Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 3
gnat sibi; sic dico pariformiter, quod existentia hominis sumpta cum sempiternitate, et ideo ex quidditate hominis. potest demonstrari quod non existat sempiternaliter, quia sicut definitio est ratio demonstrandi aliquid de subjecto sibi convenire, ita est ratio demonstrandi aliquid incompossibile sibi repugnare. EL nota, quod non sequitur, homini repugnat esse aeternaliter; ergo necessario habet esse de novo, sed bene sequitur cum constantia subjec!i homini repugnat esse aeternaliter et actu existit; ergo de necessitate habet esse de novo.
(f) Aliter etiam peccat ratio. Hic responsio clara est, sed pono exemplum de primis impossibilibus et de primis necessariis; prima enim necessaria sunt prima principia per se nota, et prima impossibilia sunt opposita primorum principiorum, ei sicut prima principia sunt notissima in veritate, ita opposita primorum principiorum sunt notissima in falsitate, ut patet primo Posteriorum, et sic nec veritas nec falsitas eorum demonstrari potest. |
Secundo principaliter arguitur pro opinione sancti Thomae ibi: Item quodlibet aliud a Deo esse factum ex tempore est articulus fidei, et littera clara est. Respondet Do^tor ibi: Ad secundum dici potest, et responsio de se patet in lillera.
(g) Ad tertium. Respondet Doctor ibi: Ad tertium dico, quod aliqua consequentia sive illatio potest tenere ex multis rationibus sive locis, et exemplum patet in littera, qui clara est usque ibi: ubicumque igitur est similis ratio inferendi, etc. dicit ibi: Si Ignis est. aeternus et non impeditus; ergo splendor est aeternus, antecedens est impossibile, nam implicat ienem esse zlernum, quia di- cerent isti quod ex quo ignis est vere causatus, implicat ipsum esse «ternum, et similiter consequens est impossibile, sed splendorem esse aeternum propter eamdem rationem de antecedente. Consequentia tamen est necessaria et naturalis, sicut si homo curreret, ergo necessario moveretur, tamen quia Augustinus vult probare coaeternitatem Filii ad Patrem, ponit exemplum de igne, etc. Quod quidem exemplum valet in Patre, quoad productionem, non quoad causalionem, quia si Pater ab terno est perfectus, et habet memoriam fecun- ' dam, perfectam, ergo productum ab ipso est sibi coaeternum, cum sit ejusdem, nature, non sic sequitur de causato, quod est alterius naturae a causante.
(h) Per hoc patet ad confirmationem E illius rationis, etc. haec littera clara est, et quod dicit ibi: JVec ex hoc tamquam " ex impossibili inferendo quodlibet, vult dicere Doctor quod si causa naturalis est aeterna, et non impedita, ergo effectus ejus erit aeternus; ista consequentia est naturalis et necessaria, et non sequitur hoc consequens sicut ex impossibili sequitur quodlibet, sed sequitur formali consequentia, quia consequens necessario includitur in antecedente.
(i) Per idem patet ad illam aliam rationem, eic. Hxc responsio clare patet in primo distinct. 8. q. ult. quam ibi exposui, nam causare et contingenter, ille modus, scilicet contingenter, est possibilis et compossibilis, causare vero el necessario, ille modus, scilicet necessario, est incompossibilis causae; et sicut ad causare modo compossibili sequitur effeclus possibilis, sic ad causare sub modo incompossibili, sequitur naturali consequentia modo praeexposito, de naturali consequentia effectus, videlicet incompossibilis, et patet littera.
Respondeo ibi: Ad quartum diceret aliquis. Hic Doctor primo recitat, opinionem alterius quam confutat. Aliqui dicunt, quod sempiternum esse includit aliquam — iliimitationem, quia includit adwquari Deo secundum illimitationem durationis, et patet littera.
(i) Ad quintum. Quinto arguitur pro opinione sancti Thomae ibi: Ita creatura tendit in non esse, etc.
Respondet Doctor ibi: Ad auctoritates dico, etc. tota ista littera clara est, et sic patet ista prima opinio.
(a) Tenentes autem. Respondet Doctor rationibus Henrici ibi: Tenentes autem primain opinionem. Hic Doctor magis videtur declinare ad opinionem sancti Thomas propter tria, quae ponuntur hic in littera. Unde isti respondent ad rationes Henrici, que probant contradictionem, dicunt quod aliqua creatura, puta. Angelus, potuit semper producta fuisse, quia ejus esse est in aevo,et sic conceditur quod fit in inslanti aevi, et tamen non sequitur, quod sit successivum, 4uia Dei filius semper generatur, etc. Ad illa de conservari et creari patebit infra dist. 2. quaest. 1l. et mulio clarius in quodib. quaest. 12. et ibi vide expositiones, quas ibi feci. Ad illud additum de esse acquisito concedunt, quia non habet esse, quod ex se sit formaliter necessarium, ut supra patuit quaestione immediate pr:cedenti, non tamen videtur necessarium quod sit acquisitum post non esse, ita quod ly non esse duratione praecedat ipsum esse; sufficit enim quod ly non esse tantum prscedal natura, accipiendo prius natura privative tantum, ut supra exposui 7n quaestione de creatione.
(b) Ad secundam. Secundo principaliter arguitur, per illud Aristotelis: 0mne quod est, quando est necesse. est esse, etc.
Respondet Doctor ad aliud Philosophi, etc. et remittit se ad ea quia dixit, inm primo dist. 39. pro nunc tamen ultra ea quae dixit, et exposui in primo, ubi supra, nam haec propositio: omne quod est, elc vel est una hypothetica temporalis, cujus subjectum sil: omne quod est, et pridicatum sil esse cum necessitate, ita quod. ly necesse esse dicat necessitatem consequen - ti», et sit sensus: omne quod est, quando esi necesse est esse, id est, de necessitate habet esse, sicut dicimus: omne quod curri, quando currit de necessitate movetur, et. omni modo illa est vera. Vel quod ly necesse esse dicat necessitatem consequentis, ut sit sensus: omne est, quando est habet entitatem simpliciter et absolute necessariam, et sic nunquam posset non esse, et hic sensus est falsus. Velest una categorica de sensu composito, cujus subjectum est hoc: omne quod est, quando est, esi, ita quod ly necesse esse sit modus istius propositionis sub tali conditione, quando est, sicut dicimus (ut dicit Doctor in primo dist. 39.) animal currit, si homo currit est necesse; et hoc modo est vera, vide tamen diffuse hanc materiam in primo ubi supra. Et addit Doclor unum, quod diffuse probatum est in primo ubi supra, videlicet quod creatura in illo instant? in quo et pro quo est, conlingenter est, id est quod non habet entitalem in se necessariam, nam voluntas divina quando in instanti 4 producil 2, ipsum B contingenter producit, ita quod in illo instantiin quo producit 2, potest ipsum non producere, quia ut. producit, semper intelligitur prior producto, ut supra patuit in quaestione de creatione, et sic patet quomodo in illo instanti in quo producitur, contingenter producitur. De hoc vide Doctorem in primo dist. 99. et ea qui ibi exposui. Et sic patet solutio argumenti Henrici, quia si creatura haberet esse ab aeterno adhuc in illo instanti quo. produceretur ab aeterno, haberet esse contingens. Si dicatur quomodo in instanti 4 in quo est, habet esse contingens, cum dictum sit quod quando est necesse est esse? dico,quod pro tanto dicitur habere esse contingens in primo instanti, quia contingenter producta est, quia potui non produci, licet in illo instanti, in quo est, esse competat sibi de necessitate dum est, non tamen de necessitate absoluta, quia in illo instanti potuit non produci, et postquam producta est, potuit destrui.
Confirmatur. H::c est una. confirmatio, quam facit Henricus, quia in perpetuis non differt esse a posse, ut patet tertio Physic. t. c. 31. et 9. Metaph. cap. penult. text. com. 17. igitur nullum sempiternum est in potentia.
Dico, quod licet hic in littera non respondeatur ad hanc auctoritatem, potest i tamen sic responderi: primo ad mentem Aristotelis, quia in perpetuis, puta in coelo,; quod est perpetuum, esse ipsius coeli non differt a posse, id est, quod posse esse coeli nunquam praecessit duratione ipsum ccelum. Secundum aliquos: /n perpetuis, etc. exponitur sic, quia. ibi secundum Philosophos,puta in coelo non est materia,quae est potentia receptiva diversarum formarum, ideo in coelo non differt esse a posse, quia cum ibi non sit materia, quae semper machinatur ad malum, etc. Scotus vero in prima dist. 2. et quest. 2. quodlibetorum dicit, quod in Deo non differt posse ab esse, id est, quod quidquid potest esse in Deo ad intra, ibi de necessitate actu est, quia quidquid est in Deo, est ibi necesse esse, et hoc vel formaliter vel identice. Sustinendo etiam, quod coelum sit necesse esse, quidquid potest esse in coelo intrinsecum, ibi actu est, ut patet. Si ergo Philosophus intelligat, quod non sit ibi potentia priecedens ipsum esse,conceditur; si vero intelligat, quod non sit ibi potentia conjuncta actui, de qua Doctor in primo distinct. 8. quast. ult. negatur. Si tertio intelligat, quod non sit ibi. potentia ad ipsum esse prius natura, sic intelligendo quod inesset, nisi preveniretura voluntale divina, dando sibi esse, adhuc negatur, ut patet supra in quaestione ? mmediate praecedenti, et in primo dist. 8. q. ult. et in secundo, distinct. 9. in terio, dist. 3. q. 1. et alibi. Si quarto intelligat, quod non sit ibi in potentia ad non esse sequens ipsum esse ab sterno, negatur, quia ex quo haberet esse contingenter ab aeterno, semper posset non esse, et sic patet ad illam auctoritatem.
(c) Ad tertium. Tertio principaliter arguit idem Henricus quodlib. l. quaest. 8. quaelibel species quae est in potentia, etc.
Respondet Doctor et dicit, quod posset negari ista propositio, quod in quacumque specie sit similis impossibilitas ad aeternitatem, quia non patet contradictio ex parte cujuscumque speciei, et ideo nec similis possibilitas, et sic negaretur de asino et multis aliis, supponendo tamen, quod asinus fuisset ab sterno, non potuisset generare ab swterno, puta ut generatio secundi asini fuisset sterna, quia generatio in creaturis semper dicit mutationem inter terminos oppositos, scilicet inter privationem et formam generandam, ut dicit Doctor in primo dist.?2. part 2. quast. 3. et dist. 5. quast. 2. et 28. et sic privatio formae generandae denecessitate praecedit generatione ipsam formam, quia impossibile est, quod in eodem instanti temporis sit vera privatio alicujus form, et ipsa forma, ut patet a Doctore n primo, distinc. 19. et vide qua ibi exposui, exponendo illam propositionem: impossibilis est transitus de contradictorio in contradictorium sine mutatione. Et cum dicit Doctor, quod non est similis impossibilitas de omni specie, et per consequens nec similis possibilitas, forte dicit propter hoc, quia concederetur a Philosopho, quod Angelus poluit esse ab «terno, ita quod non esse Angeli non praecessisset duratione ipsum Angelum; et similiter posuisset hoc de colo, quia hujusmodi permanentia sunt formaliter necessaria, et omne tale est sempiternum, patet per Arislotelem 1l. Coli et mundi text. comment. 188. et 9. Metaph. cap. penultim. text. comment. 17. Non posset autem et secundum Aristotelem fuisse asinus ab aeterno, quia Philosophus posuisset ipsum tantum posse produci per motum, et per consequens in tempore, quia, secundum ipsum, omnis effectus imperfectus non potest immediate producia prima causa, sed mediante motu producitur, ut patuit in primo, distinctione 2. part. 1l. quaestione 1l. et in quarto, dist. 48. Et sic patet quomodo non est similis impossibilitas ad :eternitatem, et non apparet similis contradictio ex parte cujuscumque speciei, ideo nec similis possibilitas, quia multa entia potuerunt fuisse ab aeterno, ut intelligentia secundum Avicennam 9. Metaph. et multa alia entia non potuerunt fuisse ab :eterno, ut omnia illa, quae habent esse per generationem, etc.
(d) Et si dicas, etc. Respondet Doctor, quod asinus non fuisset factus perfectior ab aeterno ad generandum, etc. Quasi prateritum imaginatum pracessisset, elc, Vult dicere Doctor quod aliud est loqui de tempore infinito secundum imaginationem tantum, quod tempus imaginatum nihil est in re; et aliud est loqui de tempore infinito in re, quia Doctor ut intra patebit, licet concedat quod aliquod permanens, puta asinus, possit esse ab aeterno, et si non produxisset, tunc alium asinum, tunc quievisset tempus infinitum, verum est quod quievisset per tempus imaginatum, non autem per verum tempus, est quod mensura motus et quietis secundum prius et posterius, quarto PHysicor. Talis autem motus non potuit esse ab aeterno, patet quia motus tantum tempore mensuratur, ut supra patuit in primo dist. 2. part. 1. quast. 1. respondendo ad ultimum argumentum principale, exponendo illam auctoritalem Aristotelis, 8. PHysicor. text. com. 79. Virtus infinita si. esset, moveret in non tempore, nulla autem virlus potest movere in non tempore; vide ibi.
(e) Ad quartum. Quarto principaliter arguit Henricus. Et ratio stat in hoc, quod si fuisset creatura, habuisset esse acquisitum; ergo duratione non esse suum pracessit suum esse novum vel acquisitum ab aliquo.
Respondet Doctor. Ad quartum. Et in ista responsione multa sunt notanda. Primo, quia secundum Henricum, quodlib. 8. quast?one 9. potentia ad non esse de necessitate praecedit potentiam ad esse, puta quod Franciscus prius est in potentia ad non esse, quam sit in potentia ad esse, et sic sequeretur quod esse Francisci de necessilale praecederet z0n esse ipsius, quia si est in potentia ad non esse praecedat potentiam ad esse, sequitur quod esse prius est in0n esse, quod est inconveniens. Secundo nota, quod potentiae contrarie dicuntur ille, qua respiciunt actus contrarios, sicut potentia ad albedinem, et potentia ad nigredinem. Tertio nota, quod potenti: sunt incompossibiles actibus suis, ut potentia ad albedinem, quia est incompossibile quod albedo actu sit in subjecto, et quod subjectum sit in potentia ad illam, et sic de aliis. Quedam sunt compossibiles aclibus suis, ut potentia subjectiva, sicut quantitas est in potentia subjectiva ad albedinem, et ips» stant simul, quia adveniente albedine, quantitas non destruitur.
Quarto nota ibi, quod loquendo proprie de potentia, scilicet. ante actum, etc. Dicit Doctor in ista littera quod quando subjectum comparatur ad contraria immediata, ut ad sanitatem et :gritudinem, sic quod alterum semper inest, tunc si est in potentia ad unum, puta ad sanitatem, tunc actu erit egrum, et e contra; et hoc est. quod dicit quod non potest simul esse sub potentiis hujusmodi contrariorum, quia tunc careret utroque actu. Et addit. Doctor quod actus unius potentiae non est ratio recipiendi aliam potentiam; exemplum, cgritudo in homine non est ratio receptiva potenti:te ad sanitatem, id est, quod potentia ad sanitatem non requirit de necessitate ipsam xgritudinem, tanquam ralionem recipiendi, quia tunc idem respectu ejusdem esset prius et posterius essentialiter, quod estimpossibile, ut patet, quia si daegritudo est ratio recipiendi potentiam ad sanitalem, ergo est prior ipsa potentia, quia receplivum etl ratio recipiendi semper sunt priora essentialiter recepto, et cum potentia ad sanitatem sit prior ipsa sanitate, sequitur quod: egritudo sub ratione propria erit prior essentialiter sanitate; tunc ultra erit idem de sanitate, quia si sanitas est ratio recipiendi potentiam ad :xgritudinem, sequitur quod ipsa sanitas ex sua ratione formali erit essentialiter prior :gritudine, et sic sanitas respectu cgritudinis erit essentialiter prior et posterior ipsa c:griludine, et e contra. Et cum dicit paulo infra ibi: Sed polentiam ad unum necessario concomitatur alterius actus,proptler immediationem actuum ad unum, vult dicere quod ex quo isti actus sunt immediali, puta sanitas et cgritudo circa idem subjectum, quod quando subjectum est in potentia ad unum, puta ad egritudinem, concomilatur de necessilate. istam potentiam actus alterius potentic, quia concomitatur sanitas in actu.
(f) Ad propositum dico. Dicit Doctor quod homo non fuit ab s:terno in potentia ad esse, et in potentia ad non esse, cum ista repugnent, quia si ab aeterno estae. homo, non praecedit potentiam ad ipsum esse hominis, et infra ibi: Sub qua iamen prius, etc. Dicit Doctor quod loquendo de facto, homo prius fuit in potenlja ad esse, quia potentia ad esse praecessit duratione ipsum esse, et sic sub tali duratione fuit sub non esse, et ita non sub potentia ad illud non esse, quia tunc prsafuisset, ut supra patuit, quia quod est in potentia ad non esse, prius est; et hoc est quod sequitur quod si fuisset ab aeterno ipse homo, fuisset semper sub potentia ad non esse, quia cum sit contingens, potuit semper non esse, ut supra declaravi. Et parum post ibi: ef nunquam sub potentia ad esse, sed sub actu, hoc est intelligendum de potentia praecedenle actum et incompossibile sibi, quia si homo fuit ab aeterno, potentia ad esse ipsius non praecessit. Iste enim potentiae sunt contrarie vel repugnantes ad invicem, scilicet potentia ad esse, et potentia ad aom esse, et etiam sunt incompossibiles actibus suis, quia potentia ad esse non potest simul stare cum esse, potentia ad non esse, non potest simul stare cum non esse. Et infra: SZ autem non loquaris, etc. vult dicere Doctor quod si Henricus sic intelligat, puta quod homo non potest esse in potenLia ad esse, supple existentiae, nisi prius sit in potentia subjectiva ad non ess? existenti:, ita quod ipsum non esse existenti, fundatur prius in esse essentiae, hoc falsum est, et improbatum supra qusstione praecedenti, quia esse essentiae non praecedit esse existenti?o, cum sint idem realiter.
(g) Omittendo igitur de potentiis. Avgumentum Henrici, videtur stare in hoc secundum Henricum, vult enim dicere quod Opposita, qua nata sunt inesse eidem ordine nature, ita quod unum sit prius natura alio, non possunt simul esse simul duratione, ut patet de privatione et de forma; cum ergo om esse creatura sit prius ipso esse natura, ergo esse non polest simul stare in eadem duratione cum AOn esse,et sic non aeternum.
(h) Hic dico. Respondet Doctor ibi Hic dico, et haec responsio clara est, et supra quaestione praecedenti. Nam si non esse esset vere prius natura, ita quod prius natura actu esset ipsum non esse, puta non esse hominis, tunc esse hominis non posset esse simul duratione, sive in eadem duratione. Sed Doctor dicit, quod ipsum non esse dicitur prius natura ex haec, non quod ipsum non esse actu insit, sed quia infuisset, nisi homo in illo instanti quo inesset non esse hominis pro duceretur inesse. Et non est simile de instanti nature in quo ponitur privatio actu, et de instanti in quo ponitur in esse ad quod Lerminatur talis privatio, et de instanti quo homo est prius risibililate, quia in primo non possumus transire de privatione ad habitum sine mutatione, et sic talis privatio erit prior duratione, non sic est de homine et risibilitate, quae sunt compossibilia in eadem duratione, et sic patet tota ista littera.
(i) 4d aliud. Quinto arguitur pro opinione Henrici, quia si mundus potuit esse ab «terno; ergo infinite anime intellectiva potuerunt esse ab aeterno, quod videtur impossibile. Antecedens patet, quia cum infiniti homines sint possibiles successive, ita quod unus post alium, et quilibet homo habet animam propriam, ut formam sibi inhaerentem; si ergo una anima potuit esse ab aeterno, ergo et infinitae, cum non sit major ratio de una quam de alia, et infinitae sunt possibiles successive. Impossibilitas consequentis patet, quia si possent esse infinite animae ab aeterno; ergo posset esse infinitum in actu, quod est impossibile apud Philosophos.
Respondet Doctor, quod quidquid non potest fieri a Deo in uno die, quia includit contradictionem, hoc non posset fieri in praeterito infinito si fuisset, propter eamdem rationem, scilicet contradictionis, etc.
(k) Et si dicas instantia hujus dici, etc. Et nota cum dicit de puncto in actu et in potentia; punctus in actu est ille, qui est in linea indivisa et in quolibet continuo permanenti sunt infinita puncta in potentia; patet, quia est divisibile in infinitas partes, ut patet. primo et tertio Physicorum, et sic quando actu dividitur punctus terminans lineam, dicitur punctus in actu. Similiter instans in tempore in actu est illud quod terminat tale tempus, puta instans quod terminat tempus unius dici; instans autem in potentia, quod est aptum natum terminare, et in quolibet tempore sunt infinita instantia in potentia. Patet, quia quodlibet tempus est divisibile in infinitas partes, similiter in motu dicimus quod mutatum esse in actu est illud quod terminat motum, et mutatum esse in potentia quod est aptum natum terminare, et in quolibet motu sunt infinita mutata esse in potentia, ut patet sexto Physic.
(l) Ad aliud de transitu. Sexto arguitur pro ista opinione, quia contra rationem infiniti in quantitate est ipsum posse excedi, etc.
Respondet Doctor, et responsio est satis clara in littera, et bene concedit quod non potest dari tempus ab sterno, nec similiter motus, quia tunc daretur infinitum in actu. Sed de permanente non est simile, quia permanens si esset ab aeterno non mensuraretur tempore, sed tantum sevo; nam permanens dicitur tantum mensurari tempore per accidens, quia tantum ratione motus, ut patet infra. Et si dicatur, si Angelus esset ab aeterno, et applicatus orbi suo ab saeterno, et optime dispositus, nonne posset movere orbem ab aeterno, et sic motus esset ab terno, ei per consequens tempus esset ab seterno, cum sit passio motus ex 4. Physic. Dico, quod non posset movere ab aeterno, cum motus sit successivus, et de ratione successivi est non habere omnes partes simul, sed unam post aliam.
(m) Ad. ultimum argumentum. Septimo et ultimo arguitur pro ista opinione, quia tunc pars esset major loto. Hoc ratio stat in hoc: suppono quod meridies praesentis dici sit. 4, et praeteritum ad 4A sit infinitum, et similiter futurum ad A, et sic sint aequalia; et similiter suppono quod meridies crastine dici sit B, et praeteritum ad P sit infinitum, et similiter futurum ad B sit infinitum, et sic sint aequalia, tunc sic: praeteritum ad £J, est majus praeterito A, patet, quia praeteritum usque ad meridiem praesentem, est pars praeterita crastine dici. Sed totum est majus sua parte, si ergo praeteritum ad Z2, est majus praeterito ad 4, sequitur quod futurum ad P sit majus praeterito ad 4, quia praeteritum ad 2, et futurum ad 7 sunt aequalia, tunc ultra futurum ad 7, est majus praeterito ad 4; ergo est majus futuro ad A. Patet, quia praeteritum ad 4, et futurum ad A sunt aequalia, sed futurum ad B, est pars futuri ad A4, patet, quia futurum ad A incipit a praesenti meridie, et futurum ad 2 incipit a meridie crastinx dici, et sic futurum ad 7 est pars futuri ad A; ergo sequitur, quod pars est major toto, quia futurum ad 7, quod est pars futuri ad A4, erit majus futuro ad 4, quod est totum respectu futuri ad 7.
Ad ultimum argumentum dici potest, quod aequale, majus et minus non conveniunt quantitati molis, etc. et sic patet responsio ad omnes rationes pro opinione Henrici.
Respondet Doctor quod verum est ma-; teriam primam esse ingenitam, loquendo de generatione proprie dicta, quae in cereaturis includit mutationem, ut patet a Doctore n primo dist. 2. part. 2. q. 3. dist. 5. q. 9. et alibi, quia omne quod generatur, est compositum ex materia et forma, et sic generatur ex materia; si ergo materia generaretur, esset composita ex mate- ria et forma, et sic esset processus in infinitum in materiis, ut dixi supra. Concedit tamen, quod etsi non sit genita, est tamen tota producta per creationem, utl ipse dicit infra distinct. 12.
Respondet Doctor, dicens quod non valet, etc Et. quod dicit de ante, dicit Doctor quod ante tempus reale non esset nisi tempus imaginarium, et per consequens ly ante esset differentia temporis imaginarii, sicut extra universum nihil est, ibi vel negatur extra, vel non affirmatur nisi imaginatum.
Respondet Doctor dicens primo, quod respiciendo ad futurum, ista est vera et salis propria: corruptio unius est. generatio alterius, quia agens non intendit corrumpere per se, sed tantum per accidens, propter incompossibilitatem formarum, ideo enim corrumpit ut. generet, et ideo expellit, puta formam a materia aqusB, ut ibi introducat formam terra.
Et addit quod dabitur ultra corruptio, post quam non aequetur alia generatio, ut quando omnia mixta corrumpentur et resolventur in quatuor elementa. Secundo dicil, quod respiciendo ad praeteritum, generatio unius est corruptio alterius, et hecnon est ita propria, quia ex vi sermonis videtur, quod agens ideo corrumpit, ut generet. Et addit, quod datur prima generatio, nulla corruptione prwecedenle, patet, quia prima forma, quae producitur in materiam, ex tali forma et ex tali materia vere generatur compositum, et tamen nihil corrumpitur, patet, quia non maleria, cum sit incorruptibilis, non forma, cum nulla prefuerit.
Respondet Doctor, quod ubi agens et effectus possunt habere essentiam unigeneam, id est, ubi possunt habere eam- dem essentiam, major est vera, scilicet quod causa perfecta et non impedita » otest habere effectum sibi cosaevum, sed ubi non possunt esse unigenea, sed priorilas nature in causa de necessitate requirit prioritatem durationis ejus respectu effectus, ibi major est falsa.
(r) Ad primum n oppositum. Nunc Doctor respondet ad argumenta ad oppositum, quibus probatur quod est impossibile aliquid aliud a Deo posse produci sine principio. EL primum argumentum stat in hoc: omne, quod de necessitate producitur de non esse ad esse, de necessitate producitur de 20 esse duratione prwcedente, sed omnis creatura est hujusmodi; ergo. Major videtur nota, minor probatur auctoritate Augustini dicentis, quod creatura ex eo, etc.
Secundo probatur idem, per argumentum ducens ad impossibile, quia si potuit producere unum sine principio durationis, ita et aliud, cum non sit major ratio de uno quam de alio; ergo potuissent esse producta actu infinita in multitudine, quia infinitas numeralis individuorum non est impossibilis successive, potuisset etiam aggregasse omnes lapides, qui postea fuissent, et ita infinitum mole fecisse. Sed tam infinitas numeralis in actu, quam in mole actu est impossibilis, ut patet 3. Physicor. text. com. 61. et 37.
Respondetur ad primum, et dicit Doctor primo, quod h:ec est descriptio Arii,nam Arius dixit Filium Dei esse creaturam. Et Augustinus contrarium probando, quod filius Dei non sit creatura, assumit hanc definitionem contra Arium, quasi dicat lu dicis, quod creatura est ex eo quod omnipolentis Dei, etc. Contra, Filius Dei non producitur voluntate omnipotentis Dei, sed intellectu, ut tu concedis; ergo Filius Dei non est creatura. Secundo dicit, quod supponendo, quod haec sit definitio creature, loquendo proprie de creatura ut creatura, dicit quod creatura ut creatura, de necessitate habet esse post non esse, ut puta Angelus, ut creatura necessario habet esse pos: non esse, et repugnat sibi esse ab aeterno, ut creatura, tamen Angelo ut Angelo, non repugnat sibi fuisse ab aeterno, et si fuisset ab aeterno, non diceretur creatus, sed magis productus. Et quod dicit de fallacia accidentis, ut clarius cognoscatur fiat sic argumentum: omne quod incipit esse est creatura; sed omne aliud a Deo de necessitate incipit esse, patet, quia de facto incipit esse, ergo omne aliud a Deo est creatura. Dico quod est fallacia accidenlis, nam accipere esse accidit minori exremitali, quia non repugnat omni alii a Deo, vel saltem alicui esse ab aeterno, et hoc est quod dicit. Sed est fallacia accidentis propter extraneitatem medii, quod est incipiens esse respectu tertij, quod est minor extremitas, inquantum comparatur ad primum, scilicet ad majorem extremitatem; non enim quidquid repugnat accidenti repugnat subjecto, cui accidit tale accidens, sicut in ista: Animal est genus, homo est animal, ergo homo est genus, non enim quod repugnat animali, quod accidit homini, inquantum animal comparatur ad genus repugnat ipsi homini, nam animali ut comparatur ad genus repugnat absolute quod praedicetur de alio personaliter. Patet, quia animal ut est genus, tantum supponit simpliciter, et tamen supponere personaliter non repugnat homini, quia AAomo potest supponere pro inferioribus; sic in proposito, non enim quod repugnat accidenti, id est, huic quod est incipere esse, quod accidit alii a Deo repugnat alii a. Deo, nam «aeternitas repugnat huie quod est incipere esse, ut ly incipere esee comparatur ad creaturam, et tamen non repugnat Angelo, et hoc est quod dicit Doctor.
(s) Ad aliud de infinito. Ad secundum de infinito in multitudine et magnitudine, patuit responsio supra in responsione de infinitate actuali animarum,quia est repugnantia ex parte creature quod sint infinil? actu. Pariformiter dicendum est de infinitate tantum numerali,et similiter de infinitate molis, sicut ibi exposui. Nam ibi dictum est, quod quidquid non potest fieri a Deo in uno die, quia includit contradictionem, hoc non posset fieri in infinito praeterito, si fuisset propter eamdem rationem. Palet, quia in ista die sunt infinita instantia, in quorum quolibet possel causare unam animam, imo in uno posset creare mille si vellet; si ergo in infinitis instantibus unius dici non potest creare infinitas animas, ita nec in infinito tempore, sic similiter non posset creare infinitos lapides in numero; non enim oportet eum quiescere a die in diem, ut creet unam animam post aliam, ita non oportet eum quiescere a die in diem, ut creet unum lapidem post alium. Sic similiter si in uno die non potest creare magnitudinem infinitam addendo partem post partem in infinitum, cum in una die sint infinita instantia, in quorum quolibet potest partem addere, sic nec in infinilo tempore. De ista tamen quaestione, non multum curandum est, cum sit problema-: lica, et utraque pars sustentabilis. Et sic finis praesentis questionis.
On this page