Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

COMMENTARIUS

(a) Ad istam questionem. Pro intelligentia hujus litterae praemitto aliqua. Primo, quod tantum est unus actus voluntatis divini, omnino indistinctus ex parte rei, sicut etiam tantum est unus actus intelligendi intellectus divini, omnino indistinctus ex parte rei, ut patuit supra dist. 2. quest. 1. Ille tamen actus potest accipi multipliciter non in se, sed secundum diversas comparationes sive terminationes, sive transitiones super diversa objeeta, sive super idem objectum diversimode consideratum. Et sic voluntas divina eodem simpliciter actu re omnino indistincta, et diligit Deum et creaturam, ut patet a Doctore in 3. dist. 32. et creat et gubernat, et pradestinat et. glorificat, ita quod transit diversimode super aliud et aliud objectum diversificatur secundum alium et alium respectum. Et sic quando transit super naturam intellectualem ordinando ipsam ad gratiam et gloriam, dicitur praedestinatio; proprie tamen dicitur praedestinatio, ut transit super creaturam rationalem ordinando ipsam ad gloriam tanquam ad finem ultimum. Praedestinatio enim proprie respicit finem. ultimum, non autem ordinata ad illum finem,cujusmodi est gratia et merita, ut patebit in quastione immediate sequenti.

Secundo praemitto, quod electio potest dupliciter accipi, scilicet proprie, ef sic. actus voluntatis respectu finis quo voluntas vult immediate finem in se, dicitur electio, ut palet a Doctore supra quast. «ult. prolog. Aut eleelio accipitur proprie ut actus voluntatis respectu eorum, quas sunt ad finem, quo voluntas vult aliquid propter finem, id est, ordinando illud ad finem, et hoc contingit dupliciter. Primo, volendo aliquid propter finem praecedente dictamine intellectus, sive cognilione. vere practica. Secundo, nullo modo praecedente aliqua eognilione vere practica, sed sola apprehensione simpliei terminorum. Primo modo,in nobis est electio proprie, non autem in voluntate divina. Secundo modo, electio proprie est in voluntate divina, ut patet a Doctore supra quast. ull. prolog. Preedestinatio ergo est ele- | ctio, sive actus electivus voluntatis divini:, quo eligit creaturam $1atio nalem ad vitam aeternam. Tertio prwmitto, quod solus actus voluntatis divina: ut comparatur ad creaturas, est formaliter contingens, ita quod volunlas, mediante illo, potest in opposita contradictorie, ut supra declaratum est, quaest. ult. prolog. et dist. 2. quast. 1. et dist. 8. quast. ult. Nullus autem alius actus in divinis dicitur formaliter contingens, quia tota contingentia est a voluntate divina, mediante actu suo, ad creaturam comparato, ut patet a Seoto ubi supra ; ut autem actus voluntatis divine comparatur ad essenliam divinam, etsi sit formaliter liber, ut probat Doctor supra dist. 10. quest. 1. prolixe, ze quodlib. qucst. 46. nullo tamen modo est formaliter contingens, quia quidquid est in Deo ad. intra, est simpliciter necesse esse, ut patet a Doctore in pluribus locis. Ex hoc infero, quod ex quo praedestinatio respieit creaturam (non enim praedestinatur aliquid increatum, ut patet a Doctore in 3. dist. 7. quaest. ull.) sequitur quod erit actus voluntalis divinz:, cum ille solus possit esse formaliter contingens. Non potest ergo ae: cipi pro actu intellectus divini, quia ille non est, nec formaliter liber, nec formaliter contingens, ut patet a communiter Theologis, licet possit dici liber vel contingens participative, ut patef a Doctore in simili supra dst. 2. parte 2. etin quodlib. quest. 16.

Et quando dicit quod pradestinatio potest accipi pro actu intellectus concomatante electionem istam, debet sic sane intelligi, quod actus intellectus divini, quo cognoscit electionem voluntatis divina, qua elegit creaturam rationalem ad gloriam, est priedestinatio, quia est actus, quo intellectus divinus prascit praedestinatum formaliter ; tamen non potest dici praedestinatio, sed tantum quia concomitans actum divine voluntatis electivum alieujus creature rationalis ad gloriam, qua proprie dicitur praedestinatio, et sie patet ista littera. Sequitur in littera Doctoris ibi: Ez hoc dico, etc. Super isto passu vide glossam quam feci super dist. 2. quam diligenter nota.

(b) Consimiliter dico. HicDoctor dicit absolute, quod ille qui est praedestinatus potest damnari, quia non est voluntas praedestinati propter ejus praedestinationem confirmata, scilicet ut peeeare non possit, et ita potest peecare, et in peccato permanere, et sicut potest damnari, ita potest non pradestinari.

Sed quaeritur, posito quod Joannes sit praedestinatus, an. voluntas divina possit non praedestinare, ita quod heri fuerit praedestinatus, et hodie non sit praedestinatus. Hoc requirit longum tractatum. Et est similis difficultas, an voluntas divina possit nunc salvare Judam ipsum actu glorificando, et similiteran nunc possit damnare Petrum, et actu privare gloria aeterna.

Dico, quod si voluntas divina potest ista facere, quod similiter potest et primum facere. Si dicatur ergo voluntas divina mutaretur, et si dicatur, quod nulla accideret mutatio, dic conformiter his, qua dicta sunt in illa expositione super secundo, non determinando tamen me, nec hie, nec ibi, sed submittendo me semper judicio peritioris, et pedibus sanele Homana Eeclesic.

(c) Quantum autem ad Logicam. Hic Doctor distinguit secundum sensum compositum et divisum, et in sensu composito propositio est-falsa, scilicet pradestinatus potest damnari, quia sensus est, praedestinatus damnatur. Vel. ista propositio est possibilis : praedestinatus damnatur. Sicut ista: album polest esse nigruni, iu sensu composito valet istam, ista propositio est possibilis: album est nigrum, Et secundum aliquos omnis propositio modalis in: sensu composito est singularis eategorica de inesse, sicut ista : Possibile est omne album esse nigrum, id est, ista propositio est possibilis: omne album esse nigrum. Et sic patet, quod ista in sensu com posito est falsa: praedestinatus potest damnari. in sensu vero diviso est vera, quia sunt duce categories, puta Franeiseus est. praedestinatus, et Franeiseus potest damnari. Sicut etiam ista est vera in sensu diviso: album potest esse nigrum, id est, Franciseus est albus, et Franeiseus potest esse niger, quia tunc possent verificari duo opposita de eodem pro eodem instanti, sed pro alio instanti, sic et ista : pradestinatus potest. damnari, id est, Joannes est praedestinatus, et Joannes potest damnari; posse enim damnari non potest verificari simul pro eodem instanti nature, licet pro eodem instanti aeternitatis.

Sed dicuntur tamen vera simul, inquantum divina volitio consideratur ut prior naturaliter transitu ipsius super illud objectum, quod est gloria isti ; in illo priori naturaliter non repugnat sibi esse oppositi objeeti, imo possel esse :qualiter oppositi, licet non simul amborum. Et ideo haec quod dico posse damnari, non potest succedere huic, quod est esse pr«edestinatum, ita quod si Joannes sit actu praedestinatus in aliqua duratione posteriori, non potest esse damnatus. Et ratio, quia omnis determinatio voluntatis divine semper est ab aeterno, et nihil de novo vult, quin ab :eterno praordinatum fuerit, ut patuit supra d. 39. et infra patebit d. 45. et sic patet littera Doctoris. Si tamen Deus possit nunc aliter ordinare quam ab «terno ordinaverit, ipse novit.

(d) Ad primum argumentum dico. HicDoctor respondet ad argumenta principalia. Quorum primum probat, quod semel praedestinatus de necessitate salvabitur.

Si dicatur, posito quod praedestinaverit ab aeterno, potest tamen nunc ipsum reprobare. Coneedo enim quod si est praedestinatus, quod non potest esse non prxeedestinatus, quia praeteritum non potest non praeteriisse, quia si praeteritum posset fieri non praeteritum, tunc esset mutatio de non ente in non ens, quod non est intelligibile. De hoc vide Doctorem n» 4. dist. 1. quest. 6.

Dico, quod Doctor in isto argumento supponit, quod omne volitum a voluntate divina est simpliciter volitum ab eterno, licet non pro aaeterno. Si enim haberet novam determinationem, pos- set esse mutatio in voluntate divina, ut patet supra dist. 30. in simili de aetu intellectus, et expresse ds. 39. praesupponit ergo quod si aliquid est praedestinatum ab aeterno, pro nulla duratione sequenti oppositum evenire non potest ; ergo si est praedestinatum, ab terno non potest, non praedestinari, ergo necessario praedestinatur.

(e) Tunc. dico. Respondet Doctor per quoddam exemplum satis clarum,et res. ponsio stat in aliquibus dictis. Primo, quod in :ternitate non est transitus in praeteritum nequein futurum, sed omniasunt ibi praesentia. /Eternitas enim est mensura sive duratio omnino indivisibilis.De hoc in 2. ds. 2. et sic ista propositio, ut comparatur ad : ternitatem, scilicet Deus praedestinavit J oannm, est falsa de rigore sermonis, haec autem est vera: Deus praedestinavit, ita quod quidquid Deus determinat, semper utin praesenti determinat, et omnia sunt sibi simpliciter praesentia. Secundo, quod instans c«:eternitatis potest coexisterecuicumque differentice temporis, scilicet praeterite, praesenti et futura, et sic praedestinatio ut comparatur tempori nostro, potest dici praesens, praeterita et futura.

Et nota, quod voluntas divina semper praedestinat quos praedestinat, et sie omnes beatos semper praedestinat. Sicut. dicimus, quod semper creat, ita quod pro tota duratione ipsius creature semper est verum dicere, quod semper ipsam creat, ita quod ut eomparatur ad aeternitatem, non dicimus quod ipsam creavit vel ereabit, sed tantum hoc est verum ut ecoexistit creatio tempori nostro; et sic, ut praedestinatio comparatur sive ut coexistit tempori nostro, istae sunt. vere: Deus praedestinavit Petrum,nunc pradestinat, et cras praedestinabit, et post cras. Dico ergo ad argumentum, quod sicut in instanti ae«ternitatis contingenter pra- destinat, ita potest oppositum, ut supra patuit d. 39. et sic praedestinatio non est simpliciter necessaria.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1