Quaestio 1
Quaestio 1
(a) Respondeo in omni agente per intellectum, etc. Doctor in ista quaeslione multa declarat, quae satis sunt. faeilia. In aliquo potest distingui potentia ordinata et potentia absoluta, et est in omni agente potente recte agere et non recte agere. Est tamen advertendum, quod potentia absoluta et ordinata in Deo non sunt duc potentic distinctae ex natura rei, nec formaliter. Imo proprie, eum dicitur potentia absoluta vel ordinata, non dicitur aliqua potentia, sed magis quidam modus agendi, scilicet ordinate vel absolute. Absoluta ergo potentia est illa qua respicit omne non includens contradictionem; et sic voluntas divina dici- tur posse agere secundum potentiam absolutam, inquantum absolute potestin omne possibile, sive in omne non includens contradictionem. Ordinata vero est illa qua. Deus potest conformiter agere ordini et statuto a se posio, uae Judas potest salvari absoluta potentia, id est, quod Deus habet naturalem potentiam, qua potest Judam salvare, sed ipse ordinavit, quod nullum vult salvare, qui decesserit in mortali peccato ; stante ergo illo ordine non potest Judam salvare. Dicit ergo Doctor quod potentia ordinata dicitur, inquantum est principium exequendi alia conformiter legi rectc secundum ordinem prefixam ab ilia lege. Dicitur vero potentia absoluta inquantum potest agere praeter illam legem vel contra eam, et tunc potenlia absoluta excedit potentiam ordinatam, quia est absoluta, ut est in potestate agentis observare illam legem, et aliquid agere, dequo nihil disponit illa lex, et similiter oppositum illius, de quo illa lex disponit; excedit ergo ordinatam inquantum est voluntas in se considerata in ordine ad omne possibile ab ipsa fieri vel omitti.
Nota quod agere praeter legem et contra legem multum differunt. Primo modo, est agere aliquid, de quo illa lex non determinat vel disponit, ita quod sive sit agere aliquid, sive ejus oppositum, dummodo non sit a tali lege dispositum, est. praeter legem agere ; sed agere contra legem est agere oppositum illius, quod lex disponit. Exemplum primi, lex disponit non esse furandum, si ago aliquid non dispositum in talilege, nec oppositum illius legis. Exemplum secundi, si committo furtum, tunc ago contra legem.
Item nota, quod Doctor non tan- tum distinguit potentiam absolutam et ordinatam in Deo, sed etiam in omni libero agente, qui potest secundum legem et praeter legem, et contra legem agere, tam contra legem praewfixam a superiori quam secundum dielamen rationis rectz?? ex natura sumptum. Exemplum primi, ut lex condita a legistatore. Exemplum secundi, ut lex naturalis, de qua Doctor in 2. d. 39. et in 3. d. 37. et in 4. d. 17.
(b) Ideo dicunt Juristz. Dicit Doctor, quod illud quod dicimus de potentia absoluta, Jurist dicunt de facto; et quod dicimaus de potentia ordinata, ipsi dicunt de jure. Id enim possumus, quod de jure possumus.
(c) Quando autem illa. ler recta secundum quam ordinate agendum est, non posset ergo ordinate agere alia ab illa lege statuta, etsi ageret, inordinate ageret, et potentia absoluta, licet inordinate ageret, et hoc modo absoluta posset. excedere ordinatam.
(d) Sed quando in potestate agentis est lex, etc. id est, quod si statuat aliam legem a priori lege, et agat secundum illam legem posterius statutam, agit de potentia ordinata, (accipiendo potentiam ordinatam pro ordinale agere) ita enim ordinate agit secundum secundam legem, sicut secundum primam, potest tamen dici absoluta, non quia inordinata, sed quia absoluta a priori lege. Et quomodo omnis actus voluntatis divine sit de se rectus, imo rectitudo, vide Doctorem supra in prolog. quest. ult. dist. 4. q. A. d. 39. et dist. 43. in 2. d. 23. eic.
(e) Ad propositum igitur. applicando dico. Doctor nunc applieat ad propositum suum principale ea quae dixit. | Sed prius declaro differentiam, quae est inter legem et judicium. Nam lex est propositio universalis, dictans determinationem divin: voluntatis circa esse vel agere creaturae $1atio nalis, ut omnis finaliter in mortali peccato moriens damnatur. Similiter, omnis finaliter hinc exiens in. gratia Dei est beatificandus. Judicium vero est de partieularibus ad quae applicatur lex, ut in syllogismo practico, ut arguendo sic : Omnis finaliter moriens in mortali peccato est damnandus, sed Judas est hujusmodi ; ergo Judas est damnandus. Cognitio majoris universalis dicitur lex, sed cognitio conclusionis deductae ex majori et minori dicitur judicium ; unde judicat Judam esse damnandum. Et ista de lege universali et judicio satis patent hie, et etiam satis diffuse in 2 dist. 6. quast. 2. Nunc expono litteram. Cum dicit quod /eges alique generales recte de operabilibus dictantes profire sunt a voluntate divina, ut dictum est supra dist. 38.
Adverte, quod lex statuta proprie non dictat voluntati, (cum ex se non possit esse praesens,) sed dictare coneruit eognitioni practice ; cognitio ergo in aliquo intellectu alicujus determinationis divine voluntatis dicetur lex dictans, puta cognoseo per revelationem quod Deus determinavit omnem homicidam decapitari, talis cognitio potest dici lex regulativa voluntalis, ut conformiter velit tali dictamini. Sed vide qua dicta suntin quaestione de scientia practica.
(f) Sed quando intellectus offert. voluntati divine talem legem, etc. Sed pro intelligentia litterae hujus et sequentis, praemitto aliqua. Primo, si intellectus divinus offert hoc voluntati divini, quod quilibet glorificandus est prius qratificandus, si offert ut. rec- tum et justum, ita quod rectitudo sit a tali dictamine, tunc voluntas divina (ut videtur) non posset juste et ordinate agere contra illud dictamen, et sie non posset ordinate aliter velle quam dictatum est. Sicut etiam Doctor in 4. dist. 46. quast. 1. dicit expresse, quod (accipiendo justitiam, ut est rectitudo voluntatis propter se servala, et etiam ut est ad quasi alterum) talis justitia est in Deo praecedens actum voluntatis divina, uot puta cognitio, qua intellectus. divinus cognoscit quod Deus est super omnia diligendus, talis cognitio dictat neeessario voluntati divine ut diligat Deum super omnia, tunc voluntas divina non posset juste velle oppositum, nec agere contra nec prater illud dictatum. Vide ibi. Sic in proposito, si ponitur talis lex praecedens in intellectu divino, et rectitudo esse a tali lege, voluntas divina non posset velle oppositum ; et hoc ordinate, nec etiam inordinate, quia agere inordinate est simpliciter ei impossibile. Posito hoc, non posset in ea distingui potentia ordinata et absoluta, quia tantum posset agere conformiter tali legi; et sic forte videretur velle de necessitate, quia etiam intellectus dicta. ret de necessitate nature, nisi forte diceretur quod dicit Scotus 2» 4. dist. 46. quast, prima, qui sic dicit ad litteram : Esto tamen quod intellectus de aliquo ante apprehenderet illud esse agendum quam voluntas. illud. vellet, sicut apprehendi de hoc: Deus est dili gendus, non sequitur naturali. necessitate, illud apprehendit, et voluntas non potest. discordare ; ergo voluntas natu: rali necessitate hoc vult, quia non polest discordare in objecto, ut scilicet. velit aut nolit. illud. quod ostendit volen- dum in modo tendendi in illud objectum, discordat vel magis proprie disUnguitur, quia. intellectus. suo. modo tendit in. illud, scilicet naturaliter, el voluntas suo modo, scilicet libere, ef «le potentiae concordant, quae semper in idem objectum. tendunt. suis propriis modis tendendi, sicut phantasia et. intelleclus non discordant, licet haec tendat in objectum ut singulare, et ille in objectum ut universale. Wc Scotus.
Dico ergo duo : Primum, quod respectu eorum qu fiunt ad extra nulla lex intellectus, sive nulla cognitio regulativa voluntatis divine, sive dictans quid agendum, praecedit in intellectu divino respectu voluntatis divine, et hoc est magis secundum menlem et verba Doctoris, ut patet expresse, supra ia prolog. q. ult. et in isto primo d. 38. 39. et. A1. et prasenti dist. et in 2. d.1. q. 1. et in 4. d. 46. q. 1. et in quodlib. q. A4. et alibi. Vide diligenter, et invenies expressam Docloris intentionem. Nullo ergo modo regulatur voluntas divina ab intelleclu divino respectu creaturae. Et si aliquando praecedit cognitio respectu operabilium, tantum praecedit ut neuira, non enim intellectus divinus ante determinationem divine voluntatis scit determinate, puta Christum esse adorandum in Sacramento altaris esse justum, vel parentibus obediendum esse justum, ut satis patere posset ex his quia sunt dicta supra 2m dist. 39. talia enim sunt recta ex natura rei ; sunt enim recta, quia a divina voluntate praccepta. Secus forte esset de his qua recta sunt ex natura rei, sicut de principiis practicis notis ex terminis et de conclusionibus ex talibus prineipiis deductis, qui ex natura rei sunt recta, contra quae etiam voluntas divina dispensare non posset, et forte contra istam legem non posset ordinate aliqua voluntas, et sic non esset dislinguenda potentia absoluta et potentia ordinata. De quibus principiis et eoneclusionibus, vide Doctorem 27 2. dist. 39, et in 3. dist. 87. et in 4. dist. 17. et alibi. Secundum, quod omnis actus voluntatis divine maxime circa omnia contingentia de se, est rectus, imo ipsa rectitudo, etiam posito quod nulla cognitio directiva praecedat, et $i praecederet adhuc non diceretur rectus, quia conformis tali regulw, sed simpliciterex hoc quod a tali voluntate eliceretur de necessitate, diceretur rectus a regula. De hoc vide Doctorem in prolog. quaest. ult. et in primo dist. 38. 39. 44. in 2. dist. 93. et 34. Omnis ergo determinatio divina voluntatis de aliqua propositione universaliter diciturlex, ut cum determinai omnem in mortali peccato decedentem fore damnandum ; omnis etiam determinatio circa aliquod particulare, sive circa aliquam conclusionem sumptam sub illa lege universaliter dicitur judicium, ut determinat Judam in moriali peccato decedentem fore damnandum. Et in istis, sive circa ista, contingit distinguere in voluntate divina potentiam absolutam et ordinatam. Et ex his patet littera Doctoris.
Occurrit tamen dubium in hoc quod dicit, quod in voluntate divina contingit distinguere potentiam absolutam et ordinatam, et quod potentia absoluta potest agere praeter et contra legem prius ordinatam. Pono quod Deus ab eterno ordinavit vel statuit omnem finaliter in gratia decedentem fore glorificandum, quaero, si potest statuere legem contrariam, puta quod omnis moriens in gratia non glorificetur aut non? Si non, ergo non erit in eo potentia absoluta. Si sic, ergo voluntas divina poterit mutari. Patet, quia non potest habere aliam determinationem contrariam prim: determinationi sine mutatione, quia non sine novo velle, ut patuit supra dst. 39. Licet enim voluntas dicatur libera cirea opposita, pro quanto est in potestate sua eligere quod voluerit, tamen postquam se determinavit ad unum oppositorum, non poterit se delerminare ad aliud, ut supra patuit dist. 39.
Respondeo quod voluntas divina non potest statuere oppositum illius quod prius statuit, ut si statuit omnem homicidam damnari, non potest postea contrarium statuere, hoc enim non posset esse sine nova determinatione voluntatis. Quomodo ergo in ea est distinguere potentiam ordinatam et absolutam? Dico quod, etiam hoc stante, est distinguere in ea potentiam ordinatam et absolutam, hoc scilicet modo, quia voluntas divina est libera ad opposita, sive successive sive pro eodem instanti, ut supra patuit dist. 99. et quodcumque statueret, ordinate statueret ; si enim statueret omnem glorificandum esse prius glorificandum, ista lex esset ordinata. Similiter si statueret omnem glorificandum non esse prius glorificandum, ista lex esset ordinata, tamen posset dici absoluta pro quanto ab alia lege esset. absoluta. Diceretur ergo posse agere de potentia absoluta, inquantum voluntas divina absolute considerata pro eodem instanti, quo statuit omnem glorificandum esse prius glorificandum, potuit oppositum statuere, et si oppositum statuisset, illud diceretur de potentia absoluta, quia absoluta ab alia lege, quam pro eodem instanti potuit statuere. Et sic forte debet intelligi ista littera, cum dicit: Deus igitur agere potens secundum istas rectas leges ut. praefixa sunt ab eo, dicitur agere secundum potentiam ordinatam ; ut autem potest agere multa quae non sunt secundura istas leges jam prefixas, sed praeter illas dicitur ejus potentia absoluta, quia multa alia potest agere ordinate, ei multa alia posse fieri ordinate ab illis quae fiunt. conformiter istis legibus, non includit contradictionem, quia rectitudo illius legis secundum quam quis dicitur recte et ordinate agere, est in potestate ipsius agentis.
Posset etiam dici quod Deus dicitur agere potentia absoluta et potentia ordinata, et hoc semper ab aeterno, quidquid vult ab aeterno voluit, ut patet infra distinct. 45. et ideo si ab aeterno vult omnem glorificandum prius gratificandum esse, hoc vult de potentia ordinata. Et quia volens hoc potest in illo instanti velle oppositum, et sic potest velle oppositum potentia absoluta, scilicet a priori lege, sicut dicit Doctor supra d?st/nct. 36. quod voluntas divina volens actu A fore pro instanti £, potest non velle A pro eodem instanti B, ut ibi diffuse expositum est. Sic ergo posito quod velit A pro instanti £, et hoc potentia ordinata, potest tamen non velle A4 pro instanti P, et hoc potentia absoluta, et si ponatur in esse quod velit oppositum, tunc vult de potentia absoluta a priori lege. Et sic de novo non posset velle oppositum illius, quod ordinatum et statutum est, quia voluntas divina quidquid vult, immutabiliter vult, sicut et intellectus divinus quidquid intelligit, immutabiliter intelligit, ut supra ostensum est disf. 39.
(g) Advertendum tamen est, etc. In ista littera plura tangit Doctor. Primum, quod aliquid esse ordinatum et ordinate fieri, potest esse dupliciter, scilicet ordine universali, et tanc tale ordinatum dicitur lex, quae est de casibus universalibus ; et ordine particulari, et taleordinatum dicitur judicium, quod est conclusio legis universalis. Seeundum: Dews non tantum potest aliter agere quam ordinatum sit ordine particulari, sed etiain quam sit ordinatum ordine universali. l'eetium : Potentia ordinata non dicitur nisi secundum ordinem legis universalis, non autem secundum ordinem legis recte de aliquo particulari, quia possibile est Deum salvare aliquem, qui tamen morietur finaliter in peccato mortali, et damnabitur. Et hoc est ei possibile potentia ordinata, quia adhuc non est judicatus, nec incidit in lege statuente quae est, quod omnis finaliter moriens in peccalo mortali damnetur, potest enim praevenire ne incidat in illam sententiam, Non autem conceditur posse salvare Judam jam damnatum, et hoc potentia ordinata, quia jam judicatum est seeundum legem universalem, quae est quod omnis finaliter moriens in mortali peccato damnabitur, potest tamen potentia absoluta ipsum salvare, quia non includit, contradictionem.
(h) Istum ergo potest. salva?e de potentia ordinata, eto. Ista littera stat in duobus dictis. Primum: Si Deus potest salvare A, qui finaliter morietur in peccato, et damnabitur, hoc erit de potentia ordinata, quia hoc atat cum lege universali, scilicet quod om?s fina[iter malus damnabitur, quia iste adhuc non est finaliter peccator, quia potest Deus eum gratia sua prevenire, et sic potest non esse peccator dum est in via. Secundum: Judam damnatum posse salvari, non stat cum illa lege priori, etideo non potest salvare de potentia ordinata, id est, conformi priori lege, sed si potest, hoc erit de potentia absoluta, quia contra legem prefixam. Si tamen statueret Deus aliam legem, puta quod finaliter morientes in peccato mortali non damnabuntur, vel quod omnis damnatus salvabitur, tunc posset Judam salvare de potentia ordinata, quia Judam salvari stat cum illa lege, etc.
On this page