro. Determinat ergo ab cterno quod pro quocumque instanti Petrus vult cooperari ad amorem statim ut principalis causa, concurrere; et sic intellectus divinus sciet certitudinaliter Petrum pro tali tempore velle amare Deum, quia scit certitudinaliter voluntatem divinam velle efficaciter Peirum amare, et sic Petrus cooperabitur, aliter non eveniret quod efficaciter determinatum est evenire. Similiter de certitudine, quod Judas non amabit, et per consequens peccabil, patet per exemplum: Voluntas divina non determinat efficaciter Judam amare Deum pro talitempore, quia si determinasset, Judas amaret Deum. Secundo, voluntate antecedente sive absoluta, id est, quantum est ex parte sua vult Judam amare Deum, et talis voluntas non semper adimpletur. "l'ertio, determinat velle efficaciter Judam amare Deum, si Judas non ponit obicem, sive si non sit defectus ex parte Jude, id est, quod si Judas in instanti A. vult Deum amare, in eodem instanti voluntas divina vult efficaciter Judam amare. Sed quia voluntas divina non vult absolute et efficaciter Judam amare, quia tunc amaret, sed vult ipsum amare nisi sit defectus ex parte Juda, Judas tunc non amabit, et quia non amabit voluntas divina, deficiet; et sic intellectus divinus scit hoc modo certitudinaliter Judam non amare, et per consequens scit certitudinaliter Judam peecaturum. De hoc tamen vide singularem expositionem, quam feci d/s/. 29i. secundi Doctoris, et multa ibi videbis, etc.
(g) Ad primum argumentum principale. Hic Doctor respondet ad argumenia principalia posita in principio quaestionis, quorum primum fuit tale: Si aliquem pradestinaret et aliquem non praedestinaret, nulla ratione precedente in praedestinato, non videretur summe bonus sive summe liberalis, quia si in primo signo uterque prasenfatur in puris naturalibus, et non apparet major ratio, quod unus magis praedestinetur quam alius; ergo si sola voluntate prwedestinat, si utrumque non praedestinat, non videtur summe liberalis, quia libe$1atio r est qui pluribus eommunicat quam qui tantum uni.
Respondet Doctor quod summe liberalis potest aliquibus duobus apprehensis sequalibus velle bonum non equaliter communicare, nec in hoc fit injustitia aliqua; tum quia nihil est debitum; tum etiam quia bonitas creata non movet voluntatem divinam, ut supra patuit a Doctore.
Secundo principaliter arguitur, quia tunc in tali primo signo, cum uterque ex parte sua sit ordinabilisad ultimum finem; ergo si voluntas divina non ordinat utrumque, videtur quod sit acceptatrix personarum.
(h) Ad secundum dico. Respondet Doctor quod quando sunt aliqua duo ieque volibilia, etc. id est, quod bonitas in illis sit ratio, propter quam voluntas debet sic vel sic eligere, tunc talis voluntas praecceptans unum illorum, ete. Et ratio,quia nullus actus voluntalis ereatz:e. est ex se reetus, ut. supra patuit a Doctore dst. 1. quaest. prima, et dist. A7. et infra. patebit dest. 44. ef in 2. dist. 5. 23. 34. et alibi sepe. Oportet enim actum voluntatis esse conformem rationi rect:' ad hoc ut sit rectus, et quia ratio recta, quad» movetur abobjectis, judicat tale objectum sje vel sic esse diligendum, et hoc totum accipita bonitate objecti a qua movetur, ut supra patuit quast. ultim. prologi, sequitur: Non s?e voluntas in^ creata respectu alicujus bont alterius ab essentia sua, etc. Unde seiendum est quod voluntas divina, non amat aliquod objectum extra amore affectus, sed tantum amore effectus, quod notat Doctor in 3. distinct. 32. etc.et ideotota dilectio voluntatis divina attenditur penes effectum quem producit; si enim produeit effectum perfectiorem, dicimus quod illud magis amat, quia communicatur major bonitas. Apparet ergo, quod in nulla creatura est aliqua bonitas, qui: sit ratio movendi voluntalem divinam, cum tota bonitas sit immediate a voluntate divina, ettotum bonum rei creat: ideo dicitur bonum, quia sic dilectum sive productum actu voluntatis divinae. Et quomodo volunlas divina dicatur diligere bonum creaturae, quia bonum, etc. vide Doctorem alibi, praecipue infra 42. d. et 44. et in 2. dist. 36. respondendo ad argumenia principalia, et in tertio dist. 18. et dist. 29. et alibi sepe.
(i) Ad primum in oppositum. Hic Doctor respondet ad argumenta facta ad oppositum in principio questionis quie videntur concludere quod nulla sit ratioin creatura, etiam nec respectu reprobati, et arguit sic: Rom. 9. Cum enim nondum nati fuissent. Praeterea ibidem, exemplificat de figulo, de eadem massa potest formare unum vas in honorem, et aliud in contumeliam, ex quo videtur arguere ex simili de praedestinatione hujus, et de reprobatione alterius.
Respondet Doctor dicens quod qui vult tenere opinionem S. Thome, potest, respondere quod datur ratio in communi, licet non in partieulari. Et in hoc Apostolus redarguit praessum ptuosos inquirentes illa, quorum non sunt capaces,quia judicium est de particulari agibili. Et de hoc infra patebit 44. distinct. et in 2. distinctione 6. quastione 2. quomodo judicium differat a lege.
On this page