Quaestio 1
Quaestio 1
(a) Hic dicitur. In. praesenti distinelione, ponitur duplex opinio Henrici sibi contradicentis. Prima ponitur quodlib. 6. q. 3. Secunda, quodlib. 8. gua.
De prima opinione Henrici, ponit primo, quod triplex est praedicatum de Deo. Prima predieata sunt perfectiones simpliciter, quaae conveniunt Deo absolute sine respectu ad creaturas. Sed sic distinguit, quod iste perfectiones possunt considerari uno modo secundum id cui nomen imponitur, et sic considerantur in se absolute. Alio modo secundum rationem a qua imponuntur, id est, secundum id cujus occasione nomen est impositum. Bonitas primo modo est infinitas in Deo, sed secundo modo respicit creaturas, quia ex hoc quod Deus communicat creaturis suam bonitatem, id est, ex hoc quod sua infinita potentia aliquid circa creaturas operatur, dicitur bonus, et secundum hanc considerationem Deus vel bonitas, consideratur in ordine ad creaturas. Secunda, predicata sunt quae dicunt dignitatem, non tamen perfectionem simpliciter, ut esse Dominus, gubernator, et illa dicunt respectus ad creaturas. Tertia sunt privativa vel negativa, ut immortalis et incorruptibilis, et sic inpossibile dicitur quod privat potentiam.
Ex his infert Henricus, quod omnipotentia non potest dici de Deo tertio modo, quia non est privatio vel negalio ;ergo secundo vel primo modo dicitur de Deo.
Item, notat quod potentia activa potest dupliciter considerari .Primo comparando ad Deum in quo est ; secundo ad creaturam aliquam producendam. Primo modo est perfectio simpliciter et absolute conveniens Deo. Secundo modo non, quia secundum Anselmum nulla relatio ad creaturam est perfectio simpliciter. Cum ergo potenlia activa sit perfectio simpliciter, ideo in creatura potentia passiva est absoluta.
Item, notat quod potentiam activam in Deo, id est, omnipotentiam, consequitur relatio potentiae passive in creatura ad potentiam activam Dei, et illa relatio est realis, et e converso, est una relatio rationis in potentia Dei activa ad potentiam passivam in creatura. Ex quo sequitur, quod ideo Deus refertur ad creaturam, quia creatura refertur ad ipsum, et non e converso. Ex quo infert principalem conclusionem, quia, scilicet creatura est faetibilis, ideo Deus potest eam facere, et non e converso, quia Deus potest creaturam facere, ideo potest fieri.
De tertiis praedicatis, scilicet negativis, dicit quod illa quae negative dicuntur de Deoin ordine ad creaturam, debent primo quasri in creatura, non in Deo, ita quod primo est negatio in creatura. Secundo consequitur negatio relativa creatur: ad Deum. Tertio consequitur relatio negativa Dei ad ereaturam. Ex quo sequitur, quod primo creatura est impossibilis fieri. Secundo est impossibile eam a Deo fieri. Tertio impossibile est Deum ipsam facere, ita quod possibilitas et impossibilitas sunt primo ex parte creature, et non ex parte Dei.
Secunda opinio Henrici est illa, quod quando aliquid est simpliciter impossibile, prima ratio impossibilitatis est, quia non potest Deus facere, ideo non potest creatura fieri, et non e conver- so. Similiter prima ratio possibilitatis est in Deo; res enim ideo est a Deo factibilis, quia eam Deus potest facere, et non e eonverso. Ex quo patet, quod prima opinio directe contradicit secundie, et e converso.
(b) Tamen specialiter arguo. Contra hanc opinionem Doctor arguit multiplieiter. Primo sic: Al est simpliciter impossibile, nisi quia simpliciter repugnat. sibi esse, etc. Et loquitur hie Doctor de repugnantia formali, quae formaliter inest rei, sicut dicimus quod repugnat hominem esse asinum, sic quod repugnantia formaliter praedicatur de homine; et sic patet, quod talis repugnantia non dicitur inesse homini per respectum ad aliquid extrinsecum, sed magis per rationem formalem et intrinsecam ipsius hominis. Et hoc est quod dicitinfra: Atepugnanlia quaecumque extremorum est ex ratzone sua formali, et. sicut album et. nigrum per se er suis rationibus formalibus contrariantur, ut puta, quia albedo est talis entitas in se, ideo contrariatur nigro, quia talis entitas est ex se ipsa nigredo. Nam, per impossibite, cireumscripto quocumque alio a ralione nigredinis et albedinis, adhue quia tales entitates in se dicuntur contrariari et includere formalem repugnantiam essendi simul in eodem subjecto; igitur illud est simpliciter impossibile, cui per se primo repugnat esse, etiam circumscripto quocumque alio respectu ad aliud, et sic dicimus, quod chimara est. simpliciter impossibilis esse, sive existere, quia ex ratione formali chimare repugnat sibi simpliciter posse existere, et non per respectum ad Deum affirmativum vel negalivum, quia si, per impossibile, Deus non esset, adhuc existere sibi re- pugnaret. Et dicitur respectus alfirmativus qui aliquid ponit ; et negativus qui nihil ponit ; causare enim est respectus affirmativus, similiter posse aliquid, sed non posse, vel impossibile esse, est respectus negativus. Addit Doctor, quod prima sententia sive prima opinio Henrici, sit probabilior secunda sententia sive secunda opinione Henrici, contra quam secundam sententiam ista ratio praecipue concludit.
(c) Sed contra istam primam sententiam. Deinde Doctor arguit conira primam opinionem Henrici, et intendit probare quod possibilitas lapidis, sive quod lapis sit possibilis, non habet ab omnipotentia, et ad hoc probandum plura dicit in ista littera. Primo, quod potentia activa, qua Deus dicitur omnipotens, non est formaliter. intellectus, sed quasi praesupponit actionem intelleclus, et accipit hic potentiam activam fundamentaliter, et non pro respectu fundato, qua distinctio patuit supra d. 7. q. unica, et sic potentia activa, qua Deus dicitur omnipotens, est aliquod absolutum, quo ut principio aetivo potest agere. Et talis potentia aetiva non intellectus, etc. Vult Doctor, quod potentia vere activa, qua Deus dicitur omnipotens respicit aliquod productum in vero esse reatis existendim, ut supra patuit d. 20. e d. 39. el 42. et in quodlib. q. T. et in 2. d. 1. g. 1. et talis potentia tantum est ipsa voluntas divina, qua Deus libere agit, ut patet ab ipso, supra d. 2. q. 1. et d. 8. 9. ult. et clarius in 2. d. 4^9 nl in quodlib. q. 1. et 8. Intellectus enim ut praecedit actum voluntatis, neces. sario operatur, ut patet a Doctore supra d. 3. q. 4. et in quodlib. q. 14. el alibi ; idco intellectus non est potentia aetiva, qua Deus dicitur omnipotens, sed sola voluntas vel actus voluntatis. Et quod dicit quod potentia activa pressupponit actionem intellectus, intelligitur de actionetantum secundum quid, quaae terminatur ad productum habens esse tantam secundum quid, quod est esse cognitum rei, ut supra patuit d. 3. g. 4. d. 35. 36. et clarius in 9. d. 1. g. 1. et in quodlib. g. 8. et sic lapis prius habet esse secundum quid, sive esse cognitum, quam omnipotentia Dei respiciat illud. Deinde addit, quod lapis habet esse possibile ex se formaliter, quia per rationem intrinsecam, quia si quaeratur quo modo lapis potest vere existere ? Respondetur, quia est talisentitas, cui non repugnat formaliter existere, et sic definitio sive quidditas lapidis est ratio formalis quarelapidi non repugnat formalis existentia, et per ipsam definitionem vel quidditalem posset a priori demonstrari aptitudo existendi, ut patet a Scoto in 2. d. 1. q. 3. Deinde addit, quod reducendoquasi ad primum principium extrinsecum, intellectus divinus erit illud a quo est prima ratio possibilitatis in lapide, idest, quod (loquendo de ratione extrinseca, sive originativa, sive productiva dante esse tale vel tale,) intellectus divinus sive actus intellectus divini, est ille qui producit lapidem in tali esse possibili, ut supra patuit d. 3. g. 4. et d. 35. et 36. et sicilla potentia activa a qua dicitur Deus omnipotens, non est prima ratio possibilitatis in lapide.
(d) Confirmatur ista ratio. HicDoctor confirmat rationem, probando quod creatura non dicitur habere esse possibile per omnipotentiam. Et ratio stat in hoc, quia potentia activa, qua est omnipotentia, si dat alicui esse, dat producendo, et hoc productione vere reali, id est, quae terminatur ad pro- ductum reale, patet, quia omnipotentia aliquid fit extra suam causam. Sed ante istam productionem realem, qua terminatur ad productum in esse reali, est alia productio tantum secundum quid, qui terminatur ad productum tantum secundum quid, puta ad esse cognitum vel ad esse possibile; ergo esse possibile rei non habet esse per omnipotentiam.
(e) Item,in causis praecisis, si affirmatio est causa affirmationis, ele. Si enim omnipotentia Dei sit praecisa causa, quare homo possit esse in rerum natura, ita quod possibilitas cujuscumque creature sit praecise ab omnipotentia, ita quod ehimaera non possit existere, eri simpliciter a negatione omnipotentiae, quod ipse negat.
(f) Praeterea iste respectus, qui consequitur potentiam activam. in. Deo. in quarto instanti (ista instantia assignantur supra dist 3. q. 5. et dist. 30. et 36. ita quod in primo instanti est Deus, in secundoinstanti est lapis, in tertioinstanti resultat respectuslapidis ad Deum.) Aut est realis et ad extra, aut est rationis ? Si poimo modo, improbatum est supra dst. 30. ubi probatum est, quod Deus non potest referri relatione reali ad creaturam. Si secundo modo, ergoin tertio instanti terminatur possibilitas ad Deum sub ratione absoluta, quod non infero, sicut in se inconveniens, sed tanquam a pluribus concedendum, et saltem non habendum pro inconvenienti ab eis, qui tenent opinionem iliius Doctoris, ex quo sequitur ad eam.
(g) Aliter dico a prima sententia, etc. Nunc Doctor declarat opinionem propriam, quae stat in aliquibus dictis. Primum, quod potentia Dei accepta pro fundamento, de qua supra d. 7. est quid absolutum, et illud absolutum, vel est voluntas divina, vel velle divinum, quae potentia sive omnipotentia hoc modoaccepta est perfectio simpliciter, et est id quo Deus dicitur formaliter potens, accipiendo formaliter fundamentaliter, et convenit Deo in primo instanti nature, id est, in illo instanti in quo adhuc non comparatur ad extra. Secundum instans nature est in quo comparatur ad extra, in illo tamen instanti nature primo plura possunt esse, ut patet supra dist. 10. q. unica. Potest etiam accipi opipotentia pro respectu fundato in absoluto illo ; et die pariformiter sicut supra dictum est de potentia activa dist. 1. scilicet pro respectu fundato in absoluto, sicut potentia calefaciendi fundatur in calore, accipiendo polenliam calefaciendi pro respectu.
Secundum dictum est, quod omnipotentia, qua est potentia activa, non habet objectum quod sit primo possibile, id est, quod non producit aliquid in esse possibili, sed tantum producit in vero esse existentic, quod esse existenti: praesupponit esse possibile. Et quamvis Doctor supra d. 20. dicat quod objectum omnipotentiae est ens possibile, et hoc idem 2» quodlib. 7. aliter tamen et aliter, quia ibidicitquod non potest producere in esse, nisi tantum illa entia, quia vere sunt possibilia causari, non quod producat illa in esse possibili, imo praesupponit esse possibile. Hicvero dicitur quod non habet possibile pro objecto primo, scilicet in tali esse producibili. Sed per intellectum divinum, sive per actum intelligendi intellectus divini omnia producuntur in esse intelligibili, et sic in esse possibili, ut supra patuit d. 3. g. ^. et dist. 36. et 39. Et talis intellectus non est formaliter potentia activa, qua Deus dicitur omnipotens, patet, quia si sic, (une producerentur ad extra omnes res possibiles in esse vero reali, et hoc de necessitate nature, quia talis produetio necessario praecederet determinationem voluntatis. Hoc patet supra d. 8. q. 4. et d. 36. et 39.
Tertium dictum est, quod res producta ab intellectu divino in esse pos- sibili sive intelligibili in primo instanli nature, habet seipsa esse possibile in secundo instanti natura. Et hoc sic intelligit, quia lapis in primo instanti nature producitur ab actu intellectus divini in esse cognito; etin secundo instanti natura: habet seipsa esse possibile, quia illud, ut supra exposui, fundatur in esse eognito, sic tamen intelligendo quod in primo instanti nature lapis habet esse cognitum seipso formaliter, sed originative ab actu intellectus divini. Similiter in secundo instanti, natura, lapis habet esse possibile seipso formaliter, originative vero ab actu intellectus divini. Quartum dictum, possibilitas in objecto nullo modo est prior omnipotentia in Deo, (accipiendo omnipotentiam pro absoluto,) quia omne absolutum in Deo praecedit/ omne esse creaturarum, quodcumque sit illud esse, ut supra patuit d. 30. et singulariter patet 77 2. ado eod
(h) Si tamen res. Addit Doctor, quod si intelligatur res esse possibilis, antequam Deus per omnipotentiam producat eum, sic est verum, (supple, quod talis res praecedit. omnipotentiam ) sed in ila possibilitate. res tal's. non est simpliciter prior, sed producitur ab intellectu divino.
Haec littera debet sane intelligi. Non enim res in esse cognito sive possibili est prior volitione divina absolute sumpta, cum ipsa utsie, sit prior omni persona, ut supra patuit dist. 1. g. 2. et dist. 10. q. unica. Et persone de necessitate sunt priores omni creatura in quoeumque esse, sive simpliciter sive secundum qud, ut supra exposui d. 10. et clarius ostenditur a Doctore in 2. d. 4. q. 1. ergo talis res in esse possibili nullo modo est prior omni- potentia accepta pro absoluto, scilicet pro volitione divina. Debet ergo sic intelligi littera, quod res in esse existentite nullo modo sunt priores omnipotentia, (aeciplendo omnipotentiam pro ze//e divino nedum ut terminato ad essentiam divinam, sed nec ut terminato ad creaturam) tale enim velle ut sic, necessario est prius creatura in esse existentiae, patet, quia voluntas divina velle suo voluit omnia quaecumque voluit ab aeterno, licet non pro eterno, ut supra patuit d. 30. et clarius infra patebit d. 45. Res vero in esse possibili, sive in esse cognito sunt priores omnipotentia, (accipiendo omnipotentiam pro velle divino, qui vult lalia possibilia esse pro aliquando in esse existentia) quia talis volitio prasupponit esse cognitum rei volit;». Et sie debet intelligi littera Doctoris.
(1) Quantum autem ad ü mpossibilitatem. Hic Doctor declarat a quo est impossibilitas rerum, puta a. quo est hoc impossibile, scilicet omo est asinus, vel hominem esse asinum, erit manifestum impossibile a quo erit istud impossibile siveimpossibilitas. Et solutio stat in aliquibus dictis :Primo, impossibilitas talis non potest esse primo ex parle Dei, sicut dicit prima sententia Henriei, quia ipsa estimpossibilis propler repugnantiam ejus, ut fiat. Et hoc est, quod Doctor multoties utitur ista sententia : Quaecumque repugnant, suis rationibus repugnant, ut patuit supra d. 2. q.1. et in 3. d. 1. q. 2. etin quodlib. Dieimus enim quod repugnat hominem esse asinum, quia ratio formalis asini est simpliciter incompossibilis rationi formalihominis;irrationale enim repugnat rationali, et sic omnia repugnantia suis rationibus formalibus repugnant si habent rationes formales ; si non habent, sufficit quod suis conceptibus sive quidditatibus, sive rationibus qualitereumque sumptis repugnent. Secundo dicit Doctor, quod talis impossibilitas potest esse originative ab intellectu divino, quia a quo sunt rationes formales repugnantice, ab eo est originative repugnantia ; sed termini incompossibiles et rationes terminorum sunt ab actu intellectus divini, quia omnia objecta secundaria simplicia sunt immediate ab actu intellectus divini, ut supra patuit. Exemplum, dicimus quod homo et asinusad invicem repugnant, homo in esse cognito est ab actu intellectus divini, et similiter asinus, et incompossibilitas fundatur in illis propter rationes eorum formaliter repugnantes et incompossibiles. Et sic impossibilitas est immediate a terminis, qui sunt incompossibiles propter incompossibilitatem rationum formalium, remote tamen est a Deo, quia termini incompossibiles sunt a Deo producti in esse possibili.
(k) Et istam impossibilitatem istorum lerminorum sequitur impossibilitas to. lius figmenti includentis ea. Figmen-. tum enim est compositum ex incompossibilibus componi, id est, componitur ex parlibus sibi invicem incompossibilibus, et ideo figmentum non potest proprie definiri, quia partes definitionis non sunt ad invicem incompossibiles, ut supra patuit d. 3. g. 5. contra Henricum. Sequitur: Et ex ista impossibilitate. figmenti in se, et ex incompossibilitate partium suarum, sequitur incompossibililas ejus respectu cujuscumque agentis, quia enim figmentum est impossibile ex partium incompossibilitate, ideo est impossibile ipsum posse produci in rerum natura a quocumque agente quantumcumque perfecto.
(l) Et er hoc apparet. Hic Doctor de clarat quomodo impossibilitas non potest esse in aliquo uno simplici, quia illa tantum est ex impossibilitate et repugnantia plurium ad invicem, homo enim non est aliquod impossibile. Nec est simile de impossibili et necesse esse, quia necesse esse est alicujus in se primo, sicut Deitas est ex se formaliter necessaria, impossibile vero non est alicujus in se. Dato enim quocumque termino simplici et incomplexo, in illo solo nulla invenitur repugnantia sive incompossibilitas. Et patet ista littera.
Contra quedam dicta a. Doctore 27 prosenti quest. arguit Occham. Et primo contra illud, quod intellectus divinus producit. omnia in esse intelligibili, arguit sic: Primo, quia illud quod per aliquem actum nullum esse formaliter recipit, sed tantum denominatur denominatione extrinseca non producitur per talem actum, sed creatura per hoc, quod intelligitur a Deo nihil formaliter recipit, sed tantum denominatur quadam extrinseca denominatione, sicut objeetum intellectus creati non producitur per haec quod intelligitur, sed tanium denominatur quadam extirinseca denominatione; ergo creatura in tali esse intelligibili non producitur.
Secundo: Aut creatura producitur in esse intelligibili praecise, quia intelligitur, aut quia nihil prius fuit, aut quia prius non erat intelligibile. Non propter primum, quia tunc essentia divina vere produceretur in esse intelligibili, cum vere intelligatur, et tunc quilibet intelligens Deum produceret ipsum in esse intelligibili. Nec propter secundum, quia etiam quando intelli- gitur creatura, tunc nihil est, quamvis sil intellecta. Nec proptertertium, quia essentia divina ante intellectionem suam non fuit intelligibilis.
Tertio, secundum istum nunquam producitur aliquid in esse intelligibili, nisi quia producit aliquid in esse reale ; sed secundum istos, creatura quando produeitur per intellectum divinum non producitur nisi in esse intelligibili ; ergo aliquid aliud producitur in esse reale, sed nihil potest dari, sicut patet inductive.
Secundo principaliter arguit contra aliud dictum, scilicet quod creatura in primo instanti nature producitur in esse intelligibili, et in secundo instanti habet esse possibile, arguit sic: Accipio primum instans nature, in quo intellectus priecedit in esse intelligibili creaturae, et quaero, aut in illo instanti creatura est possibilis, aut non est possibilis? Si est possibilis; ergo est possibilis antequam producatur in esse intelligibili. Si non est possibilis; ergo sibi repugnat esse.
Tertio principaliter arguit contra illud dictum, scilicet quod s/atus est in illo processu ad impossibilitatem respectu cujustibet agentis sine respectu corres: pondente in. Deo, arguit sic contra : Sieut in omni respectu creature in esse possibili ad Deum eorrespondet aliquis respectus in Deo ad creaturam in esse possibili, ita ad negationem respectus correspondebit negatio respectus in Deo ad impossibile; ergo non est ibi status. Si dicatur quod respectui ereaturc in esse possibili ad Deum correspondet respectus in Deo, contra, aut ille respectus creature in esse possibili est realis, aut respectus rationis? Non realis, quia non habet fundamentum reale; ergo est respectus rationis. qui fit per actum intellectus comparantis creaturam ad Deum secundum istum ; sed ita potest intellectus comparare Deum ad creaturam, sicut e converso, ergo ita potest esse respectus in Deo ad creaturam, sicut e converso ; ergo. H«c Oecham ad litteram.
Respondeo ad primum argumentum, praemittendo aliqua. Primo, quod res potest comparari, aut ad intellectum divinum, aut ad intellectum creatum. Secundo modo, forte nullus intellectus creatus potest aliquid producere secundum primum esse illius (loquendo de primo esse simpliciter, quod pracedit verum esse reale,) et hoc supra patuit d. 36. non enim aliquis intellectus creatus potest producere lapidem seeundum suum esse simpliciter et primum, quia illud fuit ab cterno. Sed posito quod lapis nullum esse ab ceterno habuerit, an intellectus creatus posset illum producere in esse intelligibili, et per consequens in esse possibili ? hoc pertraetare non est praesentis materiae. Primo modo, scilicet comparando ad intellectum divinum, intellectus divinus actu suo, cum sit formaliter infinitus, |potest producere omnes terminos in esse secundum qu?d, sive in esse intelligibili.
Secundo praemitto, quod intellectus divinus, sive actus intellectus divini in primo instanti est tantum ens absolutum, et formaliter infinitum, et in illo instanti nihil producit. In secundo instanti producit lapidem in esse intelligibili, ita quod in illo instanti lapis habet esse intelligibile, non ex natura rei, sed per illum actum, ut supra exposui d. 35. 36. 43. In tertio instanti intellectus divinus illo actu quo producit lapidem in tali esse, actu intellieit illum, non virtute lapidis intelli- gibilis, sed virtute essentiae divinae, qua in illo instanti suo modo movet intellectum suum ad intellectionem lapidis, ut potest. patere ex dictis in 2. d. 1. q. 1.
Tertio, praemitto quod aliud est dicere aliquid esse actu cognitum, et. aliud est dicere esse cognoscibile sive. esse objectum cognoscibile, quia primo modo, esse cognitum est posterius, non tantum cognitione in se considerata, sed etiam cognitione ut ad objectum eognitum terminata ; prius enim cognitio terminatur ad objectum, et post objectum dicitur habere esse cogenitum, et sic esse cognitum, sive objeetum denominatar cognitum denominatione extrinseca, quia cognitione non existente in objecto coguito, seda cognitione existente in potentia, cognitiva, et hoc patet a Doctore 2» 4. 4. 1. q. 4. sed secundo modo, scilicet esse cognoseibile non est posterius cognitione, saltem quoad terminationeni ejus. Aliquando enim est prius cognitione in se, ut in creaturis, quando objectum est partialis causa cognitionis, tune.enim praecedit objectum in ratione intelligibilis, ut supra patuit d. 3. q.3.et q. T. et alibi sepe a Doctore. Aliquando etiam praecedit cognitionem inse in ratione termini, ut cum coenitio nova causatur ab aliquo virtualiter continente tale objectum terminativum, de quo supra 4. 3. q.3. et T.
In proposito tamen dico duo : Primum, quod esse cognitum lapidis est simpliciter posterius actu cognoscendi intellectus divini, et in se considerato elut terminato ad ipsum lapidem, et sic lapis denominatione tantum extrinseca denominatur cognitus.
Secundum esse cognoscibile lapidis, et si sit simpliciter posterius actu in- tellectas divini in se considerati, et ut est ratio formalis producendi lapidem in tali esse intelligibili, est tamen prius actu intelligendi intellectus divini, ut terminato ad ipsum, et ut est id quo intellectus divinus actu intellieit lapidem, et sic esse intelligibile lapidis non dicitur tale denominatione exlrinseca, sed magis denominatione intrinseca ; ante enim illud esse intelligibile lapis nullum penitus esse habebat, sed per actum intellectus divini primo accipit esse intelligibile, ita quod lale esse competit formaliter lapidi, sed originative ab actu intellectus divini. Ex his patet responsio ad primum argumentum, false enim imaginantur, quod esse intelligibile lapidis sit tantum denominatione extrinseca, et per hoc solum, quia intelligitur. Si etiam volumus tenere quod lapis produeitur in esse intelligibili per haec quod actu intelligitur ab intellectu divino, adhuc sequitur quod esse intelligibile lapidis non sit tantam denominatione extrinseca, sed denominatione intrinseca, originative vero ab actu illo. Nec est simile de actu intelligendi intellectus creati, quia intellectus creatus non producit per actum suum esse intelligibile objecti, ut supra patuit.
Ad secundum cum dicitur: Aut producitur in esse intelligibili praecise, quia intelligitur, aut quia prius nihil fuit, aut quia prius non erat intelligibile. Dico quod possunt concedi omnia ista. membra. Et cum arguit contra primum de essentia divina, dico quod non est simile de essentia et creatura, quia essentia est simpliciter prior omni perfectione etiam divina, habens verum esse existentia, ut ostendit Docctor in quodlib. quest. prima. et supra patuit dis. 8. quaest. 3. et ideo praece- dit omnem intellectionem in ratione objecti intelligibilis; est enim objectum intelligibile ex natura rei, utsupra patuit. Creatura autem, quia ante actum intellectus divini nullum penitus esse habet, nec simpliciter, nec secundum quid, ideo per actum intellectus divini producitur in esse intelli. gibili, et potest concedi quod producitur dum intelligitur, quia ille actus est formaliter infinitus, et ideo est ratio formalis producendi in esse intelligibili, dum actu intelligit illud, quod ex natura rei nullo modo potest esse objectum |. intellectus divini, et quod nullo modo praecedit ipsum actum.
Potest etiam concedi quod illo actu intelligendi prius creatura producitur in esse intelligibili quam actus ille terminetur ad ipsam, ita quod in aliquo signo priori producitur in esse intelligibili, et in alio signo posteriori producitur in esse cognito, et in illo signo actus intelligendi terminatur ad esse intelligibile, ut supra exposui. Datur etiam secundum membrum, scilicet quod dum intelligitur, producitur in esse intelligibili, quia prius nihil fuit. Et potest dici primo quod actu intellectus divini prius producitur in esse intelligibili, et post intelligitur. Potest dici secundo, quod tunc producitur, quando actu intelligitur, et ante esse cognitum nihil fuit, ut supra expositum est. Et cum dicit quod tunc intelligens Deum produceret ipsum in esse intelligibili, patet responsio quod non sequitur, quia Deus ut prior omni actu intelligendi, est objectum ex natura rei vere intelligibile, et tale per nullum acetum intelligendi producitur in esse intelligibili; nam intelligibilitas primi entis convenit tali enti, etiam, per possibile vel impossi- bile, circumscripto omni actu intelligendi. Et sic patet quomodo non est simile de esse intelligibili creature et ipsius Dei.
Tertium etiam membrum potest concedi dupliciter. Primo, quia creatura ante actum intelligendi divinum, nullum esse intelligibile habet, et sic per illum actum producitur primo in tali esse, et post intelligitur. Secundo quod ante esse cognitum creaturae esse intelligibile ipsius non fuit, sed dum actu intelligitur actu intellectus divini, producitur in esse intelligibili. Et cum dicit, quod essentia ante intellectionem suam non fuit intelligibilis, patet hoc esse falsum, quia esse intelligibile cum consequitur entitatem, convenit essentiae divina, etiam circumsceripto omni actu intelligendi, ut patet expresse a Doctore in quodlib. q. 1. et alibi siepe.
Ad tertium potest concedi quod non producitur aliquid in vero esse intelligibili, nisi aliquid producatur in esse reali, hoc potest esse multipliciter verum. Primo, quia productum in vero esse intelligibili concomitatur cum repugnantia ad verum esse reale. Secundo, quia esse intelligibile productum praesupponit acetum intelligendi vere realem, quia nihil potest produci in tali esse, nisi simul producatur vel quasi producatur actus intelligendi realis.
Ad aliud de esse possibili in secundo instanti, dico quod antequam creatura produceretur ab actu intellectus divini in esse intelligibili, non erat possibilis. Et cum infertur, ergo impossibilis, negatur consequentia, quia esse impossibile dicit, repugnantiam sive incompossibilitatem terminorum, ut supra patuit, quia incompossibilitas praesupponit esse possibile termino: rum simplicium; in illo ergo instanti creatura nullum esse habuit, nec intelligibile nec possibile. Ad ultimum patet responsio ex supra expositis. Et sic patet quomodo rationes Occham nihil contra Doctorem concludunt.
On this page