Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

COMMENTARIUS.

(a) Hic responderi posset. Hic Doctor distinguit quod ex quo omnipotentia respicit omne possibile, ut supra expositum est dist. 20. hoc potest dupliciter intelligi, scilicet vel quod respiciat omne possibile mediate, id est, quod possit in omnem effectum cujuscumque caus: secundi, ipsa causa seeunda concurrente. Et hoc modo si naturali ratione probari potest esse ali- quod primum effectivum, sicut supra probatum est dist. 2. quest. 1. etiam naturali ratione potest probari ipsum esse omnipotens, loquendo de omnipotentia mediata. Alio modo potest accipi omnipotentia immediata, sic intelligendo, quod principium elfeclivum potest immediate in omnem elffectum, et in omne possibile, etiam nulia secunda causa concurrente, et hoc tantum est ereditam, et hoc est quod intendit Doctor in ista littera, quam tamen aliqualiter declaro, eum dicit : A/io modo accipitur omnipotens proprie Theologice, etc.

In ista littera nota quod dicit Doctor, quod omnipotentia non .respieit aliquod ex se necessarium, quia in hoc videtur sibi contradicere, quia supra dist. 8. quaest. ult. (sustinendo opinionem Philosophorum; probat quomodo primum elfectivum sit vere causa alicujus entis ex se necesse esse, et per consequens videtur quod omnipotentia primi effectivi respicit illud.

Respondeo primo quod Doctor reputat omnino pro impossibili et pro contradictoria includente, quod aliquod ex se necesse esse sit ab alio causabile, est enim implicatio contradictionis dicere aliquam causam causare aliquid de necessitate, quia omne causabile est mere possibile, et de hoc vide supra disf. 8. quest. ult. et an 2. dist. 4. quast. 3. et ideo dicit hoc, quod omnipotentia non respicit aliquod ex se necesse esse, quia illud nullo modo est causabile.

Dico secundo, quod (sustinendo viam Philosophi) Doctor haberet dicere quod etiam aliquod necesse esse, quod vere est causabile, esset objectum omnipotentiae, nisi velit dicere quod obiectum omnipotentia esset tantum ens possibile, et tunc oportet dicere quod non omne ens aliud a primo effectivo, esset objectum omnipotentia primi effectivi, quia secunda Intelligentia et celum, quia sunt ex se necesse esse formaliter, non essent objeeta omnipotentite. Sed quidquid sit, prima responsio est magis ad mentem Doctoris, quia expresse tenet quod est simpliciter in possibile aliquod necesse esse, esse ab alio causabile. Sequitur : Quia licet primum efficiens habeat in se potentiam, etc. Hic intendit probare Doctor quod talis omnipotentia non potest naturali ratione demonstrari, et excludit objectionem, quia non videtur sequi quod posito quod primum effectivum sit eminentius secundum causalitatem omni causa secunda, et posito etiam quod habeat in se eminenter potentiam effectivam cujuscumque alterius cause, ut supra deductum est dist. 2. quest. 1. dist. 8. quest. ult. adhuc non sequitur quod ut sic, possit immediate in omnem effectum, quia non in effectum imperfectum, et ideo secunda causa requiruntur, non propter perfectionem addendam prime causa, eum causalitas prima causae sit perfectissima, sed magisrequiruntur propter imperfectionem addendam, quia effectus imperfectus non potest esse immediate causa perfectissima, cum illa agat secundum ultimum potentiae suc secundum totam virtulem (sustinendo opinionem Philosophorum quod tantum agat de necessitate nature.) Et exemplum positum deSole est satisclarum,sitamen verum sitquod Soleminentercontineat causalitatem bovis et asini, quod est dubium, ut patet ex dictis a Doctore 7» 2. dist. 18. sed hoc. non est praesentis speculationis. Caetera patent.

(b) Ad secundum dico. Respondet Doctor primo negando consequentiam, quia non sunt idem infinita potentia et omnipotentia proprie dicta, quia non valet, infinita potentia continet eminenter causalitatem omnis causae secunda; ergo immediate potest in omnem effectum sine secundis causis, ut supra patuit de Sole, etc. Secundo dicit quod licet non possit cogitari major potentia infinita intensive, non tamen seqaitur quin possit cogitari major extensive, id est, ad plura cogitari quam infinita potentia. Tertio, dato etiam quod omnipotentia esset major infinita potentia, propter hoc tamen non oportet quod naturali ralione possit hoc sciri a nobis potentiam sic intellectam — esse omnipotentiam, ete.

(e) Ideo dico aliter. HicDoctor dat propriam responsionem, dicens quod etsi quicumque paralogismus deducens apparenter ad impossibile ex. praemissa s?gnificante Deum esse omnipotentem, (id est, in quo una praemissarum sit ista: Dews est omnipotens, et ex illa apparenler deducat ad impossibile, quia vere deducere ex illa ad impossibile, est simpliciter impossibile) posset solvi per intellectum et rationem naturalem, sive peccet in materia sive in forma, non tamen posset solvi ab omni intellectu, sed tantum ab illo intellectu qui novit inferens non esse impossibile, vel illarum non esse impossibile. Sequitur in littera : Et intelleclus posset scire quemcumque talem paralogismum divisim factum esse solubilem, id est, si opposita syllogizentur ex eadem propositione sive praemissa opposita inferantur, intellectus bene novit, quod unus syllogismus est sophisticus; sed non sequitur quod na- turaliter sciat quis illorum, quia potest dubitare quod illud quod pro impossibili infertur, sit oppositum illi propositioni vel praemissie, ex qua videtur inferri, scilicet ex illa: Deus est omnipolens, quia sepe Sophiste in Syllogismo falsigrapho ad impossibile inferunt aliquod impossibile ex una propositione, ex qua nullo modo sequitur. Similiter potest dubitare, ne aliud manifestius impossibile inferatur ex tali praemissa, scilicet. Deus est ommnipolens, quod illatum sit oppositum nunc illati, et quod in tali casu tale argumentum esset insolubile; et stat totum in illo : possibile est. intellectum solvere naturaliter omnem paralogismum peccantem in forma, si materia est intellectui evidenter nota. Si autem intellectui materia non est evidenter nota, ipse non potest scire utrum illud sequatur ex illo, eum non intelligat propositiones. Sequitur in littera: Vel aliter potest responderi ad lud argumentum, etc. id est, quod argumentum illud secundum potest applieari ad omneereditum, quia in omni tali potest fieri paralogismus, qui tamen non potesta nostro intellectu solvi propter non intellectum propositionum, licet ab intelligente materiam sit solubilis, etc.

Contra rationes, quas facit Scotus (probando non posse naturali ratione demonstrari Deum esse omnipotentem, proprie loquendo de omnipotentia) instat Occham.

Et primo contra primam rationem instat, dicens quod PA?losophi non po$Suere causam secundam — concurrere propter imperfectionem effectus, ut scilicet aliqua imperfectio adderetur effectui a causa secunda, quia secundum istum, Philosophus ponit Deum esse causam omnium ; ergo est causa immediata et totalis alicujus effectus, aliter esset processus in infinitum. Sed secundum istum, effectus iste est imperfectus, et Deus est in infinitum perfeelior effectu illo; ergo secundum opinionem Philosophorum, est causa immediata et totalis alicujus effectus imperfecti; ergo propter imperfectionem effectus non repugnat Deum esse immediatam causam omnium, secundum opinionem Philosophorum.

Si dicatur, quod quamvis effectus sit imperfectus respectu Dei, est tamen perfectus respectu aliorum effectuum, qui propter imperfectionem illam non possunt produci a solo Deo.

Hoc non videtur sufficere, quia ex quo imperfectio in communi in effectu non repugnat Deo quin possit producere effectum imperfectum, oportet assignare rationem specialem quare plus repugnat Deo producere istum effectum quam alium.

Confirmatur, Deus potest esse causa totaliset immediata plurium effectuum ordinatorum secundum perfectius et imperfectius; ergo nisi aliud obstet, non videtur ratio quin possit esse causa immediata omnium effectuum imperfectorum. Antecedens patet secundum illam, quia per eum, sola prima causa potest creare omnia creata proprie, quae a solo Deo fiunt, sed talia sunt multa ; ergo talia multa sunt a solo Deo, et ita non est verum quod assumitur, quod secundum opinionem Philosophi causa secunda concurrat eum causa prima, ne causa prima producat secundum ullimum potentiae sue,etne producat effectum ita perfectum sicut potest.

Confirmataur ratio, quia in causis naturalibus videmus quod eadem cau- sa producit plures effectus perfectiores et imperfectiores sine omni falia causa concausante, sicut Solin eodem passo producit plures effectus ordinaLos.

Et instat contra secundam rationem, quie talis erat: Si Philosophi non potuere per vationem naturalem concludere Deum posse. contingere causare, quanto magis nec posse immediate in quemcumque effectum. Instat sic dicens: Secunda ratio videtur concludere, vel saltem est multum probabilis, quamvis iste. alibi videatur dicere oppositum. Nam alibi videtur velle se demonstrare, quod nulla contingentia potest esse in rebus, nisi prima causa contingenter causet, sed hoc patet esse notum ratione naturali, quod contingentia est in rebus, et quod aliquid contingenter agit; ergo potest esse notum ratione naturali, quod prima causa eceonlingenter agat secundum istum.

Contra tertiam instat, quae talis est: Ipsi Philosophi habuerunt pro principio, quod de nihilo nihil fit ; ergo saltem in istis generabilibus et corruptibilibus non videtur eos posuisse Deum sic esse omnipotentem, quod posset omnem effeclum producere sine omni causa. concausante. Et instat sic: Tertia ratio etiam videtur efficax, quia quamvis secundum Philosophos, de nihilo fiat aliquid ab aeterno, tamen videtur fuisse opinio Philosophorum quod de nihilo nihil fiat de novo, et ita posuerunt quod Deus non causat omnia sine omni alia causa concausante.

Contra quartam rationem instat, qua talis est: Philosophi posuerunt : Deum necessario agentem; ergo si cum hoc posuerunt quod esset. omnipotens, illo modo haberet negare omnem causalitatem cujuscumque causae secundae, quod est. maximum inconveniens eis, consequentia patet.-Naim causa necessario causans in quocumque instanti comparetur effectui, necessario. in. eodem tnstante causat et agit ; ergo cum prius comparetur causa superior ad. effectum quam causa. inferior, et tunc est omnipotens illo modo ; ergo in illo instanti in quo comparatur causa secunda non potest causare. Contra hanc sic instat : Quarta ratio illo modo deducta non coneludit. Nam probatio consequentia non valet, quia si illa probatio esset bona, sequeretur quod Deus nullo modo posset coagere creature ad aliquem effectum producendum. Probatio consequentiae, nam si Deus coagil creature, (sicut ipse arguit) arguo ego: nam causa agens prima, sine qua non potest effectus produci, in quocumque instanli comparatur effectui, in illo instanti agit; ergo cum causa prima prius comparetur effectui quam causa secunda, et tunc causatur; ergo in illo instanti totum producit effectum, ergo in secundo instanti in quo comparatur causa secunda ad effeetum, nihil intelligitur tunc causandum; ergo causa secunda nihil causat.

Si dicatur quod argumentum de causa prima libere causante non valet, quia illa potest causare quando placet sibi, sed bene valet de causa necessario causante, quia illa causa in quocumque instanti comparatur ad effectum necessario causat.

Istud non sufficit, quia accipiendo causam primam sine causa secunda, non potest talem effectum producere ; et tunc quaero, aut causa prima prius comparatur ad illum effectum ? aut non? Si sic, ergo tunc causat effectum; ergo nihil remanet causandum. Si non prius, sed in eodem instanti comparatur ad effectum in quo causa secunda comparatur ad effectum, et ita non plus repugnat duabus causis naturalibus operari in eodem instanti ad effectum quam duabus causis, quarum una sit libera et alia naturalis ; ergo non obstante primitate caus, poterit Deus concurrere et causare eumdem effectum eum causa secunda, etiamsi Deus esset causa naturalis. Unde videtur quod eadem ratio concludat, quod nulla causa naturalis prior potest concurrere cum causa secunda ad producendum aliquem effectum. Nam accipio causam priorem quamcumque, et causam secundam subordinatam, et quaero, aut illa causa prior prius comparatur ad effectum quam causa secunda, aut non ? Si sic ; ergo in primo instanti causat causa prior, et certum est quod non causat partem effectus, quia non est major ratio, quod causet unam quam aliam. Et similiter frequenter effectus est indivisibilis non habens partes ; ergo in primo instanti causat totum effectum, ergo in secundo instanti nihil remanet causandum, et per consequens nunquam causa secunda agit cum causa prima, ei ita illa ratio destruit ordinem essentialem causarum. Si autem illa causa prima non prius comparatur ad effectum quam causa secunda, eadem ratione: nec causa prima simpliciter prius comparatur ad effectum quam causa secunda, et ita propter talem prioritatem non oportet Deum negare esse causam immediatam omnium. Respondeo ad omnia dicta Occham conira Seotum, et praemitto aliqua. Primo quod imperfectio effectus potest multipliciter intelligi, scilicet, vel quantum ad suum esse quidditativum et essentiale, et sic musca est perfectior coelo, et hoc sustinendo coelum non esse formaliter animatum; vel quantum ad aliquam conditionem consequentem esse essentiale vel quidditativum, ut necessitas et perpetuitas, et hoc modo coelum est perfectius musea. Secundo, prie mitto quod seeundum viam Philosophi, multa sunt immediate causata a prima causa, ita quod actio ipsius immediate terminatur ad illa, et illa tali actione simpliciter accipiunt esse nullo alio praesupposito ; quod dico propter animam intellectivam, quae licet sit de foris veniens, ut patet 16. de Azmalibus, non tamen alia aelione accipit esse immediate a causa, ita quod actio primae cause prius terminetur ad ipsam in se; diceret enim Philosophus non esse aliam productionem anim: intellectivae et compositi, sicut nec in igne forma ignis, sed illam animationem corporis organici ponit esse productionem per aecidens ipsius anime. Sed quomodo agens immutabile potest i aliquid novum producere secundum , Aristotelem, vide Scotum in 4. dist. 43. quaest. 2. circa finem tertii artic. Nos autem ponimus duas productiones, unam de 2202 esse animi ad esse ejus, et illa est creatio ; aliam a non animatione corporisad animationem ejus, et illa est productio corporis animati per mutationem proprie dictam. De hoc vide Doctorem in 2. dist. 17. et in A. dist. 43. quest. 2. et talia sunt simpliciter :aeterna et. necessaria, ut. sunt Colum et Intelligenti:e, et quomodo sint vere causata, vide supra dist. 8. quaest. ult. Tertio, praemitto quod secundum viam Philosophi, prima causa de necessitale nature agit etiam secundum totam virtutem suam, et per consequens non tantum producit effectum perfectum quem potest, sed necessario producit ipsum ab aeterno, et perpetuat ipsum, et dat illi simpliciter esse necessarium, et, per consequens omnis effectus immediate productus a tali causa erit necesse esse, et perpetuus et aelernus, et nulla novitas contingit esse in illo in suo esse.

Ex his potest dici ad Oecham, quod secunda causa ponitur propter imperfectionem effectus, quia si causa se: cunda non concurreret, nullus effectus esset novus, sed omnis esset sempiternus ; nullus etiam effectus esset simpliciter possibilis, sed omnis necessarius, cujus oppositum experimur; etsic loquendo de ista imperfectione effectus, patet secundum Philosophos, quomodo requiruntur secunde cause. Unde Commentator vult 12. Metaph. comm. 41. quod propter primum movens, quod est infinite virtutis, requiritur movens eonjunetum potentiae finite, ila quod ex primo movente sit infinitas motus, et ex secundo sit successio, quasi aliter non posset esse successio, nisi concurreret illud movens finitum, quia si solum infinitum ageret, ageret in non tempore, etc. Ex his ergo apparet quod instantiae, quas facit Occham contra primam rationem Doetoris quod causae secunda requiruntur propter imperfectionem effectus, non concludunt.

Secundo dico, quod etiam loquendo de perfectione et imperfectione essentiali, quod secunde causae requiritur propter imperfectionem effectus. Et concedo quod inter effectus immediate productos datur ordo, ila quod unus est perfectior essentialiter alio, quia Intelligentia est perfectior colo, non famen sequitur quod causa prima possit in effectum alium imperfectiorem sine secunda causa concurrente. Ut etiam patet in aliis causis naturalibus, multi enim sunt causc naturales, quae licet possint producere effectum perfectum unius speciei, non tamen possunt producere effectum imperfectum alterius speciei. Istaenim propositio: quando datur ordo nter perfectum. et minus. perfectum, si polest in perfectum, ergo et in imperfectum, vera est quando sunt ejusdem rationis, aliter non. Et si prima causa potest immediate producere calorem ut octo, a fortiori poterit producere ut sex. Dicerent ergo Philosophi quod sunt aliqui effectus ita perfecti, quod nullo modo possunt esse a secunda causa, sed tantum a prima, et aliqui effectus ita imperfecti quod nullo modo possunt esse immediate a prima causa, sed tantum a prima concurrente secunda, ita quod tota imperfectio attribuatur secunde. Prima tamen responsio videtur probabilior quam secunda.

Ad secundam instantiam, ubi primo dicit Occham, quod secunda ratio Doctoris videtur coneludere, etc. Et cum dicit quod videtur alibi dicere oppositum, quia hic dicit : PA//osophi non potuere per rationem naturalem concludere Deum posse contingenter causare, etalibi dicit oppositum, scilicet dzsf. 2. quast.1. et 8. quest. ult. prüni, dico quod Doctor sibi non contradicit, si littera ejus sane intelligatur hic etibi. Dicit enim ibi, quod. Philosophi non potuere salvare contingentiam in rebus, si prima causa non agit contingenter, et si apud Philosophossit notum aliquid fieri contingenter a secunda causa, ita quod quando fit illud, oppositum tunc posset fieri, esset etiam notum eis pri- mam causam contingenter agere. Sed non erat notum eis aliquid sic contingenter fieri, quia forte Philosophus posuit non propterea contingenter, Deum velle contingentiam in inferioribus, sed ex motu, qui necessario causatur, inquantum uniformis, sed difformitas sequitur in parlibus ejus, et ita contingentia. Et Doctor dicit dist. 2. quaest. A. primi, quod Philosophus non potest negare primum effeclivum agere contingenter (salvando aliquid contingenter fieri per motum, accipiendo cont?ngenter causatum quodcumque non necessarium vel sempiternum, sed cujus oppositum posset fieri quandoillud sit;) ideo dixit aliquod contingenter causatum, et non. aliquod contingens. Si ergo Philosophi posuere sie aliquid contingenter fieri, habuerunt concedere quod prima causa ceontingenter agat. Et sic patet quomodo sibi non contradicit, quia si Philosophi evidenter cognovissent aliquid contingenter fieri a causa secunda, evidenter conclusissent primam causam contingenter agere, et hoc sustinendo ordinem essentialem causarum, sicut expositum est supra dist. 2. quast. 1.

Tertiam rationem Doctoris concedit ipse Occham, ut supra patuit.

Ad quartam instantiam, dico quod non est simile de causa naturali et libera, quia libera potest expectare, ut exposui dst. 37. secundi Doctorem. Et quando dicit, aut prius comparatur ad effectum, aut non? dico quod si loquamur de priori secundum perfectionem, est prior. Si vero loquamur de priori natura, id est, quod in aliquo priori natura producat effectum, dico quod non, ut patet a Doctore 22 2. dst. 31. sed simul natura causat eum se- cunda causa. Potest enim propter suam contingentiam in agendo expeclare per quodcumque tempus, et sic in eodem instanti nature incipere aclionem cum creatura, et ipsam continuare per aliquod tempus. Et cum dicit, quod si in eodem instanti comparatur ad effeclum, in quo causa secunda comparatur ad effectum, et ita non plus repugnatduabus causis naturalibus operari in eodem instanti ad effectam quam duabus causis, quarum una sit libera et alia naturalis; dico quod hoc non sequitur de duabus naLuralibus essentialiter ordinatis, quarum una agat in virtute alterius, et in agendo dependeat ab alia, quia tune superior de necessitate nature prius comparatur ad effeclüm quam secunda. Et cum addit quod eadem ratio concluderet quod nulla causa naturalis prior potest concurrere eum causa secunda ad producendum aliquem effectum, etc. dico quod si sint essentialiter ordinat: et causae totales, quod prior prius comparatur, et sic concedo quod causa secunda nihil producet. Si vero sunt partiales causae, una non potest agere sine alia, ut. patet de intellectu et objecto respectu intellectionis, licet non sint proprie cause essentialiter ordinata, nisi forte quantum ad hoc quod una est perfectior alia. Et dico quod omnes cause secundae quomodocumque sint inter se essentialiter ordinata (quia in agendo dependent a prima causa contingenter agente) in agendo una non agit prius alia ad eumdem effectum, quia tantum in illo instanti incipiunt agere, in quo primum effectivum incipit agere. Et sic patet solutio ad omnes objectiones Gulielmi Occham, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1