Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti?
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 2 : Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestiones 1-2 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat notitiam determinatum omnium, quantum ad omnes conditiones existentia
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 12
Quaestio 1
Quaestio 1
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Quaestio 3 : An colum agat in haec inferiora
Distinctio 15
Quaestio 1
Distinctio 16
Quaestio 1
Distinctio 17
Quaestio 1
Quaestio 2
Distinctio 18
Quaestio 1
Distinctio 19
Quaestio 1
Distinctio 20
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Quaestio 4
(a) Utrum creatio. Hic Doctor ponit duas quaestiones simul, quarum prima est: Utrum creatio Angeli sit idem Angelo, id est, an creatio passiva, quae est relatio fundata in Angelo sit simpliciter idem ipsi Angelo. Secunda questio est: Utrum relatio creature ad Deum sit eadem fundamento, qui titulus questionis intelligendus est de reali identitate.
(b) Arguitur primo. Arguit primo quod creatio passiva sive relatio creature ad Deum, quod idem est, non sit idem realiter ipsi creature,sive ipsi Angelo auctoritate Avicenns: Equinitas esi, etc. Ergo pari ratione Angelus est tantum, et ut sic non includit aliquem respectum.
(c) Praeterea, creatio. Secundo sic: Illa relatio distinguitur realiter a fundamento, quae destruitur, fundamento manente. Sed Angelus potest manere, creatione non manente, quia illa creatio est tantum in primo instanti in quo accepit esse, el tamen Angelus manet etiam in secundo instanti.
(d) Item, si ita esset. Tertio, per argumentum ducens ad impossibile, quia si talis creatio esset idem realiter Angelo, sequeretur quod Deus non posset Angelum annihilatum eumdem reparare, quod est falsum. Et quod sequatur patel, quia non potest eumdem reparare, quia nec eumdem motum numero, secundum aliquos, quia interruptio prohibet illum esse eumdem numero.
(e) Praeterea, ignis. Quarta ratio stat in hoc, supponendo unum, quod quodlibet ens aliud a Deo dicitur creatum, loquendo de creatura proprie et specialiter, quia ut sic nulla secunda causa concurrit ad eam, ut supra posuit i» quaest. 2. Hoc praesupposito, arguitur sic: Ignis generatur ab igne, et per te, ignis etiam dicitur creatus, et creatio passiva est idem realiter, quod ignis genitus; ergo creatio passiva erit ab igne generante, et sic ignis genitus erit creatus ab igne generante, quod est falsum, quia creatura tantum dicit respectum ad Deum creantem.
(f) Item, mutatio. Quinto et ultimo arguit Doctor, probando quod creatio sit alia res a creatura, et arguit sic: Omnis mutatio differt a termino, ad quem est. Creatio est mutatio; ergo differt a creatura, ad quam terminatur. Probatur major, tum quia mutatio praecedit terminum, quia est via in terminum, sicut etiam dicimus quod generatio dicitur naturalis, quia est via in formam, de qua praedicatur natura, ut patet 2. Physic. text. com. 14. Tum etiam quia mutatio est in genere passionis, quia et motus, secundum Commentatorem, 5. Physic. Unde in comment. 9. sic dicit: Dixerunt quidam quod motus pracise est in Praedicamento Passionis, et quod Aristoteles attribuit illum istis Pradicamentis, videlicet Praedicamento Quanlitatis, Qualitatis et. Ubi. Et infra circa finem commenti, dicit sic Commentator: Motus igitur habet duplicem considerationem quoniam secundum suam naturam, est in genere ejus, ad quod est motus, secundum autem formam, id est,secundum quod transmutatio conjuncia cum tempore est in. Praedicamento Passionis. Wwe ille. Hec idem in com. 10. et 18.
Si ergo mutatio est in genere passionis, quia et motus, sequitur quod forma ad quam est mutatio vel motus, non est de genere Passionis, ut patet ex 5. Physic. Ergo sicut motus differi a termino ad quem est, ita etl mutatio qualibet differt a termino ad quem est, et sic patet majoris probatio. Minor probatur videlicet quod creatio sit mutatio, quia nova relatio non advenit alicui sine mutatione alterius extremi, sicut etiam patet ex Aristotele, qui ponit, quod non est possibile aliquid aliter se habere ad alterum, nisi aliter se habeat ad se, ut supra exposui. Modo per creationem est nova relatio creatura ad Deum, quia aliquid novum dicitur de creatore, et non nisi propter novam relalionem in eo primo ad quod dicitur, ut supra patuit in dist. 30. ergo ipsa creatio differt a creatura.
Dicitur ab Henrico, quodlib. 9. quaestio 3. et quodlib. 5. q. 6. et 7. et quodlib. 7. q. 1. quod omnis relatio est eadem fundamento. In ista quaestione hunc ordinem servabo: Primo exponam argumenta facta a Doctore contra opinionem Henrici. Et seeundo respondebo ad argumenta pro opinione Henrici. Primum est ibi: Contra istam opinionem arguo. Secundum est ibl: Ad primum alterius opinionis.
(b) Contra istam opinionem. Quantum ad primum arguit primo Doctor probando, quod aliqua relatio realiter distinguatur a fundamento. Et ratio stat in hoc: nihil est idem realiter 4, sine quo 4 potest esse realiter sine contradictione. Sed multe sunt relationes, sine quibus fundamenta possunt esse sine contradictione, ut probabit infra. Ibi probatio majoris. Hic Doctor probat majorem multipliciter, licet de se videatur manifesta, et sententia litterze stat in hoc: quia si 4 et P possunt fundare duo contradictoria, realiter distinguuntur, quia da oppositum, id est, si non distinguuntur realiter, ergo duo contradicloria realiter possunt verificari de eodem, quod est oppositum primi principii, et sensus est, quod quando aliqua duo sunt penitus idem ex natura rei, quod realiter competit uni de necessitate, illud idem compeliL alteri, quia da oppositum, scilicet quod aliquid potest competere uni et non alteri; ergo illa non sunt idem ex natura rei, non enim est imaginabile oppositum, et hoc est, quod dicit in ista littera, quam tamen expono de verbo ad verbum. Cum dicit, quod idem ens realiter sit realiter, et non sit realiter, haec propositio potest habere multiplicem sensum. Primus est, quod A sit realiter B, et non sit realiter B, etc. id est, quod A possit realiter existere, B non existente, et quod non differat realiter a B, est oppositum principii, quia si A est realiter idem quod B,sequitur quod non possit realiter existere sine P; ergo si realiter possit esse sine 2, realiter distinguitur ab ipso 5; et secundus sensus potest esse, quod quaxrat tantum de distinctione ex natura rei, vel formaliter, id est, quod idem realiter sit et realiter non sit, id est, quod ex natura rei aliquid competit 4, quod non competit P, et quod A, saltem ex natura rei non distinguatur a B, videtur esse oppositum primi principii. In proposito autem Doctor accipit primum sensum,
Sequitur: Quia si de aliquibus duobus dicantur contradictoria eo modo quo dicuntur de eis, videntur esse non idem. Haec propositio similiter potest habere multiplicem sensum, quia ratione contradictionis potest inferri non identitas multipliciter, puta aliquando non identitas ex natura rei; aliquando non identitas essentialis; aliquando non identitas realis, et sic de aliis. Pro cujus intelligentia est sciendum pro nunc, quod non identitas sive distinctio realis est proprie inter rem et rem actu existentem, sic quod repugnet priori ex sua natura esse sine posteriori, et per hoc excluditur instantia de correlativis, quae realiter distinguuntur, et tamen unum non potest esse sine alio, quia sunt simul natura. Distinctio vero essentialis proprie respicit distinctas essentias, sive numeraliter sive specifice non curo. Distinctio ex natura rei proprie respicit distinctas realitates inclusas in eadem re realiter et essentialiter; si volo ergo probare realem distinctionem aliquorum per rationem contradictionis, probabo sic impossibile est idem realiter existere, et realiter non existere, sed 4 realiter potest existere sine B; ergo realiter distinguitur a B, quia da oppositum, si non distinguitur realiter a B; ergo dicit eamdem existentiam cum P, et sic non poterit realiter existere sine B. Deinde si volo probare distinctionem ex natura rei, puta quod una realiter tantum ex natura rei distinguatur ab alia, quae tamen realitates sunt idem realiter respectu tertii, cui realiter identificantur, arguo sic: Aliquid potest competere 4 ex natura rei, quod repugnat B ex natura rei; ergo 4 distinguitur ex natura rei a B, quia si sunt omnino idem ex natura rei, ergo quod competit ex natura rei, competit alteri, et hoc est, quod dicit Doctor, si de aliquibus duobus dieuntur contradictoria eo modo quo dicuntur videntur esse non idem. Sequitur: Ei iia si contradicloria esse et non esse dicantur de eis, videntur esse non idem in esse. Hicloquitur de esse actualis existentiae, et vult dicere, quod actu existere et actu non existere contradicunt, et non possunt verificari de eodem; ergo, si 4 est idem realiter cum JB, et ex alia parte potest existere sine P, statim verificantur duo contradictoria, quia tunc 4 actu existeret sine 72, quia diceret esse separatum a B, et actu non existeret sine 7, quia diceret eamdem existentiam cum 7, et hoc est quod dicit.
(c) Confirmatur istud, quia si illa major negetur, (scilicet nihil est idem realiter 4, sine quo 4 potest esse realiter sine contradictione) non videtur relinqui, unde possit distinctio entium probari, patet, ex hoc enim probamus diversitatem entium, quia experimentaliter videmus, quod unum actu existere potest, allero non existente.
(d) Hanc etiam propositionem, etc. Quomodo autem constituatur problema, et destruatur, patet ibi. Si enim fieret tale problema: an homo sil penitus idem, quod risibile, facile destruitur hoc problema, scilicet quod non sit idem per contradictionem inventam, puta, quia tunc contradictoria verificarentur de eodem, quod patet, nam risibile ex natura rei est proprietas hominis; ergo homo cum sit penitus idem, erit ex natura rei proprietas hominis, et ex alia parte cum ipse homo sit subjectum proprietatis, non erit proprietas, et sic per aliquam contradielionem inventam faciliter destruitur problema, et hic modus est facilior omni alio modo ad destruendum. Et patet littera.
Probat enim Aristoteles quod materia distinguitur realiter a forma, quia per transmutationem innotescit, quod aliquando maleria est sub una forma, aliquando est sub altera, sed si ex alia parte diceretur, quod materia est eadem realiter cum forma, et argueretur sic: Experientia notum est, quod materia potest esse sine ista forma; ergo realiter distinguitur; si negatur consequentia, antecedente concesso, per experientiam nolo, statim sequitur contradictoria realiter verificari de eodem.
Qua etiam via utitur Philosophus 4. Physi. text. comment. 3. ad probandum locum esse aliud a locato, quia idem locus manet cum diversis locatis successive. Ex his ergo patet probatio majoris, quam probationem bene, nota, quia Doctor saepe utitur illa propositione.
(f) Minor etiam apparet, etc. Et loquitur hic Doctor de similitudine et aequalitate proprie sumpla, ut similitudo fundatur super qualitate proprie, et :qualilas super quantitate. Et patet per Philosophum quinto Metaphysicorum, c. de ad. aliquid, Lext. com. 90. et de hoc vide Doctorem in primo, d. 19. et in quodl. q. 6. Non autem loquitur de similitudine qualitercumque, quia in divinis est verissime similitudo et aequalitas, quae tamen realiter identificatur fundamento.
(z) Probatio primi inconvenientis. Hic Doctor supponit, quod incarnatio passiva, qua natura humana dicitur unita Verbo, dicit relationem realem fundatam in ipsa natura humana, et terminatam ad Verbum divinum, patet communiter per Doctores et praecipue ab isto in terizo, dist. 1l. q. 1l. et vide diffuse quas ibi exposui, et quamdiu talis relatio est in natura humana, tamdiu dicitur assumpta a Verbo; si ergo talis unio est idem realiter cum natura humana, sequitur quod si Verbum non assumpsisset eam :eque realiter fuisset unita Verbo, sicut modo, si etiam deponeret illam naturam, manente iamen ipsa eadem in se, maneret natura illa realiter unita Verbo.
(h) Praeterea secundo. Hxc est secunda ratio principalis contra opinionem Henrici. Et ratio stat in hoc: ens limitatum non potest continere per identitatem realem aliqua opposita formaliter, ita quod eadem albedo sit realiter simililudo et dissimilitudo, et similiter, quod aliqua natura sit realiter paternitas, et realiter filiatio, videtur impossibile, nisi de natura omnino illimitata, cujusmodi est essentia divina, qua propter sui infinitam illimitationem continet per realem idenlitatem generationem activam et passivam, sive palernitatem et filiationem. Si ergo eadem albedo non sic continet similitudinem et dissimilitudinem, sequitur quod si nunc est realiter dissimilis, et sic poterit separari a dissimilitudine. Et cum dicit, quod essentia divina continet ipsa relativa formaliter, debet intelligi tantummodo secundum identitatem realem, et non sic formaliter, ita quod essentia divina et paternitas sint una formalitas, nam secundum Doctorem 4. 2. primi, parte secunda, q. prima, dicuntur non esse eadem formaliter, et negat ibi istam consequentiam, ergo distinguuntur formaliter, tamen expresse dist. 8. q. 3. tenet, quod distinguuntur formaliter, et hoc idem alibi tenet.
Sed non omne albius est similius; ergo. Adverte tamen, quo dictum Doctoris scilicet continens perfectius realiter, et contentum erit perfectius, videtur dubium, quia Angelus continet realem relationem ipsis ad Deum, et hoc per identitatem realem, et similiter lapis creatus, et tamen relatio Angeli non est perfectior relatione lapidis. Si dicatur, quod dicitur perfectior non ratione sux formalitatis, cum sint ejusdem rationis, sed ratione fundamenti cum quo identificatur realiter, idem dicam de albo ut octo comparato ad album ut duo, et de albo ut duo comparato ad aliud album ut duo. Nam album ut duo, est magis simile albo ut duo, quam albo ut octo, et sic similitudo albi ut octo ad album, ut duo erit major secundum ipsum. Sed ego dicam, quod licet ratione sus formalitatis dicatur minor et imperfectior, tamen ratione fundamenti cum quo identificatur realiter erit perfectior, et sic videtur hoc argumentum non concludere.
Dico primo, quod argumentum Doctoris bene concludit, praecipue in proposito, quia si similitudo realiter nihil aliud sit, quam suum fundamentum, sequitur de facto quod fundamentum nobilius erit magis simile, quam fundamentum valde minus nobile, cujus tamen contrarium experimur, ut patet in exemplo de albo ut octo comparato ad album ut duo.
Hoc argumentum stat in hoc, quod si relationes sint eaedem fundamento, quod quanto fundamenta plus differunt, tanto et ipse relationes plus differunt, cum sint ez:dem res. Sed hoc est falsum, quia aequalitas qua: fundatur in quantitate, et similitudo quae fundatur in qualitate minus differunt, quia unius modi, quam similitudo et actio quae fundantur super eumdem colorem, cum sint alterius et alterius modi, ut patet 5. Met. text. comment. 20.
In ista littera dicit Doctor, sicut multe relationes rationis sic distinguuntur a fundamento, quod fundamentum potest esse sine illis, et hoc patet, quia una secunda intentio ut cognita, potest comparari ad aliam secundam intentionem cognitam, talis comparatio passiva est relatio rationis, quae fundatur in alia relatione rationis cognita, sic similiter erunt multae relationes reales, sine quibus fundamentum potest esse. Et cum dicit ibi, probando consequentiam, quod relatio rationis est modus objecti in. primo 1 actu intellectus, notandum, quod duplex est relatio rationis, nam quaedam est, que vocatur secunda intentio, quae fit per secundum actum intellectus, scilicet per actum comparativum, et actus comparativus dicitur secundus actus, quia non potest esse talis actus, nisi praesupposita cognitione extremorum, qui ad invicem comparantur. Et quaedam relatio rationis fit per actum rectum intellectus, quo intelligit 4 per ipsam intellectionem A dicitur habere esse cognitum, denominatione tamen extrinseca, ut notat Doctor in quarto, dist. 1. q. l. et tale esse cognitum est modus objecti, quia per illud modificatur objectum in tale esse, sicut dicimus quod albedo in ho- mine est modus, quia modificat ipsum, cum facit ipsum stare pro homine albo. Dicit ergo Doctor quod sicut relatio rationis est modus objecti in primo actu intellectus, quo intellectus primo intelligit objectum, et tamen non est in se nihil in genere intelligibilium, etc. id est, quod ille modus, sive esse cognitum est aliquid de numero intelligibilium, licet non ita primum, sicut primum objectum cognitum. Quomodo autem relatio rationis sit de numero intelligibilium, et quomodo dicatur per se intelligibilis, et quomodo contineatur sub adaequato objecto intellectus, vide quae diffuse exposui super primo Doctoris dist. 3. q. 9. ubi sunt valde notabilia.
(m) Praeterea probatur conclusio ista. Hic Doctor intendit probare praedictam conclusionem per auctoritates, sic clare sunt in littera, quod non indigent expositione, et ut dicitur ibi: /fem PAilosophus 19. Metaph. cap. 92. text. com. 19. ubi vult quod sicut principiata sunt alia, ita principia; nam si principiatum est absolutum, necessario principia intrinseca erunt absoluta. aliter esset absolutum et non absolutum, cum entitas absoluti realiter dependeat a principlis intrinsecis, et si principiatum est relatio, principia intrinseca puta genus et differentia erunt relationes.
Ubi sic ait: oportet inquit loqui de ad aliquid, et ostendere quomodo debeat certificari quidditas relata et relationes, et eorum definitio. Sed quod praemisimus in littera, potest sufficienter intelligi. Si autem posuerint relationem esse, profecto erit accidens, et hoc non est dubium, quia est res quia non intelligitur per se, sed intelligitur semper alicujus ad aliquid; non enim est relatio, quae non sit accidens, cujus prima accidentalitas est substantia, sicut pater et filius, vel quantitali, etc. Apparet enim expresse, quod relatio talis habeat propriam entitatem.
Adverte tamen, quod aliquid habere propriam certitudinem, potest dupliciter intelligi. Primo, quod possit ea se certificare intellectum, causando speciem intelligibilem sui, et hoc modo nulla relatio habet propriam certitudinem, quia talis cognitio non potest causari ab aliqua relatione, sed tantum a fundamento et termino, quia nec movere intellectum, nec causare speciem intelligibilem sui, quia si sic, sequeretur quod absolutum, sive effectus absolutus, puta species intelligibilis, quae est ens absolutum, essentialiter dependerel in esse et in conservari ab aliquo, quod essentialiter et formaliter, et quidditative esset relatio, quod est absurdum et impossibile. Et si quaeratur, a quo causatur cognitio relationis? Respondeo eo modo, quo exposui in primo, dist. 9. q.9. Secundo, potest dici habere propriam certitudinem ex hoc, quod habet propriam in- ' telligibilitatem et distinctam a fundamento et termino, ita quod sit nata cognosci cognitione distincta, et alia a cognitione fundamenti et termini, licet talis cognilio causetur a fundamento et termino, et hoc modo relatio potest dici habere propriam certitudinem.
(a) Et. quia posset proterviri de relationibus, etc. Contra hoc arguitur. Hic Doctor intendit probare multiplici via, quod relatio sit aliqua res praeter omnem operationem intellectus. Prima via, quia si sic non esset, destrueretur unitas universi, quia secundum Philosophum. 12. Metaph. text. comment. 52. unitas universi est in ordine partium ad se invicem et ad primum. Cum ergo universum non consistat in sola operatione intellectus, ut patet; ergo talis unitas, quae est relatio ordinis partium ad invicem et ad primum erit realis. Et addit Doctor, quod contra negantes relationem esse rem extra actum intellectus, potest dici verbum Philosophi 11. Metaph. text. sine commento, quod tales qui sic dicunt, inconnexam faciunt universi substantiam.
(b) Secundum probatur. Secundo probat Doctor idem, quia ex hoc destrueretur omnis compositio in universo, quia nihil est. compositum sine unione partium, patet; ergo in composito reali erit unio realis pertaeium, unio autem est formaliter relatio. Et quod dicit Doctor, quod compositum reale non depeudet ab eo, quod est ratio tantum, vult dicere, quod compositum reale non praeexigit de necessitate relationem rationis, quia ens reale non priexigit de necessitate ens rationis, ut patet a Doctore primi dist. 8. q. penultim. et vide quae ibi exposui. Cum ergo compositum reale de necessitate praeexigat unionem partium, sequitur quod talis unio erit relatio realis. Nota etiam, quod compositum non dependet a tali unione, ut ab aliquo, quod sit de essentia illius, quia tunc relatio realis esset de essentia absoluti, quod? est impossibile; nec etiam dependet in essendo, sic quod sit dependentia essentialis entitatis compositi ad illam relationem, quia ut sic tantum dependet a causa in essendo.
Secundum probatur, quia si non esset relatio realis, destrueretur omnis composilio in universo, et ratio stat in hoc, quia nullum compositum reale potest esse sine r« unione partium componentium. Sed talis unio de necessitate est relatio realis, quia da oppositum, tunc sequeretur quod ens reale dependeret ab eo, quod est tantum ens rationis, cujus oppositum experimur, quia posito per impossibile, quod nullus intellectus esset applicatus ligno ex materia ligni, et forma introducta ab igne, causaretur compositum reale, quod non posset esse sine unione partium; ergo talis unio esset ibi non per considerationem intellectus. Similiter posito, quod intellectus esset, et actu non consideraret, vere causaretur, compositum naturale, in quo esset realis. unio partium. Et addit Doctor, quod hoc est specialiter verum in composito naturali, quidquid sit de artificlali, si tamen artificiale diceret positivum reale, idem sequeretur, sed quia adhucnon est terminatum apud omnes, quod artificiale inquantum artificiale dicat entitatem positivam, licet Doctor expresse teneat ipsum dicere entitatem positivam, ut patet in Libro sex Principiorum.
Et nota in littera, ubi videntur duo dubia. Primo, quia dicit, nihil reale dependet ab eo, quod esi tantum relatio rationis, ex hoc videtur sequi, quod compositum reale dependeat ab unione partium; et tunc quaeritur, cum omnis dependentia sit causali ad causam, vel mensurati ad mensuram, vel sustentati ad sustentans, sed nullo istorum modorum dependet compositum absolutum ab unione partium discurrendo per omnia ista. Secundum est ibi: Julium totum compositum erit reale naturale, si necessario ad suum esse requirat relationem rationis, nam partes componentes ab eterno habuerunt esse cognitum et diminutum, quod est tantum relatio rationis, ut subtiliter patet a Doctore £m primo, dist. 35. et 360. ergo compositum reale de necessitate praesupponit relationem rationis.
Respondeo ad primum dubium, quod compositum reale non dicitur dependere in aliquo genere causarum supradictarum, sed dicitur dependere ex hoc, quod de necessitate praeexigit unionem partium, sicut etiam dicimus quod Filius in divinis dependet a Patre ex hoc solo, quod praexigit ipsum Patrem, ut notat Doctor in primo dist. 9. part. 9. quaest. 3. Modo manifestum est, quod compositum reale non necessario praeexigit ad sui esse ens per actum intellectu fabricatum.
Ad secundum dico, quod etsi ideae praeexigantur, quae dicunt relationem rationis, non tamen sic praeexiguuntur, ut compositum necessario dependeat ab illis, quia si per possibile vel impossibile non essent hujusmodi idee, adhuc agens naturale non impeditum produceret compositum reale.
(c) Tertium probatur. Dicit Doctor, quod si non esset relatio realis destrueretur omnis causalitas causae secunde, quia certum est quod causae secunde non possunt causare, nisi proportionatae et approximate; ergo talis approximatio erit relatio realis superaddita ipsis causis. Probatur consequentia quoad duo, scilicet quod talis approximatio sit aliquid de novo, patet, quia quando sunt omnes separata, non possunt agere; ergo si agunt, ut approximate; ergo aliquod noyum habent, quod prius non habuerunt. Secundum est, quod talis approximatio sit relatio realis, quia si non, tunc talis approximatio esset tantum per actum intellectus collativum, quod est manifeste falsum.
(d) Quartum probatur. Deinde probat Doctor quod negando relationem realem, est destruere realitatem scientiae Mathemalics, patet, quia omnes conclusiones Mathematie:; demonstrant relationes de substantiis, quod patet per Philosophum 13. Metaph. cap. l. in fine, qui sic ail: Boni autem mazcime species et ordo, el commensuratio, quae maxime ostendunt mathematie:e scientiae, quia illa ars est maxime in proportione et mensuris aliquorum ad invicem.
(e) Secundo patet hoc per experientiam, discurrendo per conclusiones mathematicas, in quibus omnibus communiter praedicatum est aliqua passio relativa. Patet de prima conclusione Geometri:z, in qua demonstratur aequalitas lateris de triangulo, quia triangulus :quilaterus est ille, qui habet tria latera aequalia; et similiter de linea recta potest praedicari hoc, quod est esse basim anguli acquilaleri, et sic illa linea, qua dicitur 5asis, est equalis aliis lateribus, vel de linea recta potest praedicari hoc, quod est esse latus trianguli 2quilateri, quia triangulus seequilaterus constat ex tribus lineis recte ad invicem aequalibus, etc.
Hic Doctor solvit rationes pro opinione Henrici, qui Henricus quasi in principio quaestionis, primo sic arguit probando, quod omnis relatio sit eadem fundamento, et ratio prima stat in hoc: quia si de ratione relationis est,. quod sit alia a fundamento; ergo relatio in divinis, que Cansfertur ad Deum secundum propriam rationem relationis, erit alia res ab essentia divina, quod est impossibile, et addit quod album simile non est magis compositum quam album tantum; ergo relatio similitudinis non addit aliam rem fundamento.
(g) Ad primum alterius opinionis, dicit quod sicut nullum absolutum alicujus generis formaliter transfertur ad divina, ita nec aliqua relatio generica, et hoc diffuse oslendit in primo, dest. 8. q. 9. Et nota duo in ista littera Doctoris. Primum ibi: relationes qua formaliter dicuntur de Deo! non sunt alicujus generis. Hoc debet sane intelligi, aut formaliter accipitur quidditative, aut denominative. Primo modo nulla relatio includitur quidditative in Deo, ut patet a Doctore in primo, dist. 1. q- 2. et dist. 2. part. 2. g. 3. Dicuntur ergo praedicari formaliter denominative tantum, quia vere et ex natura rei prwedicantur de Deo, sicut dicimus quod Deus est Pater, Filius, et Spiritus sanctus, ut patet a Doctore in primo, dist. 4. q. 9. et dist. 5. qg. 2. Non intelligas tamen, quod relatio possit praedicari formaliter de Deitate, quia de ultimate abstracto non potest aliquid formaliter praedicari, nisi in primo modo dicendi per se, ut patet a Doctore in primo, distinct. 5. q. 1. Et licet paternitas immediate fundetur in essentia divina, non tamen denominat ipsam, ut patet a Doctore ubi supra. potest tamen praedicari identice, quia haec est vera: Deitas est paternitas, ut patet a Doctore ubi supra.
Secundo nota ibi quod dicit, quod absoluta. et relationes, quae formaliter dicuntur de Deo non sunt. alicujus generis, sed transcendentia ei passiones entis in communi. Hoc debet intelligi de passione disjuncta, quia absolutum et respectivum dividunt ens. Et quia dicit, quod competunt enti inquantum ens, videtur dubium, quia ens inquantum ens prius dividitur per ens quantum et non quantum, et ens non quantum est relatio in divinis, ut patet a Doctore quaesi. 4. quodiib. Ens vero quantum, quod dicit aliquam entitatem includentem perfectionem, et excludentem imperfectionem, vel entitatem includentem perfectionem, et non excludentem omnem imperfectionem, vel entitalem nullam includentem perfectionem, nec excludentem omnem imperfectionem, imo necessario includentem imperfectionem, puta limitationem, cujusmodi forte sunt relationes generic:, et sic debet intelligi ista divisio entis quanti et non quanli, ita quod ens non quantum de necessitate excludit omnem imperfectionem, et non includit formaliler aliquam perfectionem. Dico ergo, quod ens prima sui divisione dividitur per quantum ei non quantum, el quantum dividitur in absolutum et respectivum, finitum et infinitum, et sic videtur quod absoluta et respectiva dicla de Deo, competant enli inquantum ens. Dico, quod quamvis ens non quantum immediate dividat ens reale, quod est communissimum, et ens quantum dividatur per absolutum et respectivum, etc. et sic ens non quantum est passio non convertibiis cum ente, sed est passio disjuncla entis inquantum ens, et ens absolutum dicens perfectionem, sit passio entis quanti, dico quod sic debet intelligi; quod sunt passiones entis inquantum ens, id est, quod competunt enti antequam dividatur in decem genera; et loquitur hic de absolutis, quai dicunt perfectionem simpliciter, et sic patet ista littera.
(h) Ad illud quod non est compositus album simile, etc. Dicit Doctor, quod album simile ex quo constat ex duabus rebus, quarum una est potentia, et reliqua est actus, erit. magis compositum quam album tantum, et praesertim hoc debet concedi ab Henrico, qui vult quod in divinis sit quasi compositio ex quasi potentia et ex actu. Vult enim, quod persona divina dicatur quasi composita ex relatione et essentia, ut patuit a Doctore improbando opinionem Henrici de quasi compositione, dist. 5. quast. 2. primi.
Secundo principaliter arguit Henricus per viam mutationis, quia si relatio esset alia res a fundamento; ergo fundamentum realiter posset mutari ad illam, et sic relatio esset terminus alicujus mutationis, quod est contra Philosophum, quinto Phajsic. lext. com. 10.
(i) Respondet Doctor ibi: 4d secundum de mutatione. Hic adducit responsionem Simplicii super Praedicamentis, qui vult quod sicut relatio non est forma ad se, id est, non est forma absoluta, sed ad alterum, ita illud cui advenit non mutatur ad se, sed ad aliud, id est, quod non mulatur ad aliquod absolutum recipiendo illud, sed ad aliud scilicet recipiendo relatio- nem, secundum quam est ad aliud. Secundum enim mutari ad se est, quando mutatio terminatur ad absolutum receptum in subjecto. Mutari vero ad aliud est, quando mutatio terminatur ad relationem, quae recipitur in absoluto. Primo modo in ad aliquid non est mutatio, sed bene secundo modo, quia secundum relationem se habet aliquis aliter ad alterum, quam prius se habuerit.
(j) Philosophus tamen. Quia ponit, quod non est possibile aliquid aliter se habere ad alterum, nisi aliter se habeat ad se, ideo dicit quod in ad aliquid non est motus, unde solum ostendit in quibus Przedicamentis est per se primo motus, et in quibus non. Et pro clariori intelligentia hujus dicli, patet per hoc exemplum, quia si aliquid mutatur ad alterum, hoc non potest esse, nisi acquiratur aliquod absolutum, vel in subjecto, vel in termino, vel saltem aliquod absolutum remittatur, nam si album ut octo, comparetur albo ut quatuor, nunquam album ut octo erit perfecte simile alteri albo ut quatuor, nisi album ut quatuor intendatur usque ad oclo gradus, et sic fit mutatio absoluta in termino; vel potest fieri mutatio in subjecto, ut si album ut octo deperdat quatuor gradus albedinis, et (iunc erit perfecte simile albo ut quatuor, et sic patet, quod non est mutatio ad alterum, nisisit mutatio ad se in subjecto, vel in termino, mutatione siquidem acquisitiva vel deperditiva; et quia ad tale absolutum acquisitum vel deperditum in instanti resultat relatio, puta similitudo, sequitur quod ad relationem non sit motus, quia motus fit in tempore. Et licet possit esse motus ad fundamentum velad terminum, cum possint acquiri in tempore, ad relationem tamen non potest esse motus, cum illa positis extremis de necessitate naturas in instanti resultet. Potest tamen concedi, sane intelligendo, quod ad relationem sit mutatio, non quod proprie ipsa relatio intrinsecus adveniens, sit immediate terminus alicujus mutationis, cum ad relationem talem non sit motus nec mutatio, ut patet 9. Physic. text. com. 10. Sed ex hoc dicitur acquiri per mutationem, quia in ullimo instanti acquisitionis termini vel fundamenti de necessitate nature resultat talis relatio. De hac tamen materia vide quae diffuse exposui super tertio Doct. dist. 1l. q. ].
Quarto arguitur ibi: Quarto si esset, etc. et ratio stat in hoc, quod si relatio, puta similitudo esset alias res a fundamento, cum illa sit accidens, tunc haberet propriam accidentalitatem, videlicet propriam inherentiam, et talis inharentia est relatio, et tunc quaero, aut est eadem fundamento, aut alia; si eadem, ergo similitudo erit eadem fundamento, quia non est major ratio de una relatione quam de alia; si alia, erit processus in infinitum.
(k) Respondet Doctor ibi: Ad tertium de inesse, etc. Pro clariori intelligentia hujus litterae, nota aliqua, quae dicit in ista littera. Primo, quod relatio praedica-: mentalis habet suum proprium inesse, sive propriam inherentiam ad subjectum, et hec est duplex, scilicet actualis et aptitudinalis, sicut etiam de accidente absoluto. Sed differentia est inter accidens absolutum et respectivum, quia respectivum nunquam potest habere inhaerentiam aptitudinalem, quin simul habeat et actualem, quia impossibile est esse aliquam relationem actu separatam a fundamento, ut probat Doctor in quarto, in materia de Eucharistia. Absolutum vero potest habe- re aptitudinalem sine actuali, ut. patet de quantitate separata in Sacramento altaris: quae actu nulli subjecto inhaeret, sed tantum aptitudine, et quod sit ibi aptitudinalis, patet a Doctore ubi supra, et in septimo Metaph. sua.
Secundo dicit, quod tale nesse, sive inhaerentia, sive actualis, sive aptitudinalis, non est de essentia accidentis, cum (de necessitate sit posterior ipso accidente, et sic non pertinet ad intrinsecam compositionem essentialem accidentis, ut probat Doctor, ubi supra. Nam tale esse aptitudinale est tantum passio, et hoc est quod dicit, et tamen non est composita compositione respiciente naturam generis, quia illud quod est per se in aliquo genere, componitur per se ex genere et differentia si est species; si vero individuum ex natura speciei, et hecceitate; si vero generalissimum, et sit compositum, illud compositum ex realitate A, et realitate B, quae sunt ignota nobis, quarum nulla dici potest genus vel differentia.
Tertio nota, quod relatio, etc. dicit quod si aliqua relatio immediate fundaretur super subjectum, quasi dubitando an aliqua fundetur immediate, licet secundum eum multe relationes immediate fundentur, uL. patet de paternitate et filiatione, ut innuit Doctor in tertio, distinct. 8. Patet etiam de similitudine et aequalitate, accipiendo simile et aequale large, ut notat Doctor 2" primo, distinct. 31. et. n quodlib. quast. 6. de identitate. Patet etiam ab ipso, ubi supra. Et cum dicit Henricus allegando Simplicium, quod relatio immediale fundatur in quantitate et qualitate, et non in substantia, dico, quod si loquamur de similitudine et aequalitate, ut loquitur Aristoteles 5. Metaph. c. de ad aliquid, text. com. 20. dico, quod verum est, loquendo de similitudine striecte et proprie, non autem improprie, ut patet a Doctore ubi supra.
(Ü Ad quartum. Circa quartum de processu in infinitum, occurrit dubium, quia non videtur, quod Doctor directe respondeat ad argumentum Henrici, ut. palel intuenti argumentum illud. Dico, quod si bene attendantur verba Doctoris, directe respondet, et solvit argumentum Henrici; nam primo probat Doctor quod impossibile est relationem, puta similitudinem esse sine fundamento ( puta albedine) in quo fundatur, quia non potest esse nec habere esse, nisi habeat fundamentum et terminum, puta aliud album pro termino, quia necessario dependet ab illis. Deinde sequitur, quod Si talis similitudo non potest esse sine fundamento; ergo ipsa refertur ad fundamentum. Palet, quia distinguitur a fundamento, et distinctum inquantum distinctum, distinctione refertur ad aliud distinctum, et similiter alietate refertur ad fundamentum, et talis alietas, quae» fundatur in similitudine, est simpliciter eadem res cum similitudine. Patet per fundamentum Scoli prasenti quaestione, et in. tertio, disLinct. 8. qui sic dicit: Cuicumque fundamento repugnal esse sine termino, relatio fundata in illo realiter identificatur illi. Sed repugnat similitudini esse sine Lermino, puta albo, et alielas fundatur in tali similitudine, et terminatur ad album; ergo est eadem realiter cum similitudine, et sic patet responsio ad argumentum Henrici. Cum ergo dicitur ab Henrico, similitudo est alias res a fundamento, conceditur. Sed alielas est. quaedam relatio fundata in similitudine; ergo erit alia a similitudine, et sic erit processus in infinitum. Dico, quod similitudo est alia a fundamento realiter alia seipsa, quia illa alietas est realiter ipsa similitudo. Per idem dico de inhserentia, si argumentum Henrici inten- dit simile concludere de inhaerentia, ut dixi supra; dico enim, quod si similitudo inhsret, puta albo, et. concedo quod inhaerentia inhaeret. Et cum quaeritur de illa inhaerentia, aut est alia a similitudine, aut eadem. Dico quod eadem, quia similitudini repugnat esse sine termino; ergo relatio fundata in tali similitudine, quas est ad terminum, sine quo similitudo non poLest esse, erit eadem similitudini, et concedo quod similitudo seipsa inhaeret realiter, et sic non est processus in infinitum.
Quinto et ultimo arguit Henricus ibi: Quinto, relatio non habet distinctionem in species suas, nisi penes fundamenta: ergo si relatio esset alia res a fundamento, haberet ex se formaliter distinctionem in suas species.
(m) Respondet Doctor ibi: Ad quintum de distinctione, etc. et responsio clara est, nam duplex communiter assignatur distinctio. Quaedam est per intrinseca, et hoc dupliciter, scilicet quidditative et denominative. Exemplum primi, homo distinguitur quidditative ab asino per raütonale, quod est ratio formalis distinguendi quidditative hominem ab asino. Exemplum secundi, homo albus differt ab homine nigro, quia albedo in homine est ratio formalis distinguendi ipsum accidentaliter a nigro. Est alia distinctio, qua sumitur tantum ratione fundamenti. Est etiam alia distinctio, quae sumitur a causa extrinseca, sicut dicimus quod A et B, habent effective distinctionem a causa producente A et B. Ad propositum ergo dieo, quod paternitas et filiatio distinguuntur specie per proprias differentias intrinsecas et essentiales, et si distinguuntur per fundamenta, hoc accidit eis. Et ex his patet responsio ad omnes objectiones Henrici.
(a) Hoc ergo viso de relationibus in communi, etc. Hic Doctor primo recitat opinionem Henrici quodlib. 3. q, 9. qui dicit quod relatio creature ad Deum, est eadem realiter cum ipsa creatura, et in haec non discordat a Doctore, qui in praesenti quaestione probat, quod talis relatio nullo modo distinguitur realiter a creatura, sed discordat in hoc a Doctore, quia haec opinio addit, quod homo nihil aliud est, nisi ipsa relatio ad Deum, ita quod in homine realiter, et formaliter et quidditative est tantum relatio vestigialis ad Deum, quae etiam opinio diffuse improbata est a Doctore 7n primo, dist. 3. q. 5. Et licet Doctor ponat ipsam relationem hominis ad Deum esse idem realiter cum homine, negat tamen quod sit eadem formaliter et quidditative cum homine, ut patet praesenti quaestione: Vult enim Doctor, quod homo formaliter et quidditative sit quoddam absolutum prius natura ipsa relatione ad Deum, ut patet infra, praesenti quaest. et in primo dist. 3. q. 5. et quod homo dicat tale absolutum prius relatione ultra rationes, quas adduxit in primo ubi supra, hic specialiter adducit aliquas alias rationes, quarum prima est ibi:
(b) Contra istam opinionem est. Augusttnus, etc. Et licet iste. auctoritates prius exposite sint 2m primo, dist. l. quaest. 9. ei in quodlib. quast. 1. aliqualiter tamen declaro hanc litteram. Cum dicit: fundamentum relationis est aliqua entitas for- maliter non includens illam, etc. Hic Doclor in ista littera tangit plura, nam primo supponit, quod detur aliquod fundamentum relationis, quod sit formaliter entitas absoluta, ut patet per diclum Augustini; et ex hoc sequitur, quod relatio fundata in eo non sit eadem formaliter fundamento, nec de forma ipsius, quia tunc sequerentur duo inconvenientia. Primo relatio esset 'enti!as ad se formaliter, patet, quia quae sunt idem formaliter et quidditative, si unum est formaliter ad se, et reliquum; patet, quia dicunt eamdem formalitatem, et est impossibile quod, eadem entitas formaliter sit formaliter ad se, et formali'er ad aliud. Secundo sequeretur, quod entitas formaliter ad se esset formaliter ad aliud, patet, quia si relatio et fundamentum sint idem formaliter et quidditative, sequitur quod cum relatio si formaliter ad aliud, quod etiam fundamentum erit formaliter ad aliud, quod tamen ponitur entitas absoluta, ut patet per auctoritatem Augustini. Secundo principaliter dicit, quod relatio non posset esse fundamentum primum relationis, quia adhuc esset quaerere de illa relatione prima, in qua poneretur, aut immediate ponitur in aliquo absoluto, et habetur intentum; aut in alia relatione, et sic processus in infinitum. Si dicatur, quod ipse concedit unam relationem etiam realem immediate fundari in alia, ut in primo patuit, dico, quod haec instantia nulla est, quia hic Doctor loquitur de fundamento ultimato, nam cum dicit hic: nec possel esse fundamentum primum, accipit primum fundamentum pro ultimato, et sic patet ista littera.
(e) Praeterea, definitio indicat totam quidditatem rei. Haec est secunda ratio, qua Doctor probat, quod relatio non sit formaliter idem absoluto, et supponit quod lapis sit de genere absolutorum, et statim sequitur quod definitio lapidis, et quidquid pertinet ad definitionem lapidis, erit formaliter absolutum, quia si lapis non erit de genere absolutorum, nec illud quod pertinet ad essentiam lapidis. Et quod dicit hic: Sed definitio lapidis non includit formaliter respectum ad aliud, hoc debet intelligi de definilione fundamentali proprie pertinente ad definitionem lapidis, non autem de definitione formali, prout est formaliter declaratio ipsius definiti, quia ut sic, est tantum relatio rationis, sed de hoc vide quae exposui in q. l1. quodlibetorum.
(d) Tertio sic. Haec est tertia ratio contra opinionem Henrici. Et ratio stat in hoc, quia dicit Henricus, quod relatio est ipsa creatura formaliter, puta quod lapis est tantum relatio effectus ad Deum efficientem, et sic lapis non magis disünguitur a Deo quam Filius in divinis a Patre, quod est falsum. Et consequentia patet, quia relationes opposite que distinguuntur, sicut patet, nam paternitas in Joanne, et filiatio in Petro, ita distinguuntur inter se, Sicut palernitas in Francisco, et filiatio in Socrate, cum omnes aque opponantur, quia omnes sunt relationes secundi modi; sic in proposito, relatio Filii producti in divinis, et relatio Patris producentis, sunt aeque distinctae, sicut relatio Dei producentis, et relatio lapidis producti, cum omnes pertineant ad secundum modum, ergo si lapis nihil aliud est, nisi relatio lapidis effecti ad Deum efficientem, sequitur quod lapis non magis distinguatur a Deo, quam Filius a Patre in divinis; et hec ratio concludit contra Henricum, ex dictis Henrici ponentis creaturas non maeis distingui a Deo quam relationes divine inter se. Et nota, quod cum dicit Doctor relationes secundi modi fundari in Deo respectu creature, non dicit hoc ex intentione sua, quia expresse hoc negat in primo, dist.93. q. 3. contra Henricum, quia relationes primi et secundi modi semper sunt mutus, ut patet per Philosophum. 5. Metaph. c. de Ad aliquid, t. c. 20. modo Deus non refertur ad creaturam relatione reali, ut probat 2m primo, dist. 20.
(c) Et confirmatur ratio. Haec confirmatio stat in hoc, quia si lapis est tantum relatio ipsius ad Deum; ergo sequitur quod suppositum lapidis esset tantum relatio subsistens, et sic esset difficilius concipere lapidem, quam concipere personam divinam. Est enim difficile credere 0tres personas divinas esse vere subsistentes, et vera supposita per relationes, et tamen creduntur ibi illa tria supposita, Sic per relationes constituta propter infinitatem divinae essentiae, ut patet communiter per Theologos, et maxime per Scotum in primo, dist. 28. et sic erit difficile concipere suppositum creatum, si tantum dicat relationem, cum sit omnino limitatum et finitum,
(f) Et si dicas, quod creatura differunt, etc. Dicit Doctor quod si Henricus vult dicere, quod suppositum Francisci el Joannis non differunt tantum per relationes, sed per absoluta, persone vero divinae nullo modo differunt per absoluta, Doctor adducit duo inconvenientia contra Henricum ex dictis ejus. Primum, quod hsc responsio destruit positum, videlicet quod non sunt creature formaliter relationes, sicut Henricus posuit, secundum quod ex dictis Henrici sequitur, quod minus differunt a Deo quam una persona ab alia, patet, quia ipse Henricus dicit quod creature inquantum participatae non differunt specie a Deo, ut patet in primo, dist. 3. q. 5. modo relationes oppositae ex rationibus forma- libus plus differunt, ut patet de paternitate et filiatione. Sed inter Deum et creaturam non sunt relationes oppositae, quia Deus non refertur ad creaturam aliqua relatione reali, ut patuit supra.
(g) Quarto ad principale arguitur sic. Haec est quarta ratio Doctoris contra Henricum, quas est satis clara, et stat in hoc, quia relationes creaturarum ad Deum non differunt specie, patet, quia terminaniur omnes ad Deum sub ratione deitatis, nam quando relationes terminantur ad Deum, ut ad terminum, non differunt specie; si ergo omnes creatura essent tantum relatio formaliter ad Deum, nulla creatura differret specie ab alia, quod est inconveniens.
(h) Quinto sic: in creatura est triplex relatio ad. Deum, secundum Henricum, qui ponit relationem — vestigialem in creatura, qui relatio vestigialis includit relationem producti ad rem producentem, et relationem mensurali sive exemplati ad exemplar divinum, relationem finiti ad Deum finientem, ut supra patuit in primo, dist. 3. q. 5. Et ex hoc infert Doctor quod qua ratione ipsa creatura nihil erit nisi una relatio, pari ratione nihil erit nisi alia relatio; igitur non potest praecise esse, nisi aliqua una istarum, nec possunt esse omnes iste simul, quia omnes ist differunt formaliter inter se, et patet Secundum Henricum, qui posuit illas tres relationes differre secundum tres modos relationum, qui ponuntur ab Aristotele 1. Met. text. com. 20. et de hoc vide Henricum, quodi. 9. q. l. et 9. Et ultra sequitur, quod tunc qualibet una essentia haberet distinctionem formalem a seipsa, vel sequeretur quod una natura formaliter et specifice esset plura specifice, quia essent tres relationes specifice distinecte, et sic patet. quomodo recte improbatur ista opinio.
(a) Ad quaestionem istam, etc. Sed antequam exponatur opinio Doctoris, pro clariori intelligentia praemitto sub brevitate distinctiones et identitates, quas in variis locis a Doctore Subtili ponuntur, quibus sub brevi compendio declaratis inferam propositum Doctoris. Dico ergo primo, quod illa sola ratione distinguuntur, hoc est, per actum collativum intellectus, quae tantum sunt entia rationis, vel quando unum extremum est ens reale, et aliud ens rationis, sicut animal et genus sola ratione distinguuntur. E contra, illa sunt eadem ratione, qua non oossunt distingui per actum collativum intellectus, ut secunda intentio generis in se comparata, et nulli alteri comparata, sed simpliciter in se sumpta, est idem sibi ratione. Potest tamen ratione distingui a seipsa, comparando eam ad seipsam ut comparando intenlionem generis ut in subjecto, ad seipsam ut in predicato, sic dicendo, genus esi genus, nam generi, ut in subjecto competit hec secunda intenlio, scilicet esse subjectuwum, et ut in prwdieato competit sibi haec secunda intentio, quod est esse praedicatum; hoc idem censeo, cum dico, homo est homo, homo ut in subjecto disünguitur a seipso, ut in praedicato tanlum ratione, quia ut in subjecto aliquis respectus rationis sibi convenit, qui sibi non convenit in praedicato, ul. supra patuit de genere.
Secunda distinctio, quae est minima inter omnes distinctiones, quie. sunt praeter opus intellectus, nominatur a Doctore distinctio ex matura rei; et licet omnis distinctio praeter opus intellectus dicatur distinctio ex natura rei, tamen quia aliqua est vere realis, aliqua formalis, et aliqua essentialis, e£e. In. proposito quando loquimur de distinctione ex natura rei, accipimus minimam distinctionem praeter opus intellectus, et sic homo ab animali et a rationali, tantum ex natura rei distinguitur, quae distinctio apparet ex hoc, quod quando aliquid ex natura rei competit alicui, quod repugnat alteri, cum quo tamen stat vera identitas realis, formalis et essentialis, solum distinguitur ex natura rei, sicut homini ex natura rei competit, quod sit totum quidditalive, et animali repugnat respectu hominis, qui tamen homo est idem realiter, essentialiter et formaliter ipsi animali, sequitur, quod homo tantum distinguitur ab animali ex natura rei. Et per oppositum illi sunt idem ex natura rei, quae sic se habent, quod impossibile est aliquid ex natura rei competere uni, quin illud idem competat alteri, et sic homo erit idem sibimet ex natura rei; et breviter illa possunt dieci eadem ex natura rei, in quibus nulla apparet distinctio praeter opus intellectus, vel si aliquo. modo distinguuntur, in ratione ratiocinante distinguuntur, sicut. dicerent Thomista.
Tertia distinctio est formalis, et hoc est duplex: quaedam positiva et quedam negativa, quae» distinelio patet a Doctore, in primo distinct. 2. parte 1. quaestione 1]. et distinct. 8. quaestione 2. respondendo ad principalia argumenta. — Distinctio formalis et positiva est proprie inter duas formalitales, et pro nunc hoc sufficiat, quod quando unum non includit aliud quidditative, et sunt dux formalitates, illa vere distinguuntur formaliter, sicut patet de animali et rationali, et similiter de subjecto et propria passione. Et illa tantum formaliter distinguuntur positive, quae praesupposita identitate essentliali et reali dicunt duas formalitates, quarum una non includit aliam quidditative, et Sic posita identitate essentiali et reali animalis et rationalis in homine, inter se animal et rationale formaliter disü nguntur, ut patet a Doctore za primo distinct. 8. ubi supra. Et talis distinctio formalis semper prasupponit distnctionem ex natura rei. E contra vero illa sunt eadem formaliter, qua sic se habent, quod unum formaliter, et quidditative includit aliud, et hoc dupliciter; aut adaequate eli converlibiliiter; aut non adaequate. Exemplum primi, definitum includit quidditative et adaequate definitionem, et sic homo et animal rationale sunt idem formaliter adaequate, quia convertibiliter, unde bene sequitur, homo est idem formaliter animali rationali sic adaequate, quod quidditative nihil aliud includit. E contra sequitur, animal rationale sic adaequate dicit totam quidditatem hominis quod non excedit, neque exceditur; et hoc modo non tantum homo est idem formaliter animali et rationali, sed etiam animal rationale est idem formaliter homini. Exemplum secundi, scilicet de identitate formali non adaequato, est de quolibet inferiori respectu superioris, quia inferius includit formaliter suum superius, et est idem formaliter suo superiori, non autem e contra, quia superius non est idem formaliter suo inferiori. Et hoc modo forte intelligitur dictum in primo, distinctione 2. part.2. quaestione l. ubi sic dicit, voco autem identitatem formalem ubi illud, quod dicitur sic idem includit illud, cui sic est idem in ratione sua formali, et per consequens in primo modo dicendi per se.
Si tamen volumus dicere, quod etiam definitum sit idem formaliter definitioni, et non e contra, adhuc possumus dicere, quod est idem sibi adaequate et conver- tibiliter, quia nihil aliud includit formaliter perlinens ad ejus quidditatem; respectu vero superioris est idem formaliter, inadaequate tamen, quia ultra entitatem superiorem includit differentias ad ejus quidditatem pertinentes, et similiter homo, et si sit idem formaliter rationali, quia includit illud quidditative, non tamen est idem formaliter adz:equaie, cum raGüonale non dicat totam quidditatem hominis, quae omnia bene nota.
Nota etiam, quod identitas formalis, sive adaequata sive non adaequata, stat cum distinctione ex natura rei, id est, quod si A et P, puta definitio et definitum sint eadem formaliter, distinguuntur tamen ex natura rei. De alia distinctione formali negativa, et non positiva, dico breviter, quod quando aliqua duo sic se habent, quod praxssupposita identitate essentiali et reali, non dicunt duas formalitates, sed unum dicit formalilatem, et aliud tantum gradum intrinsecum ipsius formalitatis, tantum formaliter et negative distinguuntur, sic intelligendo, quod sunt non idem formaliter, vel non sunt idem formaliter, quia unum non includit aliud quidditative. Et hoc modo Deitas non est idem formaliter cum infinitate, qui a Doctore in distinct. 3. quaest. 1l. ponitur vyradus intrinsecus essentiae divinae, licet in quinta quaestione quodlib. videatur quodammodo dicere, quod sit de quidditate Dei. Sed de hoc vide expositionem, quam ibi feci; sufficit mihi, quod gradus intrinsecus non sit idem formaliter cum eo, cujus est gradus, et hoc patet a Doctore in primo distinct. 8. quest. 29. Et si inferatur A et P, sunt non idem formaliter; ergo distinguuntur formaliter, negatur consequentia, quia in antecedente negatur formalitas, et in consequente ponitur, id est, quod in antecedente, cum dicitur, sunt non idem formaliter, non ponuntur duae formalitates; et in consequente cum dicitur, distinguuntur formaliter, ponuntur actu dux formalitates, et sic intelligi debet illa consequentia, quam negat Doctor in 1l. disi. 2. part. 2. g. 1l. sunt. non idem formaliter; ergo distinguuntur formaliter, negat consequentiam, propter causam superius dictam. Ista tamen distinctio formalis et negativa praesupponit distinctionem ex natura rei, ut patet intuenti.
Quarta distinctio dicitur distinctio essentialis. Pro cujus intelligentia est advertendum, quod essentia potest accipi multipliciter. Primo, pro entitate quidditativa, quia tantum dicit esse possibile, sicut dicimus, ab aeterno habet esse quidditativum, sive esse possibile, sive esse intelligibile, quod esse est tantum esse secundum quid. Alio modo accipitur essentia pro entitate simpliciter, et hoc modo non distinguitur ab existenHia, ut infra diffuse exponam, et aliqualiLer supra patuit d2stinct. prasenti, q. 2. et in primo, distinct. 36. et in tertio, distinct. 6. Secundo est advertendum, quod distinelio essentialis potest dupliciter intelligi, aut qui est inter quidditales, et quidditates habentes esse secundum quid, et hoc dupliciter, aut inter quidditates species distinelas; aut inter quidditales solo numero distinctas. Secundo, potest dici d;- stinctio essentialis, quaee est inter entitales essentiales habentes esse simpliciter, el hoc dupliciter, aut inter entilales essenLiales specifice distinctas, aut inter entitates essentiales solo numero differentes.
His praemissis dico quatuor conclusiones. Prima: Omnes entitates quidditaliv:e habentes esse secundum quid, modo praeexposito, specifice distincte, distinguuntur essentialiter disiinctione specifica. Secunda, omnes enlilates quidditalivie solo numero differentes, habenles esse secundum quid, distinguuntur essentialiter, distin- 9 elione tamen numerali, et qui? distinguuntur essentialiter his modis, non distinguuntur realiter, accipiendo distinctionem realem, ut infra exponam, quae fundatur super existentiam. Tertia conclusio, omnes 3 entitales essentiales habentes esse simpliciter, quia non distinguuntur realiter ab existentia, distinguuntur essentialiter simpliciter, distinctione specifica, si talis distinelio est inter entitates essentiales specie distinclas, si vero est inter enlitates essentiales solo numero differentes, tales entitales distinguuntur essentialiter numeraliter ut patet de natura Joannis et Francisci.
Quarta conclusio est, quod quaecumque distinguuntur essentialiter distinctione fundata super entitate habente esse simpliciter, distinguuntur realiter, et hoc modo semper distinctio essentialis infert realem, et e contra, quia ex quo distinctio realis est inter rem et rem existentem, sequitur, realiter numeraliter distinguuntur; et qui realiter specifice distinguuntur, etiam essentialiter specifice distinguuntur. El loquor semper de distinctione reali, qua proprie est inter rem et rem, quod dico propter realem distinctionem personarum in divinis, quia licet distinctio sit inter aliam et aliam subsistentiam, non tamen inter aliam et aliam rem proprie, quia alia et alia res includit aliam et aliam entitatem essentialem. Si ergo distinctio essentialis accipitur ut distincta a distinctione reali, accipitur distinctio essentialis, prout est inter aliam et aliam quidditatem, et si accipiatur ut est inter aliam et aliam essentiam, debet accipi pro quanto talis distinctio fundatur super essentiam, ut aliquo modo distincta ab existentia, quia tamen talis existentia est simpliciter idem essenliie, absolute et simpliciter loquen- do, una infert aliam, scilicet. quod realis infert essentialem, et e contra.
Ex his quae dicta sunt de distinctione essentiali facile erit manifestum quid sit identitas essentialis. Unde identitas essentialis potest mullipliciter eonlingere. Primo accipiendo essen(iam pro quidditate; polest esse identitas essentialis specifica et numeralis; individua enim ejusdem speciei, ut sunt per se in Predicamento, sunt idem essentialiter in specie specialissima, et ad invicem identitate tantum specifica, et sic intelligitur illa propositio: eo modo quo individua sunt ejusdem speciei specialissimse, inter se sunt idem identitate specifica; illa vero, qui sunt in eodem numero, constituendo ipsum, sunt idem essentialiter numeraliter, et sic natura cum sua singularitate in Francisco sunt idem essentialiter.
Adverte tamen, quod aliqua dicuntur idem essentialiter dupliciter, et hoc tam specifice quam numeraliter. Primo, quando aliquid pertinet ad essentiam alterius, et hoc modo dicimus, quod homo et rationale sunt idem essentialiter, quia homo includit in sua essentia rationalitatem, et sic illa entitas essentialis, qua homo est idem rationali vel superiori, non differt ab entitate formali, et hoc modo Doctor multoties ulitur identitate essentiali pro formali, et e contra. Alio modo aliqua dicuntur idem essentialiter specifice, non quod unum includat aliud essenlialiter, sed quia unum non potest distin- - gui specie ab alio, quod tamen est sic intrinsecum alteri, quod est impossibile unum inteligi sine altero, et hoc modo species specialissima et propria passio sunt idem essentialiter. Et talis identitas essentialis nullo modo potest dici identitas formalis, cum ibi unum non includat aliud quidditative, imo cum tali identitate essentiali stat distinctio formalis positiva, cum utrumque dicat formalitatem, quarum una in suo intellectu quidditativo non includit aliam. Sequitur etiam, quod idenLitas specifica et gradus ejus intrinsecus sunt idem essentialiter isto secundo modo, quia gradus intrinsecus, est sic intimus, quod unitas specifica non potest perfecte concipisine gradu intrinseco, nec potest intelligi sine tali gradu, et major inseparabilitas est inter speciem et gradum suum, quam inter ipsam et propriam passionem. Et cum tali identitate essentiali nullo modo stat distinctio formalis positiva, qua est inter duas formalitates, quia gradus intrinsecus non dicit. formalitatem distinctam ab eo, cujus est gradus; stat tamen distinctio formalis negativa, id est, non identitas formalis eo modo, quo supra exposui.
De identitate essentiali numerali potest dupliciter intelligi. Primo, quod illa dicuntur idem essentialiter numeraliter, quia sic se habent, quod unum est de constitutione alterius, sic quod unum in suo esse de necessitate includat aliud; et hoc modo si individuum sit aliquod constitutum ex natura et haecceitate, est idem essentialiter cum sua haecceitate, et similiter natura in tali individuo est idem essentialiter, et cum tali identitate essentiali stat distinctio formalis, saltem negativa, quia etsi individuum includat haecceitatem, ut consututivam, quia tamen hsecceitas non pertinet ad entitatem quidditativam, ideo sequitur quod sunt non idem formaliter, nec sequitur, non pertinet ad entitatem quidditativam; ergo non sunt idem essentialiter numeraliter, quia etsi non pertineat ad entitatem quidditativam individui, est tamen sic idem individuo, quod est impossibile esse unum sine altero, et unum intelligi sine altero.
Dico etiam, quod in Francisco natura et haecceitas sunt idem essentialiter nume- raliter, et cum tali identitate stat formalis distinctio, quia unum non includit aliud in suo intellectu quidditativo. Individauum etiam et gradus suus intrinsecus sunt idem essentialiter numeraliter, propter rationem superius dictam de identitate specifica essentialis speciei et gradus inLrinsecj, et cum tali identitate essentiali stat non identitas formalis.
Similiter individuum, et omnis propria passio contracta ad individuum quorumcumque superiorum, sunt idem essentialiter, quia est impossibile intelligere individuum sine passionibus omnium superiorum, et cum tali identitate essentiali stat distinctio formalis etiam positiva, cum unum non includat aliud in suo intellectu quidditativo.
Nota etiam, quod cum identitate essentiali tam specifica quam numerali sumpta omnibus modis supradictis, non stat, neque distinctio realis, neque identitas realis, quia talis identitas fundatur proprie super existentiam; et si aliquando concedatur, quod sunt idem realiter, improprie tamen dicuntur idem realiter, cum ut sie praescindatur ab omni existentia actuali, nisi dicatur, quod sunt idem realiter potentialiter, quia quando sunt in actuali existentia sunt. idem realiter actualiter, quia omnia supradicta dicunt simpliciter eamdem existentiam, reddendo singula singulis.
Loquendo vero de illa identitate essentiali, quae respicit rem in esse simpliciter, de qua supra dixi, dico aliquas conclusiones. Prima, essentia actu simpliciter estidem essentialiter cum propria passione, et cum passionibus omnium superiorum, et cum gradu intrinseco, quia est impossibile essentiam specificam in esse simpliciter esse sine omnibus istis. Si tamen essentia specifica possit intelligi habere verum esse simpliciter, quod dico, quia ut ipsa praescindit a singularibus actu existentibus, nullum esse simpliciter habet, ut patet a Doctore zz isto secundo, dist. 3. quest. 1. dum tamen intelligitur in singularibus actu existentibus, habet verum esse simpliciter, et cum tali identitale essentiali non stat proprie nec identitas, nec distinctio formalis, quia talis, proprie loquendo, praescindit ab actuali existentia. Dico etiam, quod si Franciscus et Joannes sunt idem essentialiter in homine habente esse simpliciter, illa idenlilale, qua sunt idem in homine, sunt idem inter se, et sicut in homine non distinguuntur essentialiter et specifice, ita nec inter se distinguuntur essentialiter specifice. Et cum tali identitate essentiali omnibus modis supradictis quantum ad esse simpliciter, stat identitas realis. De identitate essentiali numerali quoad esse simpliciter, dico quod in Francisco natura et haecceitas, et gradus intrinsecus et omnis passio superiorum, sunt idem essentialiter, licet unum non sit de essentia alterius, sed sic idem essentialiter, quod est impossibile unum habere esse simpliciter sine omnibus istis, et cum tali identitate essentiali semper stat identitas realis numeralis, et quae? sic sunt idem essentialiter in aliquo uno numero, eadem identitate essentiali numerali sunt idem inter se.
Adverte tamen, quod in Francisco, etsi sit tantum unum esse simpliciter, ut una existentia simpliciter, possunt tamen in eo distingui plures existentiae, quae tamen omnes sunt una realiter, nam in Francisco natura dicit propriam existentiam formaliter, et haecceitas propriam, et proprie passiones propriam, et sic sunt plures existentiae proprie, saltem ex natura rei, ad invicem distincte, quae tamen omnes in Francisco dicunt unam existentiam realiter et simpliciter, quod bene nola propter multa occurrentia. Nec sequitur A et B, dieunt aliam et aliam existentiam; ergo proprie realiter distinguuntur, quia in antecedente oportet addere sic: 1 et B dicunt aliam et aliam existentiam realiter secundum aliam et aliam rem; ergo realiter distinguuntur. Sed non sequitur A et B, dicunt aliam et aliam existentiam secundum aliam et aliam realitatem, vel secundum aliam et aliam formalitatem; ergo realiter distinguuntur, non sequitur, quia plus significatur in consequente quam in antecedente.
Adverte etiam quod in composito habente veram essentiam simpliciter, partes componentes sunt realiter distinctae, et ab essentia compositi, et a se invicem, ut patet a Doctore in tertio dist. 2. non tamen dicuntur distingui essentialiter, nec specifice, nec numeraliter, quia qua sic essentialiter distinguuntur, accipiendo semper essentialiter secundum esse simpliciter sunt distinct: essentiae, sed partes componentes non sunt distincte essentiae, nec specifice, nec numeraliter, patet. Nec tamen sequitur, non sunt distincte essenti:e ab invicem, nec a toto composito; ergo sunt idem essentialiter. Patet in simili, entitas et gradus intrinsecus non sunt distinctae formalitales; ergo sunt ijdem formaliter, non sequitur, sic in proposito. Si tamen essentia secundum esse simpliciter parlialiter accipiatur, dico quod partes essentiales constituentes lotum essentialiter, essentialiter distinguuntur, et a se invicem et a toto, quia unum potest esse sine altero. Si dicatur, quod est de essentia alterius, est idem essentialiter illi et est de intrinseca ratione illius, concedo secundam partem, et nego primam, scilicet concedo istam: quod est de essentia alicujus, est de inlrinseca. ratione illius; istam tamen nego: quod. est de essentia alicujus est idem essentialiter illi. Concedo tamen, quod totum compositum est idem essentialiter partibus componen- - libus, quia compositum essentiale includit, illas essentialiter, et sic concedo quod compositum est realiter idem partibus componentibus, tam simul sumptis quam seorsum sumptis, non tamen sequitur e contra, humanitas est idem essentialiter animas intellectivae et corpori organico; ergo anima intellectiva et corpus organicum sunt idem essentialiter humanitati, non sequitur, quia corpus et anima possunt esse sine humanitate, ut patet in triduo, et tamen tam anima quam corpus est de essentia humanitatis.
Si dicatur, nonne Doctor in tertio dist. 9. dicit quod totum essentiale realiter et essentialiter distinguitur a partibus essentialibus seorsum sumplis, et simul sumptis; ergo non est idem essentialiter illis. Dico, quod verba Doctoris debent sane intelligi, intendit enim ibi probare, quod totum essentiale dicat entitatem absolutam aliam a partibus, et quod totum essentiale non sit tantum partes essentiales simul sumphe, ut dicit Commentator primo Physicorum com. 17. Et probat ibi, quia A et B, possunt esse sine A B; ergo compositum ex A4 et P, includit aliud quam A et B. Posito ergo, quod totum essentiale dicat entitatem absolutam aliam a partibus, cum dicit Doctor quod tale totum distinguitur realiter et essentialiter a partibus, sic debet intelligi, quod partes essentiales vere et realiter distinguuntur a toto, quia possunt esse sine loto, non tamen tolum realiter distinguitur a partibus, quia est impossibile ipsum totum habere esse absolutum, et reale sine parlibus constituentibus.
Si dicatur, hoc videtur impossibile, quod si A, est idem essentialiter 2, quod B non sit idem essentialiter 4, dico quod non sequitur hoc esse impossibile, quia haec est vera: homo est idem formaliter animali, et tamen hac est falsa: animal est. idem formaliter homini, ut supra exposui secundum verba Doctoris in primo distinct. 2. part. 2, quast. 1. in corpore quaestionis, et in responsione ad primum argumentum principale, sic est in proposito de loto essentiali et de partibus; ex quo enim totum essentiale constat intrinsece ex partibus essentialibus, ita quod partes essentiales sunt de intrinseca ralione essentiali totius, sequitur quod ipsum totum erit idem essentialiter et realiter partibus, et non e contra. Si dicalur, est impossibile quod 4 includat 7 secundum identitatem realem, et quod 7 non sil idem realiter A:
Dico, quod aliud est loqui de identitate non convertibili, et aliud de convertibili. In proposito totum est idem realiter, non tamen convertibiliter; subjectum vero est idem realiter propri e passioni converltibiliter, quia sicut homo est idem realiter risibilitati, ita e contra, et sicut homo non potest esse sine risibilitate, ita nec e conlra. Si dicatur, si totum essentiale non distinguitur a suis partibus realiter, quia est impossibile esse sine illis, statim videtur sequi quod relatio sit idem realiter cum fundamento, quia non potest esse sine illo, ut patet a Doctore in 4. dist. 19.
Dico, quod non est simile, quia totum essentiale, sic est idem suis partibus, quod illae partes sunt de intrinseca ratione ipsius, ideo est impossibile intelligere. humanitatem, non intellectis partibus in(rinsece componentibus; non sic est de relatione, quia licet relatio non possit intelligi, termino et fundamento non pr: eintelleclis, tamen in suo esse quiddilalivo non includit fundamentum et terminum, nee perlinet ad suum csse, nisi lanlum exlrinsece, pro quanto fundatur in fundamento, et terminatur ad aliud.
Si iterum dicatur, compositum essentiale est aliud a partibus componentibus; ergo distinguitur essentialiter ab illis. Consequentia est nota, quia aliud facit distinctionem essentialem. Antecedens patet a Doctore in 3. dist. 9. qui sic arguit: causae intrinsece quando causant, producunt aliud; ergo. Dico, quod etsi hee sit vera: Corpus organicum et anima intrinsece causant aliud, a quo essentialiter distinguantur, non tamen sequitur e contra, quod illud causatum intrinsece essentialiter distinguatur a partibus intrinsece componentibus. Unde ly a/iud, magis debet referri ad partes componentes quam ad compositum, id est, 4 et 2, producunt C intrinsece, a quo possunt distingui realiter, quia C potest corrumpi, A et B non corruplis. Hac quae dixi potius innitendo rationibus dixi, quam aliquibus exponentibus Doctorem aliter sentiaentibus, salvo tamen semper meliori judicio.
Quinta est distinctio realis, quae parum differt a distinctione essentiali secundum esse simpliciter sumpta. Dico tamen, quod si inter essentiam et existentiam sil aliqualis distinctio, vel ex natura rei vel rationis (quae qualis sit, exposui in 3. dist. 6.) distinctio realis, loquendo in creaturis, proprie fundatur super aliam et aliam rem, inquantum ille res existunt, ita quod immediatum fundamentum distinctionis realis actualis est res actu existens. Illa ergo distinguuntur realiter et specifice, quia sic se habent, quod unum actu potest existere sine alio, et semper loquor in creaturis, dummodo non sint relativa, quia unum, relativum non potest existere sine allero, et tamen realiter distinguuntur. Et talis distinctio realis semper praesupponit distinctionem essentialem, quia talis distinctio fundatur super essentia sola ratione, vel forte ex natura rei distincta ab existentia, quae existentia est. immediatum fundamentum realis distinctionis. Illa vero realiter actualiter, et solo numero distinguuntur, quorum unum actu potest existere sine allero, exceptis semper relativis, et causa de necessitate absoluta necessario effectum causante et conservanle, quia talis vere realiter distinguitur ab effectu, et tamen. non potest esse sine effectu. Sed hoc inferius prolixius exponam. Et quae sic distinguuntur, semper essentialiter distinguuntur, quia ubi est distincta existentia numeralis, ibi est distincla essentia numeralis, et una semper infert aliam, et e contra, non tamen una est formaliter alia, patet, quia realis distinctio respicit existentiam pro immediato fundamenio, et essentialis distinctio respicit essentiam pro immediato fundamento. Sed quid dicendum est de partibus compositi numeralis, an illae distinguantur realiter numeraliter ab invicem, et a composito? Dico breviter, quod si loquamur de esse totius, quod participant (de quo vide Doctorem in isto secundo, distinct. 17.) non distinguuntur realiter numeraliter, quia ut sic sunt tantum unum numero. Si vero loquamur de entitate propria et non participata, dico, quod distinguuntur, et numeraliter ab invicem et a toto composito. Visa distinctione reali facile est videre quid sit proprie identitas realis, quae proprie opponitur reali distinctioni.
Et dico aliquas conclusiones. Prima: Identitas realis formaliter sumpta proprie fundatur super identitate existentia e, sic intelligendo quod existentia, quae» est imminediatum fundamentum realis identitatis, sit talis existentia, quod non dicit plures existentias, quarum una possit intelligi esse sine alia. Et hoc dico, quia in eadem existentia reali, super qua fundatur idenlilas realis, possunt intelligi plures existentiae ex natura rei distincte, quae fundantur super distinctis realitatibus ex na- iura rei inclusis in essentia, cujus est existentia, super qua immediate fundatur identitas realis; et similiter possunt esse plures existentis formaliter distinctae, secundum formalitates inclusas in essentia, ad quam ut gradus intrinsecus immediate consequitur existentia, quae est immediatum fundamentum identitatis realis. Et hanc litteram bene nota, quia ad multa utilis est.
Secunda conclusio: illa sunt idem realiter et specifice, qua conveniunt in aliqua existentia fundata in essentia habente esse simpliciter secundum unitatem specificam, et sic quae sunt idem realiter in tali tertio, eodem modo sunt idem inter se, id est, quod sicut sunt idem realiter specifice inter se, sunt idem realiter specifice; et talis identitas realis infert identitatem essentialem, et e contra, licet una non sit formaliter alia, ut supra exposui de distinctione reali.
Tertia conclusio: Illa sunt idem realiter et numeraliter, quae sic se habent, quod est impossibile unum existere sine altero, et hoc ex natura intrinseca extremorum vel alterius extremi, et per hoc excluduntur relativa, et causa necessaria, et causatum necessario productum, quia licet unum non possit esse sine altero; hoc tamen non est ex repugnantia intrinseca extremorum vel alterius extremi, de qua repugnantia infra patebit, ideo non sequitur quod sint idem realiter. llla ergo sunt idem realiter, qua sic se habent, quod unum repugnat esse sine altero, et hoc ex natura extremorum vel alterius extremi, quod pro tanto est, quia talia exirema talem existentiam includunt unicam et realem, quod est impossibile unum habere aliam existentiam separabilem ab existenLia alterius, et sic in Francisco natura humana, singularitas et omnis passio superiorum, ut in Francisco sunt idem rea- liter in ipso et ad invicem, quia ut sic unam tantum existentiam realem dicunt, licet possint esse plures ex natura rei vel formales, ut supra dixi, et talis realis identitas numeralis infert identitatem essentialem eorumdem inclusorum in Francisco, et e contra, licet una identitas non sit formaliter alia, quia identitas essentialis immediate fundatur super entitate essentiali numerali, secundum esse simpliciter, in qua entitate, possunt includi plures realitates ex natura rei, et plures formalitates, quae tamen omnes sunt una entitas essentialis et realis, non quod dicantur omnes de essentia illius, ut supra exposui. Identitas vero realis numeralis immediate fundatur super existentia numerali, in qua tamen existentia includuntur plures existenti: tam formaliter quam ex natura rei distincte, quae tamen omnes sunt una existentia realiter, licet non formaliter et ex natura rei. Isia pro nunc sufficiant pro clariori intellectu eorum, quae hic dicuntur a Doctore. Nec oportet pro nunc facere mentionem de distinctione et identitate eorum, qua se totis, vel distinguuntur, vel sunt idem subjective vel objective, quia talis distinctio vel identitas, non est necessaria ad declarationem litere Doctoris.
Antequam exponam litteram questionis adduco aliquas opiniones, quae niluntur improbare opinionem Doctoris, et solvere argumenta facla contra opinionem Henrici, quc» probant relationem esse aliam rem a fundamento. Quarum opinionuri prima est Reverendi Magistri Gulielmi Occham in 1. dist. 30. quast. 1. qui subtiliter arguit contra Doctoris doclrinam: et primo arguit sic, probando quod relatio non sit alia res realiter distincta a fundamento: Omnis res realiter distincla ab alia re, potest intelligi illa alia non intellecta, et maxime si neulra illarum rerum sil pars alterius; sed impossibile est aliquam rem, qua sit relatio, intelligi sine omni alia re; ergo. Major videtur manifesta, quia non plus dependet intellectio unius rei totaliter disparatae ab alia re disparata, quam intellectio effectus ab intellectione causa sux essentialis, sed non est inconveniens effectum posse intelligi causa non intellecta; ergo codem modo, si similitudo vel alia relatio sit alia res ab absolutis et a relatione correspondente, non repugnat sibi intelligi, nullo intellecto absoluto, et etiam nulla relatione alia intellecta. Minorem probo, quia si aliquis intelligat similitudinem Socratis, et Socratem sine similitudine correspondente, poterit scire Socratem esse similem, et tamen dubitare an sit alicui alteri similis, et eodem modo poterit aliquis scire aliquem esse patrem, et tamen nescire an habeal filium, imo etiam poterit ignorare an possit habere filium.
Si dicatur, quod talis apprehendens similitudinem Socratis poterit nescire an Socrates sit similis. Contra, per istum non repugnat relationi intelligi intuitive; ponatur ergo, quod aliquis intuitive, apprehendat utramque, talis utique sciet Socratem esse similem, sicut aliquis videns intuitive albedinem in Socrate, scit Socratem esse album.
Si dicatur aliter, quod talis si videat intuitive tam Socratem quam similitudinem in Socrate, licet non videat intuitive aliam similitudinem, poterit tamen scire Socralem esse similem alteri, licet nesciat cui sit similis.
Contra, ponatur quod talis intellectio intuitiva similitudinis sit simpliciter prima in illo intellectu, ita quod nunquam prius, nec intuilive, nec abstractive intellexerit quamcumque similitudinem, talis non plus sciel, quod ille est similis alicui alteri, quam quod ista est causa alterius, nisi per deductionem rationis, et per consequens antequam incipiat deducere poterit ignorare, et hoc est propositum.
Si dicatur aliter ad majorem, quod una relatio non potest intelligi sine alia, contra, secundum istos, essentia divina potest intelligi sine relatione, quae tamen est eadem realiter sibi; ergo multo fortius una res poterit intelligi sine alia realiter distincta et disparata.
Si dicatur, quod non sequitur, quia nec identitas realis, nec distinctio formalis est causa, quare potest essentia intelligi, non intellecta paternitate, sed quia est talis natura. Sed hoc non valet, quia eadem facilitate dicam quod essentia divina est talis natura, quod non potest intelligi paternitate, et ita nulla videtur ratio posse assignari, quare unum individuum non possit intelligi, alio individuo totaliter disparato non intellecto, quia non potest dari aliqua ratio, quare unum non possit intelligi, alio non intellecto, nisi quia vel sunt idem realiter, quod non datur in proposito, vel quia unum dependet ab alio essentialiter; et hoc non potest dari in proposito, quia essentialius dependet quodlibet absolutum creatum a Deo quam quaecumque relatio ab alia, et tamen polest creatum intelligi non intellecto Deo, sicut potest videri corporaliter, non viso Deo corporaliter. Vel quia unum necessario coexigit aliud, et hoc non potest dari in proposito, quia magis necessario vel eque coexigii quaelibet creatura Deum, quam una relatio aliam relationem, et (amen, hoc non obstante, potest creatura intelligi, non intellecto Deo; ergo similiter in proposito.
Si dicatur, quod nulla istarum est ratio, sed ratio est, quia res est talis naturae, et ideo nulla alia causa est quaerenda, nisi quia est relatio. Sed hoc non sufficit, quia nihil debet poni sine ratione assignata, nisi sit per se notum, vel per experientiam Scjtum, vel per auctoritatem Scripturae sacr? approbatum. Sed illud non est per se notum, quia mulli subtiles et exercitati hoc negant, nec etiam per experientiam est scilum, quia nullus de hoc potuit experiri, sicut patet manifeste. Nec potest dici tertium, quia ista quomodo excludit omnem auctoritatem, similiter tunc non esset relatio ponenda propter rationem, sed praecise propter auctoritatem Scripture sacre, quod tamen negant; ergo qua ratione relatio una si sit alia res, non potest intelligi alia re disparata non inLellecta, debet ratio assignari, vel non est propter rationem ponendum. Similiter tunc eadem facilitate dicam, quod substantia non potest intelligi sine qualitate, vel e converso, et non est alia ratio quarenda, nisi quod substantia est substantia, et qualitas est qualitas, qua non convenienter dicuntur. Confirmatur quia non major est inseparabilitas aliquorum realium in intellectu quam in subjecto, sed iste res sunt separabiles quantum ad subjectum, quia una illarum potest esse in aliquo subjecto, in quo non est alia; ergo eadem ratione poterunt sic separari in intellectu, quod una intelligatur alia non intellecta.
Secundo arguo sic: In omni modo relativorum, et in omni Praedicamento relativo oportet aliqua extrema summe distare; ergo potest aliqua res fieri in uno extremo nulla re posita facia in alia; ergo si relatio sit alia res, potest uni extremo advenire aliqua relatio, nulla facta in alio extremo. Confirmatur, quia omnis creatura agit in determinata distantia; fiant ergo talla duo exlrema extra illam determinatam distantiam, hoc posito poterit aliquod agens creatum secundum convenientem distantiam approximari uni extremo, et improportionate distare ab allero extremo; ergo poterit habere effectum suum in illo extremo, nihil causando in alio. Verbi gratia, sint duo corpora, unum album et aliud nigrum, et tantum distent per potentiam divinam, quod quodcumque agens creatum est praesens uni est sufficienter approximatum ad causandum quemcumque effectum, sive relativum, sive absolutum in alio extremo; hoc posito poterit per divinam potentiam aliquod activum respectu albedinis debite applicari corpori nigro, et per consequens causabil albedinem in illo corpore nigro, nihil causando in alio corpore albo, respectu cujus improportionabiliter distat, et tunc erunt duo corpora alba, et per consequens similia, et tamen nihil reale causatur de novo in alio; ergo illa similitudo non est alia res, sicut isti ponunt. Et eodem modo arguo de quibuscumque relativis aliis.
Tertio sic: Secundum istos, Deus potest facere omne absolutum sine omni posteriori; ergo eadem ratione poterit Deus facere duo alba absoluta sine omni posteriori; ergo sine omni (ali relatione, el tamen illa erunt similia; ergo similitudo talis non est alia res.
Si dicatur, quod erunt similia, non tamen per similitudinem, contra, si similitudo sit alia res, tunc similitudo et simile habebunt se sicut album et albedo; ergo sicut impossibile est aliquod esse album sine albedine, quia sit alia res, ita impossibile est aliquod esse simile sine similitudine, quae sit alia res. Similiter frustra poneretur tunc similitudo esse alia res, si sine tali re alia aliqua possunt esse similia, sicut frustra poneretur albedo esse alia res a subjecto, si subjectum potesl sine tali re esse album.
Quarto arguo sic: Qua ratione una relatio esset alia res ab absolutis, et alia, et per consequens qua ratione similitudo, squalitas, paternitas, filiatio, et sic de aliis, essent tales res aliae, eadem ratione diversitas, distinctio, et hujusmodi, essent res alie. Sed talia non sunt res aliae, er8o, etc. Minorem probo, quia si distinctio vel diversitas sit res alia ab absolutis ergo illa diversitas distinguitur ab absoluto, et per consequens realiter refertur ad illam rem absolutam; ergo alia relatione, et per consequens illa relatio secunda esset diversa realiter a prima, per aliam relationem est diversa, et de ila arguo, quod erit illa diversa per aliam relationem, et erit processus in infinitum, ita quod in qualibet re erunt res realiter infinite, quod est absurdum.
Ad istud dicit praedictus sic opinans, quod relatio seipsa refertur ad fundamentum; non enim potest fieri absque fundamento, vel absque se sine contradietione, ipsa enim existente, et fundamento simul, ambo sunt extrema hujus relationis, scilicet alieitatis, quae est ad fundamentum; ergo ipsa non potest esse absque contradictione sine relatione ejus ad fundamentum, et ita sine contradictione non potest esse sine suo fundamento, et ita relatio ista, quae refertur ad fundamentum erit eadem sibi.
Contra istam responsionem arguo primo sic: Ubicumque sunt distincti termini aliquarum relationum, ibi sunt distinctae relationes, quia relatio secundum istos est ad aliquid; ergo ad distinctum est distincta, quia unius relationis est tantum unus terminus, sicut istius similitudinis in Socrate, vel illius paternitatis in Socrate, terminus est filius, vel aliud album, terminus autem istius alietatis, qua ista relatio est alia a suo fundamento, est ipsum fundamentum; ergo ista relatio, et ista alietas realiter distinguuntur.
Praeterea, si Socrates est similis Platoni; ergo illa similitudo est similis isti similitudini, et eadem ratione illa secun- da similitudo est similis alteri similitudini, et sic est processus in infinitum.
Ad istud respondetur ubi prius, quod slalus est in secundo, quod declaratur in simili de identitate, quia accipiantur prima fundamenta, Socrates scilicet el Plato, inter quae est identitas mutua, et dicatur illa in Socrate A, et illa in Platone D,identitas A ad P dicatur C, et illa identas e converso dicatur D, tunc dicitur quod A differt a Socrate, quia Socrates potest esse sine 4, quia potest esse sine Llermino ejus, et ipsa non potest esse sine termino, 4 tamen non differt a C. Sed C est idem sibi, quia 4 non potest esse sine P, cum sint simul natura, et per consequens contradielio est A esse, nisi tam fundamentum ejus, quod est C, quam etiam terminus ejus sit, sed fundamento ejus et termino ipsius C exislentibus, necessario erit C, ergo contradietio est 4, esse sine C, et C formaliter inest A4, quia A dicitur idem ista identitate, quae est C; ergo € est idem ipsi 4, et per consequens erit status. Contra istud, primo sic: quamvis identitas Socratis ad Platonem non potest esse sine identitate correspondente Platonis ad Socratem, tamen identitas Socratis ad Platonem potest esse sine identitate Joannis ad Paulum, ergo identias Socratis ad Platonem differt realiter ab illa identitate, qui est eadem cum identitate Joannis ad Paulum. Et ultra arguo: quando aliqua sunt ejusdem rationis, si aliquod eorum refertur ad aliud alia relatione realiter distincta, illud idem refertur, realiter relatione distincta ejusdem rationis, sed omnes ista. identitates sunt ejusdem, rationis, ergo si identitas Socratis ad Platonem refertur ad identitatem Joannis ad Paulum distincta relatione, eodem modo refertur ad identitatem Platonis ad So- cratem, et per consequens non erit status in secundo. Et eodem modo potest probari, quod non erit status in tertio, nec in quarto, et sic in infinitum, quia semper potest accipi aliqua relatio totaliter disparata, sine qua poterit esse illa accepta, et hoc evidenter posset ostendi in continuis, ubi sunt partes acceptabiles in infinitum, etiam disparate.
Praeterea si A non distinguitur realiter a C, quia A non potest esse sine C, et Socrates distinguitur realiter ab A, quia potest esse sine A, et sine termino ipsius A, tunc arguo sic: Volo quod alietas qua A distinguitur realiter a Socrate sit £, et alietas qua Socrates distinguitur realiter ad 4 sit. F, tunc arguo sic: Socrates potest esse sine F, et sine termino ipsius F; ergo Socrates distinguitur realiler ab PF, ergo est relatio una media inter Socratem et 4, qua Socrates distinguitur realiter ab 4, et. eodem modo potest argui in infinitum.
Si dicatur quamvis F distinguitur rea- liier a Socrate, non tamen distinguitur » realiter ab 4, quia A non potest esse fu sine F, et ita est status in secundo.
Contra, quamvis secundum istum relatio possit esse idem cum fundamento, non potest tamen relatio realis idem realiter esse cum termino. Sed terminus ipsius F est A; ergo non potest esse idem realiter cum 4. Praeterea ubi prius ipse ostendit, quod relatio creature ad Deum non differt realiter a creatura, et arcuit sic: Quod uniformiter dicitur de omni alio a termino nulli dicto ad terminum accidit, sed talis relatio communis omni creature uniformiter dicitur de omni alio a Deo ad ipsum Deum; ergo nulli accidit, et ita est idem fundamento. Majorem probat, quia si alicui accideret, pari ratione et alteri, ut puta si relatio effectus ad causam accideret lapidi, et per consequens esset res alia a lapide, pari ratione haberet ipsam relationem effectus ad Deum, et tunc accideret sibi alia relatio effectus, et illa esset relatio, et sic in infinitum. Eodem modo arguo in proposito.
Quod uniformiter dicitur de omni alio a termino, nulli dicto ad terminum accidit. Sed talis relatio communis omnibus identitatibus talis rationis ad istam idenlitatem, quae dicitur 4, uniformiter dicitur de omni alia identitate ad istam identitatem, quae est 4; ergo omni vel nulli accidit. Sed non accidit nulli, quia alicui accidit, scilicet identitati disparato, sicut prius argutum est; ergo omnis identitas est eadem illi identitati, quae est A per aliam identitatem sibi additam, et ita stat primum argumentum.
Si dicatur, quod identitas non uniformiter convenit talibus identitatibus ad ipsum, quia una illarum, scilicet disparata, est eadem per aliam identitatem, quia potest esse sine illa, et e converso, et alia est eadem seipsa, quia non potest esse sine ea, sed hoc non sufficit. Diceretur enim ita faciliter, quod relatio effectus ad primam causam non uniformiter convenit omni creatura, quia convenit creature? absolute, mediante relatione, quae sit alia res; sed creature, quae est relatio, convenit sine tali relatione media, eque enim faciliter dicitur unum sicut reliquum.
Praeterea, secundum istum ubi prius, sicut contradictio dicta de aliquibus est via concludendi distinctionem, ita impossibilitas recipiendi praedicationem contradieloriorum et pertinentium 'ad esse, est via concludendi identitatem in esse, ex hoc arguo sic: Similitudo Socratis ad Platonem non potest esse sine similitudine Platonis ad Socratem sine contradietione, nec e converso secundum istos; ergo ista similitudo est realiter illa, et similitudo Socratis ad Platonem, non est subjective in Platone, nec est in Socrate, quare manifestum est, quod nullibi est subjective, et non est substantia secundum istos; ergo nec est substantia, nec est accidens, et ita non erit talis res, sicut isti imaginantur.
Si dicatur, quod propositio accepta est vera, ubi unum proprie inest alteri, sicut accipit in propositione sua, contra, ubi unum proprie inest alteri, unum realiter distinguitur ab alio, quia nihil proprie inest sibiipsi; ergo propositio sic accepta, cum proprie inest alteri, includit contradictionem, et per consequens nihil valet ad propositum.
Si dicatur, quod quando unum non potest esse sine alio, et tamen distinguitur realiter, hoc est, quia sunt simul natura, et ita est in proposito, quod iste du: relationes sunt simul natura, hoc non sufficit, quia quaero quid intelligas per esse simul natura; aut quod includit contradietionem unum esse sine altero; aut quod unum dependet ab alio; aut. quia sunt. s:eque perfecte. Si primo modo sic accipis, quod creatura est prior relatione, est petere quod deberes probare, quia de hoc est questio, an scilicet. isto modo creatura sit prior relatione. Si secundo modo, igitur in proposito illae du» similitudines non sunt simul natura. Si tertio modo, ergo paLlernitas et filiatio non essent simul natura, quia cum sint alterius ratio nis secundum istos, una est perfectior alia; ergo siratio sua sil bona, «que probat, quod una similitudo non distinguitur realiter ab alia, sicut. probat. quod una creatura non distinguitur realiter a relatione Dei ad creaturam.
Secundo, arguo in speciali contra « diversos modos relativorum. Primo autem. contra eum, qui ponitur ab eis primus nodus. Modo numeri, vel unius cujusmodi sunt duplum, dimidium, simile, equale, et idem, et quod ista non sunt alie res, probo per rationem istius, per quam probat quod relatio creature ad Deum non sit alia res, et arguo sic: Illa quae? proprie insunt aliquibus, et illa non possunt esse sine illis sine contradictione, sunt eadem realiter cum illis; sed ist:e similitudines proprie insunt istis albis, et ist:e aequalitates istis :aequalibus, et iste identitates istis eisdem, et ista dupleitas et ista dimidictas isti duplo, et isti dimidio; et impossibile est sine contradictione, ista alba esse sine istis similitudinibus, et ista aequalia sine istis caequalitatibus, et sic de aliis; ergo ist relationes sunt idem realiter cum istis absolutis. Majorem probo, quia qua ratione idem quod proprie dicitur inesse alii, aut sine quo, illud non potest esse sine contradictione, est idem sibi realiter; eadem ratione ila, qua proprie insunt aliquibus, sine quibus non possunt esse sine contradictione, sunt eadem realiter illis, quia non est major ratio, quare aliquod distinctum realiter ab aliquo possit esse sine illo, quam quod alia distincta realiter ab aliquibus possunt esse sine illis. Eamdem etiam majorem probo, sicut ipse suam, quia dicit ipse, quod sj A non potest esse sine B, aut A hoc est propter identitatem 7 ad 4, aut propter prioritatem B ad A4, aut propter simultatem in natura; ergo si 7 non sii prius naturaliter 4, necessario simul natura, et A non potest esse absque B, sequitur quod A sit idem realiter cum 7, eodem modo arguo ego: Si A et P, non possunt esse sine C et D, aut hoc est propter prioritatem € et D, ad A et B, aut propter simultatem in natura, aut propter idenlitatem. Sed in proposito iste duse simi- litudines nec sunt priora istis, nec simul natura, sicut isti concedunt, et sine istis non possunt esse ista alba; ergo hoc est propter identitatem duarum similitudinum cum istis, et ita alia propositio generaliter accepta est vera, si proposilio sua sil. vera, quia non est major ratio, quod Deus possit facere prius sine posteriori, quam quod possit facere priora sine posterioribus. Major etiam patet eos, quoad primam partem, quia sicut similitudo secundum eos proprie inest simili, ita habent dicere, quod similitudines proprie insunt similitudinibus vel albis, et eodem modo de aliis. Alia etiam pars est manifesta, quia quod aliqua non transmutata, nec secundum quantitatem, nec secundum locum, sint primo aequalia, et postea non sint: qualia, est manifesta contradictio, et eodem modo quod aliquid sit primo duplum, et non sit minus nec majus quam prius, et eodem modo illud, quod est dimidium, et tamen quod non sit duplum, sicut prius est manifesta contradictio. Similiter est de eodem et diverso, quod aliqua non transmutata secundum subslantias primo sint eadem vel diversa, et postea non sint eadem vel diversa, est manifesta contradictio.
Idem argumentum posset fieri contra secundum modum relativorum, qui ponitur modus potentiae. Sed contra illum arguo magis in speciali, et probo quod causalitas, qua aliquid dicitur causa alterius non dicit rem aliam, sicut isti imaginantur; et eodem modo paternitas, qua aliquis dicitur pater filii, non sit alia res, quia si ista causalitas vel productio sit alia res, aut ergo est prior natura effectu producto, simul natura vel posterior natura. Non prior natura, quia secundum istos, relatio essentialiter dependel tam a fundamento quam a ter- mino, et per consequens neutrum est prius natura; sed effectus productus est terminus, secundum istos; ergo non est prior natura termino, sic secundum eos correlativa sunt simul natura. Sed respectus effectus non est prior natura ipso effectu, ergo nec respectus cause est prior natura, et eodem modo patet, quod non simul natura, cum illo effectu, nec potest poni, quod posterius natura, quia tunc prius esset effectus in rerum natura quam produceretur, et per consequens secundum modum eorum ] 1loquendi, effectus in primo instanti nature in quo esset, non esset productus; et certum est, quod nihil producitur de novo, postquam est; ergo nunquam effectus produceretur de novo a quacumque causa creata, quod est absurdum.
Praeterea, sequeretur illud absurdum, quod quodlibet agens creatum, quandocumque aliquid causaret, quod necessario primo mutaretur et moveretur ad aliquam veram rem positivam, et ita quandocumque Sol calefaceret ista inferiora, oporleret quod reciperet de novo tot res novas, quot res calefacit. Ex hoc arguo ultra: Si quando Sol calefacit hoc lignum, Sol recipt unam novam rem in seipso, et inistoligno sunt partes infinite; ergo infinite tales res reciperentur in Sole, etsi dicatur, quod lignum est una res, habens tamen infinitas partes in potentia, vel ejusdem proportionis.
Contra, possibile est Solem alicui passio sic approximari, quod totus Sol sive fofus Lleneatur categoremalice sive syncalegoremalice, poterit agere in illud passum; tunc accipio unam modicissimam partem Solis, quae poterit agere in tolum illud passum, secundum quod totum lenetur syncategorematice, in illa parte Solis erunt tot nova;e res, quot sunt partes in illo passo, quia quaelibet acceptabilis vere patitur ab illa parte; ergo quaelibet habet respectum correspondentem in illa parte, tales partes infinitae sunt; ergo tales res infinit:?e correspondent in eadem parte Solis, quod est inconveniens.
Etsi dicatur, quod nulla pars habet respectum,sed totum, contra, aliqua pars potest habere unam qualitatem, alia parte habente qualitatem contrariam; ergo tunc etiam habet talem respectum; ergo non repugnat parti habere talem respectum.
Praeterea, anima intellectiva vel aliquis actus existens in ea potest immutare corpus quantum, sicut patet per experientiam, quod per tristitiam existentem in parte intellectiva immutatur corpus; ergo tunc in anima intellectiva, vel in aliquo actu ipsius animae, qui erit indivisibilis sicut ipsa est indivisibilis, reciperentur tot respectus, quot. sunt partes corporis immutati, et ita cum ille partes sint infinilze correspondebunt in anima res novi: infinitae.
Praeterea, specialiter contra tales rela- ) tiones, qua ponuntur dupleitas, aequalitas, dimidielas, et hujusmodi, arguo sic: Ac- ii cipio dupleitatem respectu alicujus dimidii, et quaero si sil una res distincta, aul est divisibilis aut indivisibilis, cum nullum accidens indivisibile possit esse primo in subjecto divisibili. Tum quia si sit indivisibilis, oportet quod sit lota in loto, et tota in qualibet parte; sic etiam est de anima intellectiva, quae quia est indivisibilis et est in corpore, ideo est tota in tolo corpore et in qualibet parte; ergo similiter illa dupleitas indivisibilis est tota in toto duplo et in qualibet ejus parte. El similiter dimidictas in toto dimidio et in qualibet ejus parte, et tunc in quocumque est aliqua forma illius, potest vere denominari a tali forma, sicut in quocum- que est albedo primo, illud vere potest dici album; ergo si ista dupleitas sil in qualibet parte, quaelibet pars erit vere dupla respectu ejusdem, et per consequens aliqua pars erit minor aliquo, et duplum respectu ejusdem. Si autem ista dupleitas sit accidens divisibile, aut ergo est divisibile in partes ejusdem rationis, aul alterius rationis; si in partes ejusdem ratio nis, erro eodem modo erit pars dupla, sicut totum est duplum, quod est manifeste falsum. Si sit divisibile in partes alterius rationis, contra, ipsi ponunt quod accidens non componitur ex partibus alterius rationis. Similiter quandoque partes alterius rationis faciunt aliquod per se unum, se habent sicut materia et forma nunquam distinguuntur loco et subjecto; ergo in qualibet parte duplices sunt omnes ille partes, et per consequens omnes ille partes facerent dupleitatem, et ita adhuc quaelibet pars erit dupla, et eodem modo potest argui de aequalitate et de multis talibus.
Et si dicatur, quod propositio assumpta non est vera, sicut patet in anatomia, quod non quaelibet pars hominis est homo,etiam ubi concurrunt tam materia quam forma, hoc non sufficit, quia quidquid sit de talibus, qua habent diversas formas substantiales, tamen ubi est tantum una forma substantialis, et materia, et accidentia sunt consimilia in omnibus partibus, ibi oprtet quod aliquae partes et totum sint ejusdem rationis. Sed sic non potest poni in proposito, quia si in qualibet parte esset talis forma alterius rationis, aequeretur quod essent infinibe res alterius rationis in eodem quanto. .Et si diceretur proterviendo, quod aliquod quantum est duplum respectu alterius, et quod ista dupleitas non est nisi in toto, quia includit dimidictatem, quae est in aliqua parte sui, quia quarta pars sui est dimidia respectu alicujus, respectu cujus ipsum totum est duplum, et media pars est aequalis sibi, et sic de aliis, quia quaelibet ipsius habet aliquem respectum respectu ipsius, respectu cujus lotum est. duplum. Sed una habet respectum qualitatis, alia dimidictatis, et sic de aliis, ex isto, inquam, sequitur quod erunt infinite res alterius rationis in isto duplo, quia nulla pars habet eamdem proportionem respectu ejusdem, quam habet alia pars; ergo quot sunt partes ejusdem proportionis, tot erunt infinite proportiones alterius et alterius rationis. Nec sufficit proterviendo dicere, quod iste respectus est in toto et in nulla parte, nec secundum se totum, nec secundum talem sui partem, quia hoc non est imaginabile, quod aliquod verum accidens informans subjectum, sit informative in aliquo subjecto, et tamen non subjective, nec aliqua pars in aliqua parte subjecti.
Hic respondet Occham ad rationes. Ad primam diceret, quod major est vera, quia si A4 est, et B non est, sequitur quod non sunt idem realiter. Ad minorem quando dicitur, quod multe sunt relationes, absque quibus possunt esse fundamenta, dicerent quod proprie et de virtule sermonis loquendo, hoc est verum, quia relationes non sunt nisi intentiones vel conceptus in anima, et istae certe non sunt idem rebus extra, et ideo non concludit, quod sunt extrema realiter distincta.
Etsi dicatur, quod haec album potest esse, quamvis non sit simile, et tamen potest fieri simile, et tunc habuit aliquid, quod non habuit quando non erat simile. Ad illud dicerent facilius, quod hoc album, quod modo non est simile, potest fieri simile, non per adventum alicujus rei sibi; sed per haec solum quod fit unum aliud album, quia ad haec quod sit simile, et prius non fuit simile, non requiritur plus, nisi quod aliquid modo sit album quod prius non fuit album.
Et si dicatur, quod similitudo est in hoc albo, et illud aliud album non est in hoc albo; ergo similitudo dicit aliquid aliud quam hoc album, et illud album. Ad istud dico, quod proprie loquendo et de virtute sermonis, non est concedendum, quod similitudo est in hoc albo, quia proprie loquendo, non est nisi quidam conceptus, vel intentio, vel nomen, quod importat plura alba. Unde sicut alii habent dicere, quod causalitas non est totaliter in. Deo, quamvis Deus sit realiter causativus, vel ponatur unum abstractum correspondens ecreanti, sicut creativitas correspondet creativo, et ponatur quod Sit creatio, et tunc non est verum dicere, quod creatio est realiter in Deo, quia tunc Deus aliquid realiter haberet in se, auod prius non habuit; nam ante mundi creationem haec fuit falsa: creatio est Deus, vel e converso, eodem modo dico, quod proprie loquendo, haec similitudo non est in hoc albo. Sicut enim conceditur, quod Deus realiter est creativus vel creans quamvis creatio non Sit realiter in Deo, ita debet concedi, quod hoc album est realiter simile, quamvis similitudo non sit in hoc albo. Unde illud argumentum probat aequaliter, quod creatio est alia res a creatura et a Deo, quia non minus potest esse hoc album simile sine similitudine, quam potest Deus creans esse sine creatione, ita realiter est Deus creans, et potest non esse creans, sicut hoc album est realiter simile, et potest non esse simile. Nec valet dicere, quod creatio est respectus rationis; tum quia cque faciliter diceretur, quod similitudo est respectus rationis, et sic de omnibus talibus; tum quia sicut postea ostendetur, non potest esse talis respectus rationis» sicut isti imaginantur de respectibus.
Ad primam confirmationem de compositione dicerent forte, quod compositio non praecise dicit duo absoluta, puta ma- | Lleriam et formam, sed dicit ista, et quod nihil corporale sit medium inter ista, et ideo forte dicerent, quod est possibile formam esse et maleriam esse, et quod nihil est medium corporale inter ista, et tamen quod non sit compositum. Ista tamen responsio declarabitur in sequentibus magis.
Per idem dicerent ad secundam, quod. approximatio non tantum importat illa duo absoluta, sed etiam importat quod nihil impediens sit medium inter illa, et ideo quando nihil est medium inter illa impediens, et illa sunt, tunc unum poterit agere in reliquum; quando autem est aliquod impedimentum medium, tunc non oportet quod unum agat in reliquum, Unde ista ratio est contra eos, quia accipio luminosum et illuminabile, si aliquod corpus opacum interponitur, certum est, quod non agit, amoto autem illo sine omni acquisito luminoso vel illuminabili, poterit illuminare; ergo possibile est, quod aliqua duo sic se habeant, quod unum agat in reliquum propter solam mutationem localem unius vel alterius, imo propter solam corruptionem alicujus alterius, puta si opacitas in corpore opaco corrumperetur, et tamen neutri aliquod novum addatur. ita dico in proposito, quod approximatum alteri potest agere in ipsum, et non approximalum, non potest agere in ipsum, non est ex hoc quod approximatum habeat aliquam veram rem in se formaliter quam non habet, quando non est approximatum, sed hoc est, quia quando est approximatum nihil impediens interponitur; quando autem non est approximatum aliquod impedimentum interponitur; nam etiam aer magnae quantitatis poterit impedire aliquando, si sit medius.
Per hoc argumentum ulterius dico, quod Sicut causae possunt causare aliquid, quod prius non poterant causare, sine omni re alia addita formaliter cuicumque illarum causarum, sed propter solam amotionem medii impedientis, ita aliquando, secundum istos, poterunt partes componere sine omni re addita cuicumque illarum causarum, sed propter hoc solum, quod nunc non est medium inter materiam et formam. Isti etiam dicerent, quod non est possibile, quod tales partes alterius rationis aliquando non componerent per se unum, et aliquando non componerent, ipsis tamen partibus omnibus manentibus.
Ad aliud concedo majorem, sed dico ad minorem, quod fundamentum non continet per identitatem, nec simul, nec successive tales relationes, quia haec est falsa: Socrates est realiter similitudo, et Socrates est realiter dissimilitudo, et ideo non pono quod relatio sit idem realiter cum fundamento, sed dico quod relatio non est fundamentum, sed tantum intentio et conceptus in anima, importans plura absoluta vel plura absolute, sicut populus est plures homines, et nullus homo est populus. Quae tamen istarum propositionum sit magis secundum proprietatem sermonis, pertinet magis ad Logicum discutere quam ad Theologum.
Per idem ad aliud concedo majorem, sed ad minorem dico, quod hwc est simpliciter falsa: Plures relationes sunt in eodem fundamento realiter, sicut haec. est falsa simpliciter: piures similitudines sunt idem fundamentum realiter. Cujus ratio est, quia similitudo sic posita in abstracto non potest stare nisi pro intentione in anima, vel pro pluribus quorum quodlibet est simile, sicut populus non potest stare pro pluribus, et ideo, sicut utraque illarum est falsa: plures intentiones vel conceptus in anima, sunt in. eo-. dem fundamento realiter; et similiter illa: plura quorum quodlibet est simile, sunt in eodem fundamento realiter; ita haec est falsa simpliciter: Plures relationes vel plures similitudines sunt realiter in eodem subjecto.
Et si dicatur, quod omnis relatio fundatur in aliquo fundamento, dico quod si accipiatur fundamentum realiter pro inhaerere, et non pro denominare in pradicatione, quod haec est simpliciter falsa, sed aliter est vera.
Ad aliud per idem, quod fundamentum non conlinet per identitatem, similitudinem vel relationem, et ideo non omne albius est similius. Ad aliud per idem: Tales relationes non continentur per identitatem in rebus, et ideo argumentum non concludit.
Ad aliud dico, sicut alias patebit, quod relatio rationis non est aliqua res rationis a suo fundamento, illo modo quo isti imaginantur, sed verum est. quod non est suum fundamentum, ita nec relatio realis non est suum fundamentum.
Ad alias rationes contra unum modum ponendi, quod relatio non est alia res, sed tantum est in intellectu. Dico, quod non est imaginandum secundum istam opinionem, quod relatio isto modo sit tantum in intellectu, quod nihil vere sit tale, nisi propter actum intellectus el propter aliquid causatum in intellectu, puta quod Socrates non sit similis Platoni nisi propter actum intellectus, sicut Socrates non potest dici subjectum vel praedicatum, nisi propter actum intelleclus. Sed hic est imaginandum, quod intellectus nihil plus facit ad hoc, quod Socrates sit similis, quam ad hoc quod Socrates sit albus, imo ex hoc ipso, quod Socrates est albus, et Plato est albus, Socrates est similis Platoni, omni alio imaginabili circumscripto, et ita Socrates est similis Platoni propter absoluta, omni alio vel in re vel in intellectu circumscripio, et ita in re nihil est praeter absoluta. Quia tamen in re sunt plura absoluta, potest illa intellectus diversimode exprimere: Uno modo exprimendo praecise Socratem esse album, et tunc habet praecise conceptus absolutos. Alio modo Platonem esse album. Tertio modo exprimendo tam Socratem quam Platonem esse album, et hoc potest facere per conceptum vel intentionem relativam, dicendo Socrates est similis Platoni secundum albedinem, quia omnino idem importat per istas propositiones, tam Socrates quam Plato est albus, et Socrates est similis Platoni secundum albedinem, et ideo simpliciter concedendum est, quod intellectus nihil facit ad hoc, quod universum sit unum, vel quod totum sit compositum, vel quod causae approximatae causent, vel quod triangulus habeat tres, etc. et sic de aliis non plus quam facit ad hoc, quod Socrates sit albus, vel ad h»c quod ignis sit calidus vel aqua frigida.
Per hoc ad probationem primi inconvenientis quod adducit, dico quod secundum intellectum Philosophi debet concedi, quod unitas universi est ordo partium ad invicem, quia nihil aliud intelligit per universum esse unum, quam partes sic ordinari; non quod ordo vel unitas sit aliquod in re distinctum ab omni parte et ab omnibus partibus universi, sic enim esset procedere in infinitum. illa enim res esset ordinata ad alias res, et per consequens eadem ratione praeter illam rem, et alias res erit una alia res, quae esset ordo earum, et esset processus in infinitum. Nec valet dicere, quod est status in secundo, quia eadem facilitate potest poni status in primo, et nunquam est ponenda pluralitas sine necessitate. Et ideo in opinione Philosophi praeter illas € partes absolutas nulla res est, quia opinio " Philosophi fuit, quod omnis res imagina- bilis est absoluta, tamen ista intentio, unitas vel ordo, vel conceptus in anima relativa est, sine quo tamen conceptu nihil minus est unitum vel ordinatum, sicut iste conceptus vel intentio, ommnis, est tantum syncategorema in anima, el tamen sine isto conceptu, omnis homo est risibilis; quod tamen omnis homo sine omni conceptu sit risibilis, non possumus exprimere, nisi per conceptum syncategorematicum.
Per idem ad secundum dico, quod nihil est compositum sine unione parbium componibilium, accipiendo unionem pro ipsis partibus unitis, quia sic valet ista :, nihil est compositum sine partibus realiter unitis, et non distantibus. Si autem ly unio supponat pro conceptu exprimente rem sicut est, sic est concedendum, quod potest esse compositum sine unione partium componibilium; sicut enim omnis homo est risibilis sine hoc signo omnis distributivo, sic hic. Sed primus sensus est magis usitatus apud auctores, sive sit magis secundum proprietatem sermonis, sive non.
Per idem ad tertium, quod causes secunda non possunt causare nisi sint approximatae, et tamen non requirunt ens rationis ad hoc ut causent, et ideo sine illa intentione in anima, quia est approcimaio, possunt bene causare. Si tamen approximatio stet pro ipsis approximatis, tunc non possunt causare sine approximatione, quia tunc valet ista, non possunt causare nisi sunt approximata.
Ad quartum concedo, quod passiones Mathematicae sunt relativae. vel relationes, non tamen sequitur propter hoc quod destruatur realitas scientiarum Mathematicarum, quia ad realitatem scientiae non requiritur, quod extrema propositionis scite sint realia, sed sufficit quod supponant pro realibus, sicut est superius declaratum. Et ideo passiones Mathematice quamvis sint tantum intentiones vel conceptus in anima, sicut passiones aliarum scientiarum humanitus inventarum, tamen supponunt et stant pro veris rebus, et ideo vere sunt scientiae reales. Sic ergo dico, quod istae rationes contra istam opinionem in nullo concludunt, quamvis prime rationes contra opinantem, quod relatio sit aliquid in re idem realiter cum fundamento, et distinctum in re a fundamento, contra quem sunt adducte, sunt efficaces; secundae autem rationes contra opinionem, quae ponit, quod Socrates non est similis, vel dissimilis, nisi propter rationem inanima satis concludunt, sed contra istam opinionem nihil valent.
Ad primum principale, dico quod arguit de respectu ad ubi, et non de genere Relationis, et ideo respondebitur illi argumento in sequenti questione.
Ad aliud dico, quod non est ibi aliqua situatio praeter illa, quae sunt situata, tamen illa situata possunt in aliquam operationem, in quam non possunt, nisi situata sine omni re addita, sicut patebit.
Respondeo ad omnes rationes magistri Occham. Ad primam cum arguit, omnis res realiter distincta ab alia, potest intelligi illa, alia non intellecta. Ista propositio absolute sumpta est manifeste falsa. Pro cujus intellectu est notandum, quod aliqua res sic se habet ad aliam rem, quod licet sit intelligibilis propria intelligibilitate, si tamen non habeat propriam rationem movendi intellectum in ratione objecti intelligibilis, talis res dependet ab alia re in esse cognito, et sic omnes relationes, etsi sint quidditative ens, et vere contineantur sub ente, tanquam sub objecto adaequato intellectus, quia tamen non habent propriam motionem ad sui cognitionem, sed dependent a fundamento et termino, quia movent intellectum ad cognitionem relationis. Et hoc est quod supra exposui in primo, dist.9. q. 9. ?n corpore quaestionis. Dico etiam, quod quando aliqua res sic se habet, quod tolum suum esse formale est praecise esse ad aliquod, ita quod in sua ratione formali includit esse ad aliud tanquam ad terminum, termino illo non praintellecto, nullo modo potest intellivi, etsi realiter sit distincta ab illo. Et hoc est, quod dicit Doctor, in prima g. prolog. et in distinct. 3. et 8. contra Henricum, quod nulla relatio potest intelligi termino non praeintellecto.
Et cum dicit, quod illa major est manifesta, quod non plus dependet intellectio unius rei totaliter disparate ab alia re disparata, quam intellectio effectus ab intellectione causae su: essentialis, dico quod est falsum, quia etsi effectus essentialiter dependeat a causa sua, ex quo tamen potest habere propriam causalitatem respectu sux cognitionis, ideo potest cognosci, causa non cognita; et hoc est quod dicit Doctor in primo, dist. 3. 9.3. quod licet essentia divina virtualiter contineat omnem creaturam, quia tamen creatura potest movere intellectum propria motione ad sui cognitionem, ideo non ponitur essentia divina adaequatum objectum intellectus creati in ratione moüvi, et tamen creatura magis dependet a Deo, quam quicumque effectus ab alia causa, et de haec vide qua supra exposui in primo, q. 3. tertie dist.
Ad probationem illius minoris, cum dicit, si aliquis intelligat similitudinem Socratis, et Socratem sine similitudine correspondente, poterit scire Socratem esse similem, et tamen dubitare an sit alicui alteri similis, et eodem modo poterit aliquis scire aliquem esse patrem, et iamen nescire an habeat filium. Dico, quod licet illa minor sit concedenda, videlicet quod relatio non potest intelligi sine omni alia re, et per consequens probatio illius minoris esset concedenda, adhue tamen posset distingui illa minor, quia A potest intelligi sine B, potest multipliciter intelligi: Primo, quod A habeat propriam intelligibilitatem sicut et propriam entitatem, et per consequens distincta cognitione potest cognosci alia a cognitione A, id est, quod A cognoscatur propria cognitione quas terminatur ad A, et B alia propria cognitione qua terminetur ad B. Secundo modo, quod B etsi possit habere propriam cognitionem, illa tamen cognitio causatur ab A, in ratione objecti intelligibilis. Tertio modo, quod pro quocumque instanti cognoscitur B, pro eodem instanti de necessitate cognoscatur A. Quarto modo, quod B in nullo instanti potest cognosci, nisi in A instanti priori praecognoseatur A, sic quod praehabita eognitione ipsius A, possit postea eognosei ipsum B, ita quod in illo instanti posteriori in quo B cognoscitur, in eodem A non cognoscatur, licet in priori instanti ipsum A de necessitate cognoscatur. Et sic dico, quod relatio primo modo potest intelligi sine omni alia re, et sic similiter secundo modo. Terlius tantum modus est forte dubius, quia cum relatio totaliter dependeat a termino quantum ad esse, et quantum ad cognosci,non videtur quod inaliquo instanti possit cognosci, in quo non cognoscatur terminus, saltem quarto modo non potest cognosci sine termino, etsi primo modo intelligatur non sequitur probatio, scilicet si aliquis intelligat similitudinem Socratis intellectione distineta ab intellectione Socratis, poterit scire Socratem esse similem, et tamen dubitare an sit alicui alteri similis. Hoc negatur, quia cognitio similitudinis non tantum dependet a Socrate, ut a fundamento, sed etiam dependetab illo, cui Socrates est similis, tanquam a termino, ideo cognoscens Socratem esse similem, de necessitate cognoscit et illud, cui Socrates est similis, etiam cognoscendo similitudinem istis quatuor modis supradictis. Similiter etiam negatur, quod aliquis possit scire se esse patrem, videlicet cognoscendo paternitatem dis!inclam, et tamen nescire an habeat filium, quia cognitio paternitais de necessitate pr:supponit cognitionem termini ad quem terminatur.
Et cum objicit contra seipsum ibi: Si dicatur, quod talis apprehendens similitudinem Socratis poterit nescire an Socrates Sit similis, si hoc dicit, ut sit quaedam responsio Doctoris Subtilis. Dico quod Doctor Subtilis non admitteret hanc responsionem, sed bene concederet, quod Sj quis apprehenderet similitudinem Socratis ut Socratis, statim sciret cui Socrates esset similis, exponendo aliquo praedictorum quatuor modorum. Et sic concedo quod dicit Occham, quod non repugnat relationi intelligi intuitive, et quod si aliquis intuitive apprehendat Socratem et similitudinem, sciat Socratem esse similem, sicut videns intuitive albedinem in Socrate scit Socratem esse album. Et cum dicit ibi: S7 dicatur aliter ad majorem, quod una relatio potest intelligi sine alia, dico, quod aliud est dicere relationem non posse intelligi sine fundamento et termino, et aliud est dicere, relationem posse intelligi sine alia relatione. Quia in primo casu, cognitio relationis de necessitate dependet a fundamento et termino. Sed in secundo casu, una relatio non dependet in cognosci ab alia relatione, non enim paternitas nec, in esse nec in cognosci, dependet a filiatione. Dico tamen, ex quo correlativa sunt simul natura, et unum non potest intelligi sine alio, quod forte paternitas non potest intelligi sine filiatione, et e contra; non. quod cognitio paternitatis dependeat a cognitione filiatio - nis, quia si, per impossibile, paternitas eL filiatio essent. separatae a suis fundamentis, una relatio non esset causa cognitionis alterius. Sed de facto cognoscens paternitatem cognoscit et filiationem, quia cognoscens paternitatem praecognoscit de necessitate terminum illius, quo cognito statim cognoscitur relatio, scilicet paternitas, et vice versa cognoscens filiationem praecognoseit rem quae est filius tanquam fundamentum, et rem qua est pater, tanquam terminum, et ideo praecognilis fundamento et termino distincte, ad quie de necessitate oriuntur tales relationes, simul cognoscuntur relationes, et forte hoc modo una relatio non potest cognosci sine alia. Et cum arguit contra, probando quod una potest cognosci sine alia, quia essentia divina potest intelligi sine relatione, quae tamen est eadem realiter sibi, ergo multo fortius una res poterit intelligi sine alia realiter distincta et disparata. Dico quod non est simile, quia essentia divina, ex quo est entitas absolutissima et prior omni relalione, potest intelligi distincte, relatione non intellecta. Una autem relatio non potest distinele intelligi relatione correspondente non intellecta, propter causam superius dictam, et ideo non recte assienatur causa ab isto, quare una non potest intelligi alia non intellecta.
Cum dicit: Si paternitas non potest intelligi filiatione non intellecta, aut hoc est, quia sunt idem realiter, vel quia unum dependet ab alio essentialiter, vel quia unum necessario coexigit aliud, vel quia res est talis nature, et ideo nulla alia causa est quaerenda, nisi quia relatio est relatio. Dico, quod ultra omnes istas, causas assignatur causa supradicta, quia palernitas dependet in cognosci a fundamento et termino, et similiter filiatio, et cognoscens A esse terminum relationis, statim cognoscit ipsum A esse fundamentum relationis oppositae, quando sunt relationes mulus, ita quod res qua est pater, et res qua est filius, ut sunt. prasentes intellectui in se, vel ia aliquo perfecte repraesentativo, in illo intellectu de necessitate nature causant, non tantum cognitionem sui, sed etiam relationum virtualiter contentarum. Posset etiam dici, quod ideo paternitas non potest cognosci, filiatione non cognita, quia est talis natura. Et cum dicit, quod nihil debet poni sine ratione assignata, nisi sil. per se notum, vel per experientiam scitum, vel per auctoritatem sacra Scripturae approbatum, etc. Dico, quod hoc est notum per experientiam, quia cognoscens quod A est pater, statim cognoscit quod alicujus est pater, eti si cognoscat distincte A esse
patrem B, in eodem instanti cognoscit. ipsum B esse filium A. Patet etiam, quia notum est apud omnes, quia relativa sunt simul naturali intelligentia.
Ad secundam rationem principalem opi- 2 nionis, concesso quod in omni Praedieamento relativo oportet aliqua extrema summe distare, et cum infert; ergo potest aliqua res fieri in uno extremo, nulla re positiva faceta iu alio, neganda est consequentia, intelligendo absolute de omni re tam absoluta quam relativa, quia si de novo A adveniat similitudo, in eodem instanti B, quantamcumque distanti adveniet similitudo opposita, quia sit album ut quatuor, et album ut octo, quas ad invicem summe distent, et agens proportionem aibo ut quatuor, et possit intende- re ut octo, et sit omnino improportionatum alteri albo ut octo, patet quod potest intendere album ut quatuor, usque ad gradum ut octo, et in illo instanti quo erit ut oclo, erit perfecte simile alteri albo, quia cum similitudo sit relatio intrinsecus adveniens, de necessitate naturae oritar in utroque extremo. Nec valet dicere, quod agens est proportionatum uni, et improportionatum alteri, quia similitudo talis non est immediate causala ab agente, quia in Ad aliquid non est motus motus nec mutatio, ut patet quinto PAysicorum, Lezt. com. 10. Sed posilis fundamento et termino, ex natura rei oritur talis similitudo, ut clare exposui super tertio Doct. dist. 1. q. 1. Et per hoc patet ad confirinationem illam, quaexe nulla est, et haberet evidentiam, si aliquid esset immediate causatum in passo proportionato, non sequeretur, aliud esse causatum in passo omnino improportionato. In proposito autem, licet unum sit proportionatum agenti, quoad effectum immediate inducendum, et aliud sit omnino improportionatum, tamen aliquo effectu immediate inducto ab agente in passum proportionatum, de necessitate nature aliquando sequitur relatio in utroque extremo, qua respectu relationis semper sunt proportionata, licet alterum illorum sit agenli improportionatum respectu effectus immediate inducendi a tali agente.
Ad tertium principale. Cum dicitur, quod Deus potest facere omne absolutum sine omni posteriori, secundum opinionem Scoti. Ista propositio potest habere multiplicem sensum. Primus est, quod omae absolutum, ut comparatur ad posterius realiter distinctum, potest facere illud sine posteriori, destruendo illud posterius, sicut patet in omnibus. Secundus sensus est, quod fiat comparatio duorum absolutorum ad aliqua posteriora realiter distin- cta, et tunc non semper sequitur quod possit facere talia duo absoluta sine posterioribus, quia illis duobus absolutis positis, sic de necessitate nature praecise et adaequate oritur posterius, quia est simpliciter impossibile, ipsis manentibus posterius non esse. Licet ergo Deus posset facere unum album sine similitudine, et posset etiam destruere similitudinem fundatam in albo, albo remanente, quia desiruendo terminum similitudinis, puta aliud album, destruitur illa similitudo, albo remanente. Si tamen ponerentur duo alba simul, esset impossibile ipsa esse sine similitudine etiam realiter distincta ab ills, et sic propositio Doctoris erit semper vera in primo sensu, non autem semper vera in secundo sensu. Dico etiam, quod ista propositio non sic allegatur a Doctore; nam in isto secundo, dis/. 99, g. 2. ubi praecipue declaratur ista propositio, sic dicit quod omne absolutum prius alio absoluto, et realiter distinclum ab ipso, potest esse sine tali posteriori, et hoc idem in dist. l. quast. 4. primi contra Henricum, et hoc modo semper est concedenda propositio. Si vero teneatur, ut aliqui Scotistaee tenere videntur, quod Deus potest facere duo alba sine similitudine (quod tamen credo esse impossibile, nec esse ad mentem Doctoris, non ex parte ipsius Dei, sed ex parte creatur») potest dici, quod erunt similia tantum fundamentaliter, hoc est dictu, quod sunt talia, quae possunt esse fundamentum similitudinis. EL per hoc patet ad illas instantias facetas contra hanc responsionem; arguit enim Occham, aec si similitudo inesset formaliter illis albis, quod tamen est negandum.
Ad quartam rationem opinionis cum inferi de distinctione et diversitate, concedo absolute, quod distinctio, quia oritur ex ' natura rei, est relatio realis et realiter distincta, ab illis rebus distinctis. Et eum infert, quod si diversitas est alia res a fundamento absoluto, ergo distinguitur ab illo, et per consequens realiter refertur ad illam rem absolutam, ergo alia relatione, et sic processus in infinitum. Dico breviter, quod diversitas distinguitur a fundamento, et concedo quod alia distinctione fundata in priori distinctione. Et cum infertur, ergo illa alia potest esse ad rem absolutam, concedo; ergo mediante alia relatione, negatur consequentia, quia illa secunda relatio, qua fundatur in prima distinctione, seipsa est ad esse absolutum, quod est simile de accidente inhaerente, quod inhaerentia inhaeret, et quaero de illa inhaerentia. Patet solutio supra a Doctore.
Ad illud quod dicit contra hanc responsionem, videlicet quod re/atizo seipsa refertur ad fundamentum, etc. Cum arguit probando, quod illa secunda relatio fundata in prima sit alia res ab illa prima; quia ubi sunt distineli termini aliquarum relationum, ibi sunt distinctae relationes, quia unius relationis est primo unus terminus tantum. Terminus autem istius alietatis, qua ista relatio est alia a suo fundamento est ipsum fundamentum; ergo ista relatio et ista alietas realiter distinguuntur. Dico quod non semper distincti termini arguunt distinctas relationes ad invicem, et si ista propositio sit vera, ut distincti termini comparantur ad relationes, quorum unus non. est fundamentum alterius relationis, tamen quando idem terminus et fundamentum relationis prioris, quae relatio prior est immediatum fundamentum posterioris, propositio non erit vera. Sic est in proposito, quia distinctio, qua Franciscus distinguitur a Joanne, inmediate fundatur in Francisco, et terminatur ad Joannem; et alietas, qua illa distinctio dicitur alia a Francisco, immediate fundatur in illa distinctione, cui distinctioni simpliciter repugnat esse sine Francisco. Si ergo secunda relatio fundaretur in alia relatione, cui non repugnaret esse sine termino, propositio posset habere veritatem. Dico ultra, quod ista propositio non est formaliter vera, quod distincti termini formaliter arguant distinclas relaliones, sicut nec ista est simpliciter vera: unius termini est. tantum una relatio, eL quomodo hoc intelligatur, alias patebit. Sed pro nunc sufficit mihi, quod quando una relatio, puta A fundatur in alia relatione, puta B, quod B immediate fundatur in € et terminatur ad D. 5i repugnat ipsi B esse sine C, A fundatum in B, licet habeat alium terminum a B, quia B terminatur ad D, et A terminatur ad C, A non erit alia relatio a B, dico, alia realiter, licet possit esse alia formaliter. i
Cum arguit ibi: praeterea si Socrates est similis Platoni, ergo illa similitudo est similis alteri similitudini, et eadem ratione ila secunda similitudo est similis alteri similitudini.
Dicendum ut prius, quod status est in secundo. Quod declaratur in simili de identitate, ut supra patuit in littera. Et cum arguit contra istam responsionem de idenlitate, instantia nulla est, ut patet intuenti. Concedo enim, quod Socrates est idem Platoni, et talis identitas est alia res a Socrate, et concedo quod talis idenlilas, quae fundatur in Socrate est idem Platoni, et concedo ultra, quod identitas fundata in identitate, qua socrates est idem Platoni, est idem realiter illi identilati, quia ex quo identitati Socratis ad Plalonem repugnat esse sine Platone, sequitur quod identitas fundata in illa, sit idem realiter illi. Et cum infertur, quod identilas Socralis ad Platonem differt realiter ab identitate Joannis ad Paulum, concedo. Et ultra concedo, quod identitas Socratis ad Platonem, potest referri relatione realiter distincta ad identitatem Joannis et Pauli, quia non repugnat identitati Socratis ad Platonem posse esse sine identitate Joannis ad Paulum. Et cum ultra infertur, ergo identitas Socratis ad Platonem, refertur ad Platonem relatione realiter distincta a tali identitate, negatur. Et cum probatur, quia identitas Socratis ad Platonem est ejusdem ratio nis cum identitate Joannis ad Paulum, concedo, et sic debet inferri, ergo sicut identitas Socratis ad Joannem non refertur realiter relatione reali ad Platonem, ita nec identitas Joannis ad Paulum, quia utrique identitati repugnat esse sine termino. Sed non est simile comparando hujusmodi identitates ad invieem, quia uni non repugnat esse sine altera; nam identitati Socratis ad Platonem non repugnat posse esse sine identitate Joannis ad Paulum, et per consequens potest referri relatione realiter distincta, et sic patet responsio ad hanc rationem.
Et cum arguitur ultra, probando quod hujusmodi relatio non sit idem realiter, cum dicit, si A non distinguitur realiter a C, quia A non potest esse sine D, et Socrates distinguitur realiter ab A, et ideo potest esse sine termino ipsius. Ut magis intelligatur, expono Sic istam litteram: Pono, quod Socrates distinguatur realiter a Platone; ergo Socrates est alius alietate a Platone, quae alietas distinguitur realiter a Platone, et talis alietas dicatur A, et cer[um est quod illa alietas est alia a Socrate, ergo erit alia alielate, et illa dicatur C, modo C non distinguitur ab A, quia repugnaL ipsi A ut fundamento C esse sine termino, puta sine Socrate, et certum est, quod Socrates realiter distinguitur ab A, quia potest esse sine A et sine termino ipsius A, puta sine Francisco cui est alius, et hoc totum conceditur. El cum infert, ponendo talem casum, quod alielas qua A distinguitur realiter a Socrate sit E, et alietas qua Socrates distinguitur realiter ab A, sit F, conceditur totum. Et cum ultra arguit, Socrates potest esse sine F, concedo, et sine termino ipsius F, concedo; et ultra concedo, quod Socrates realiter distinguitur ab F, et cum infert, ergo est relatio una media inter Socratem et A, qua Socrates realiter distinguitur ab A, concedo; et cum infert processum in infinitum, negatur, quia dico quod relatio F, qua Socrates est alius ab A, seipsa realiter est ad A, quia repugnat F posse esse sine A, et sic relatio fundata in F est idem realiter ipsi F, et sic non sequitur processus in infinitum. Et cum ultra infert ibi: Si dicatur, quamvis F realiter distinguatur a Socrate, non tamen distinguitur realiter ab A, quia A non potest esse sine F, et ita est status in secundo. Si hoc refert ut dictum a Doctore Subtili, in hoc casu non refert nec verba nec inlentionem ipsius, et concedo instantiam faclam contra, quia etiam secundum Doctorem relatio potest identificari realiter fundamento, quando fundamento repugnat posse esse sine termino, non tamen sequitur quod realiter identificetur termino, licet non possit esse sine termino, vel etiam fundamento repugnet posse esse sine Lermino.
Ad aliud argumentum contra Doctorem ibi: arguit ex dictis Doctoris, sicut contradictio dicta de aliquibus est via concludendi distinctionem, ita multiplicitas recipiendi praedicationem contradictoriorum et permanentium ad esse est via concludendi identitatem in esse. Mc propositio est verissima, et cum ex ista vult inferre, quod similitudo Socratis ad Platonem sil eadem realiter cum similitudine Platonis ad Socratem, quia una non potest esse sine alia, dico breviter, quod non intelligit propositionem Doctoris. Vult enim Doctor quod illa dicantur esse idem realiter, quae sic se habent, quod implicat unum posse esse sine altero, dummodo unum non sil producens, et aliud productum, et etiam non sint in diversis fundamentis, et sic licet sit implicatio contradictionis, personam Patris in divinis esse sine Filio, tamen realiter distinguuntur, quia unum producens et aliud productum. Et similiter licet sit implicatio contradictionis similitudinem Socratis ad Platonem posse esse sine similitudine Platonis ad Socratem, quia tamen iste similitudines sunt in diversis fundamentis realiter distinctis, ideo realiter distinguuntur. Intelligit ergo, Doctor quod non repugnat uni esse sine altero, ut supra declaravi, exponendo dicium Doctoris ibi: Si dicatur quod propositio Scoti est vera ubi unum proprie inest alteri. Et si haec responsio non habeatur explicite a Doctore Subtili, potest tamen concedi ut vera. Et cum arguit contra, quia ubi unum inest alteri, unum realiter distinguitur ab alio, quia nihil proprie inest sibi ipsi, dico, quod inesse alteri contingit dupliciter, scilicet realiter, et secun'" dum rationem saltem per illam propositionem Doct. l1. g. quodl.: Qualis est ordo inter aliqua, ubi distinguuntur realiter, lalis est ordo, ubi distinguuntur ratione. Quam propositionem diffuse exposui in l1. q. quodlib. Et sic unum idem non est sibiipsi saltem secundum rationem.
Nunc restat respondere ad rationes opinionis factas contra Doctorem contra diversos modos relativorum, quibus specialiter probat, quod multe relationes primi modi non sint alia res a suis fundamentis, ut puta de aequalitate, similitudine et paritate, et hujusmodi, de quibus patuit supra. Dico, quod omnes iste relationes, quae immediate fundantur in absolutis, ut similitudo in qualitate, et aequalitas in quantitate realiter distinguuntur a fundamentis, et cum probat per propositionem Doctoris quod non, quia repugnat duobus albis simul esse, nisi similitudo insit; et similiter repugnal duas quantitates aequales simul esse sine qualitate; ergo iste relationes sunt idem realiter fundamentis. Dico, quod fideliter non adducit propositionem Doctoris; dicit enim Doctor sic: Relatio realiter ident?ficatur fundamento, cui repugnat esse sine termino, et hoc est verum, ut supra patuit, et sic quia unum album potest esse sine alio, et e contra, ideo similitudo fundala in albo realiter distinguitur ab illo, hoc idem dico de equalitate fundata in quantitate; quamvis ergo repugnet duo alba simul esse sine similitudine, non tamen sequitur quod ille similitudines realiter identificentur illis albis, quia unum album potest actu existere sine alio, et per consequens sine similitudine ad illud. Et sic arguit Doctor de relatione creature ad Deum, quia videlicet repugnat, puta lapidi esse sine dependentia ad Deum, ideo relatio creature ad Deum realiter identificatur, et sic patet quomodo non adducit, nec mentem, nec verba propositionis Doctoris.
Ad aliud de relationibus secundi modi, quo probat, quod causalitas, sive productio, sive paternitas non distinguuntur realiter a fundamentis, dico breviter, quod hujusmodi relationes sunt realiter distincte a fundamentis. Et cum probat specialiter de productione per unam propositionem Doctoris, quia si productio sit alia res, aut ergo est prior natura effectu producto, aut simul natura, vel posterior natura. Dico breviter, quod talis productio est posterior natura effectu absolute su.nplo, ut supra declaravi praesenti dist. qg. 2. quia ad absolutum in causa sequitur absolutum in effectu, ita quod prius est absolutum effectus productione activa et passiva, accipiendo productionem pro si- gnificato, pro eo quod per se significat, ut scilicet est quadam relatio, qua producens refertur ad productum, et e contra. Et cum probat quod productio effectus non potest esse posterior, quia tunc effectus esset sine productione, quia si prior ipsa productione, sequitur quod prius habet esse, et sic effectus potest produci in esse sine productione. Dico, quod haec ratio procedit ex falsa imaginatione, videlicet, quod effectus dependeat in esse a productione, qua est relatio.
Unde pro intelligentia hujus, iria sunt consideranda in agente: Primum est ratio formalis agendi, quae est principium formale productivum, et illud est entitas absoluta. Secundum est conditio agentis, et illud est singularitas addita nature, et hoc habetur a Doctore in primo dist. q. 2. dist. 3. q. 6. Tertium est relatio, quae dicitur actio sive productio, quia producens dicitur formaliter producere, et illa non potest dici principium formale productivum, nec ab illa dependet effectus in esse, ut patet a Doctore in primo, dist. 7. in responsione ad principale argumentum, et talis productio formaliter sumpta de necessitate est posterior principio formali productivo. De effectu etiam producto tria dico: Primo in effectu producto est terminus formalis, qui est entitas absoluta, qua communiter correspondet principio formali productivo, et respectu cujus atLenditur similitudo effectus ad causam, ut patet a Doctore in primo. dist. 7. et talis entitas absoluta est ratio formalis terminandi productionem, sicut e contra, principium formale productivum est ratio formalis terminandi relationem producti, ut patere potest a Doctore in primo dist. 30. Secundo, in effectu est haecceitas addita termino formali, quae dicitur conditio effectus. EL tertio, est relatio fundata in tali identitate absoluta, qua effectus dici- tur formaliter productus, et qua formaliter refertur ad producens. Dico ergo, quod totum absolutum in effectu habet prius esse ab absoluto in causa, quam intelligatur relatio effectus ad. causam, ete contra; nec enim productio relatio mediat inter absolutum causs et absolutum effectus, et si per possibile vel impossibile talis relatio non oriretur, positis fundamento et termino, adhuc effectus esset vere producius, ita quod nihil ei deesset perlinens ad esse ipsius, est enim immediate ab absoluto in ea, nulla relatione media, neque praecedente, neque simul natura.
Et cum addit, quod si talis relatio esset realiter distincta a causa, quod agens creatum quando causaret, necessario primo mutaretur et moveretur ad aliquam veram rem positivam, dico quod ista littera potest habere duplicem sensum:
Primus, quod prius mutaretur ad aliquam relationem antequam effectus esset causalus, et hic sensus est falsus, quia ut dixi supra, relatio causae ad effectum est posterior ipso effectu. Secundus sensus est, quod posito effectu in esse, concomitatur aliqua relatio realis in causa, secundum quam dicatur mutari; et hic sensus conceditur, quia absolutum in causa aliter se habet nunc secundum illam relationem, quam prius se habebat. Et cum infertur, quod quandocumque Sol calefaceret ista inferiora, oporteret ipsum de novo recipere tot res novas, quot res calefacit, concedo quod tot sunt relationes reales in Sole calefaciente, quot sunt calefactiones in distinctis passis. EL cum infert, quod calefaciendo lignum, in quo sunt infinitae partes, tunc essent infinitae relationes in Sole, dico, quod haec instantia nihil est, quia unus effectus habet tantum unam relationem terminatam ad causam, et sic causa tantum una relatione refertur ad effectum, quem causat. Licet ergo in ligno sint infinite partes in potentia, tamen ibi est tantum unus effectus, videlicet calor productus in ligno. Dico etiam, quod si Sol per prius calefaceret unam partem, ita quod calefactio unius partis esset unus effectus distinctus a calefactione alterius partis, quod non possent esse effectus distincti in actu, tot relationes possent esse in causa correspondentes illis effectibus, et sic patet, quod instantia sequens nulla est. Et eodem modo solvitur illa alia instantia immediate sequens, qua probat de anima intellectiva.
Ad aliud de duplicitate, aequalitate et medictate. Cum quit de duplicitate, qua aliquid dicitur duplum ad aliud, si est alia res a fundamento, aut est res divisibilis aut indivisibilis. Dico breviter, quod omnis relatio intrinsecus adveniens est indivisibilis, non enim habet partes, et partes ipsam dividentes; licet enim una relatio possit dici intensior alia, nulla tamen est divisibilis, nec extensibilis. Et cum infert, quod talis duplicitas erit tota in Loto, et tota in qualibet parte, et sic una pars erit dupla, quod est inconveniens; dico, quod talis relatio, quamvis sit indivisibilis, tamen primo sibi determinat totum et non partem, et sic nata est tantum denominare totum, quamvis ex consequenti dicatur etiam esse in partibus, sicut patet de similitudine, qua album ut octo est perfecte simile alteri albo ut octo, illa similitudo est indivisibilis. Et est tantum in albo ut octo, licet ex consequenli dicatur esse in partibus constituentibus ipsum album, non tamen denominant partes, quia haec est falsa: album ut unum est perfecte simile albo ut octo. Procedit enim ratio sua ex falsa imaginatione, ut patet intuenti.
Ad ultimum argumentum, quod est contra tertium modum relativorum, quo probat quod aliqua relatio tertii modi non distinguatur a suo fundamento. Cum dicil, quod in scientia non sil talis res alia respectu scibilis, dico, quod si ponatur relatio actualis scientixt. ad scibile, talis relatio erit alia ab ipsa scientia, quia non repugnat tali scientiae absolute sumpie, posse esse sine scibili creato, quia illa est qualitas absolute sumpta, ut patet a Doctore 7n quodlib. q. 13. Et cum infert, quod scibili non manente in actu adhuc scientia potest esse in anima, et lamen tunc non refertur ad scibile relatione realiter distincta, quia talis secundum Scotum est inter extrema realia realiter distincta, dico quod si scibile non est actu existens, quod tunc refertur ad illud tantum relatione rationis, ut patet a Doctore in quodlib. ubi supra, licet hoc requirat prolixiorem tractatum. Et quod addit in illa confirmatione de notitia intuittiva, quae? requirit existentiam rei, et per potentiam divinam destructa illa re, conservata notitia intuitiva, vere dicitur intellectus cognoscere rem intuitive, sicut prius; ergo nullam talem rem oportet ibi ponere. Dico primo, quod est dubium, an intellectus secundum illam notitiam possit cognoscere intuitive lapidem actu non existentem. Et credo quod non, cum nolilia intuitiva terminetur ad rem existentem in se, vel quod saltem contineatur in aliquo eminenter, ut notat Doctor in primo, distinctione octava, quaestione penultima, quidquid tamen sit de hoc alias habet declarari. Dico secundo, quod si talis notitia intuitiva esset conservata in intellectu, re existente deslrucia, quod si intellectus secundum illam intuitive coenoscerel. rem non existentem, talis notitia non posset referri relatione reali, sed tantum relatione rationis, quia relatio, cujus terminus est nihil, est tantum relatio ratio nis, ut patet a Doctore, 2» sio secundo dist. 44. et q. 19. quodlib. et alibi sape, et sic patet solutio ad argumenta hujus opinionis facta contra positionem Doctoris.
Secundo principaliter est videndum, quomodo responsiones date ab Occham non evacuant, nec solvunt rationes DocLoris. Ad primam, cum negat quod illc relationes, sine quibus fundamenta possunt esse, sunt tantum intentiones vel conceptus in anima, et iste non sunt idem cum rebus extra, etc. Dico quod Doctor Subtilis per primum argumentum non probat, quod hujusmodi relationes sintin anima vel extra animam, sed inlendit ostendere, quod ipsa relatio non est praecise ipsum fundamentum, sed aliquid aliud a fundamento, sive sit in anima, sive sit extra animam. Dico secundo, quod si per argumentum Doctoris probatur relationem esse aliam a fundamento, de necessitate Occham habet concedere quod si fundamentum realiter refertur ad aliquid, sit realiter relativum, quod relatio, qua dicitur relativum sit extra animam, patet, quia ex quo relativum est aliquid excepta relatione, ut vult Augustinus 7. de Trinit. talis relatio erit alia a fundamento. Et cum dicit, quod hoc album, quod modo non est simile, et postea fit simile, quod non fit simile per adventum alicujus similitudinis, sed per hoc solum, quod fit unum aliud album, hoc non videtur intelligibile, scilicet quod A, nunc realiter dicatur aliquid quod prius non fuil, et quod in eo non sit formaliter aliquid quod prius non fuerit. | Et videtur contradicere Simplicio super Predicamenta, qui vult quod relatio non est forma ad se, sed ad alterum, ita illud cui advenil non mulatur ad se, sed ad aliud. Et sic secundum Simplicium mutatio est in Ad aliquid, quia secundum relationem se habet aliquis aliter ad alte: rum. Nec valet dicere, quod Philosophus 9. Phys. lext. com. 10. dicit quod in 4d aliquid non est motus nec mutatio. Hoc verum est pro quanto ipse ponit, quod non est possibile aliquid aliter se habere ad alterum, nisi aliter se habeat ad se; ideo dicit, quod in Ad a/iquid non est motus, unde solum ostendit, in quibus Predicamentis est per se primo motus, et in quibus non.
Patet etiam, quia Philosophus ubi supra ostendit, quod in substantia non est motus, et tamen ibi est mutatio, et sic ex intentione Philosophi non potest haberi, nisi quod in 4d ali/quid non sit motus, cum hoc tamen stat quod ibi sit mutatio. Sed Occham dicit n primo dist. 30. q. 2. quod haec responsio Simplicii et Philosophi non satisfacit, quia quaerit secundum principia Philosophi, quod est aliquam formam esse ad se. Aut hoc est referri ad se, aut realiter distingui a quocumque alio, aut non coexigere aliquid aliud, aut non dependere ad aliquid aliud. Si primum vel secundum detur, ita esset illa relatio ad se, sicut alia forma, quia ista essel. eadem sibi, et distinguitur ab omni alio. Si detur tertium et quartum, sequitur quod nullum accidens est ad se secundum principia Philosophi, quia secundum eum quodlibet accidens necessario coexigit subjectum, et dependet ab eo. Praoterea quod dicit, quod mutatio est in .t4 aliquid, non videtur secunduin principia Philosophi, quia dicit Philosophus, 5. Physic. S? convenit altero mulato verum esse alterum nihil mutans, Hoc est dictu per mutationem alterius existentem dicitur vere alterum extremum ad aliquid sine omni mutatione sui ipsius. Sed haec responsio non est ad mentem, nec Simplicii nec Philosophi. Et cum dicit. quaerendo secundum principia Philosophi, quid est aliquam formam esse ad se? etc. Patet, quia secundum ipsum, illa dicitur forma ad se, quae ex sui ratione non est ad aliud, ut ad terminum. Et quae est ta/is forma, secundum quam habens illam non dicitur formaliter referri ad aliud, sicut habens albedinem non est ad aliud, el sic concedo, quod forma non dicitur ad se aliquo quatuor modorum praedictorum. Sed dicitur ad se, quia in suo intellectu quidditativo non est ad aliud, ut ad terminum; etlicet albedo non possit esse sine subjecto secundum Philosophum, quia accidentis esse est inesse, lamen apud ipsum dicitur qualitas absoluta, quia in suo intellectu quidditativo non includit esse ad subjectum, tanquam ad terminum. Imo ipsa albedo potest distincte intelligi quantum ad suum esse quidditativum, quod datur per intrinseca essenlier, substantia non intellecta, quia substantia non est de definitione illius, nisi tantum per additamentum, ut patet per Philosophum 7. Met. text. com. 4. Imo relatio includit in suo esse quidditativo esse ad aliud, ut ad terminum, et impossibile est intelligi termino non intellecto, ut supra dixi. Patet ergo quomodo relatio est aliquid distinctum praeter opus intellectus a fundamento, et hoc ex natura rei, quia secundum eam aliquid aliter se habet ad allerum quam prius non Se habebat; et quod dicit, quod album ex hoc solo dicitur simile, quia aliud album causatur, ita quod se solo dicitur simile. Sed hoc non videtur esse verum, quia ex quo Prediceamentum Relationis est distinctum a Praedicamento Qualitatis secundum Philosophum (licet ipse in ista parte habeat negare Philosophum, vel ipsum exponere, et non ad intentionem Philosophi) sequitur quod si album est de novo simile, quod habeat similitudinem, secundum quam dicitur simile distinctam ab ipso. Hoc etiam patet expresse secundum Philosophum n 5. Met. cap. Ad aliquid, text. com. 20. ubi vult quod similitudo fundatur super unum, et exemplificat de qualitate. Ergo vult ibi, quod similitudo non sil realiter ipsa qualilas, quia tunc idem fundaretur in seipso.
Et cum addit iste Doctor de Deo creante, quod Deus dicitur creans de novo, et tamen non est in eo nova relatio realis, dico, quod hoc non est ad propositum, quia aliud est loqui de relativis primi et secundi modi, in quibus est mutuitas, et de relativis tertii modi, in quibus non est mutuilas, et sic secundum Aristotelem aliqua dicuntur referri ad alia, ex hoc solo quod illa alia suntadilla quae referuntur. Seibile enim ex hoc solo dicitur referri ad scientiam, quia scientia refertur ad illud. Esset tamen impossibile aliquid referri ad aliud secundum tertium modum relativorum, nisi in illo alio esset relatio, vel formaliter distincta, secundum quam posset referri. Et sic verum est, quod Deus de novo dicitur creator ex hoc solo, quod relatio alicujus creature terminatur ad ipsum. Et si creatura, puta lapis, nullam relationem diceret, sed tantum entitatem absolutam, tupc Deus nullo modo posset referri ad lapidem, et hoc est quod intendit Doctor in primo dist. 30. quod relatio terminatur ad absolutum, et illud absolutum quandoque ex hoc solo, quod terminat, dicitur referri, non relatione formaliter existente in illo, sed relatione, quis est ad ipsum. Sed de relationibus primi et secundi modi, cujusmodi sunt ille, quae fundantur super «num et multa, et quae fundantur super potentiam aclivam et passivam, sunt alie a suis fundamenlis, quia non est intelligibile aliquid esse patrem formaliter sine paternitate formaliter inhwrente, nec similiter quod aliquid sit simile formaliter sine similitudine inherente, et sic patet quomodo non est simile de Deo creante et alis rebus. Sed quare in crealis relationes causantis et causati dicantur mutue, de hoc vide Doctorem £n» primo dist. 30.
Ad aliam responsionem de composilione, etc. Cum dicitur, quod unio partium in composito tantum accipitur pro illis partibus unitis, ita quod unio nihil aliud, est, nisi partes unile. Hec responsio nullo modo videtur evacuare rationem Doctoris, quia tunc quamdiu partes manerent, tamdiu diceretur unio partium, et sic in triduo anima Christi, et corpus fuissent unita, et sic fuisset realiter homo in triduo, quod est falsum, ut patet a Doctore 2» 3. dist. 22. Nec valet dicere, quod requiritur approximatio partium, quia quaero de approximatione illa, quia aut est relatio, et habeo intentum; aut tantum ille partes absolute, et tunc adhuc dicerentur approximate; tum etiam, quia hoc videtur esse contra Commentatorem ]. Phys. com. l7. ubi vult quod compositum nihil aliud sit nisi partes simul sint, et unil:x, et si talis unio non requireretur ut distineta a partibus, ita compositum diceretur partibus separatis sicut et unilis.
Ad aliam responsionem de approximatione, etc. Cum dicit, quod approximaltio tantum importat praeter absoluta, quae dicuntur approximata, quod inter illa non sit aliquod medium impediens. Sed hoc nihil est, quia amolo per possibile omni obstaculo, ita quod inter passum et agens non sil aliquod medium posilivum, adhuc agens non posset agere in passum, nisi sibi approximalum. Nec tamen dico, quod approcximatio relatio sit ratio formalis agendi vel paliendi, sed bene dico, quod requiritur talis approximatio, ut dispositio previa. Et quia omnes responsiones istius Doctoris ad argumen!a Scoli, quae incidunt in unum, scilicet quod ipsa absoluta seipsis dicuntur causae proxima, seipsis unile, seipsis partes universi, et sic de alis, quia responsiones videntur totam doctrinam Peripatelicam destruere, et totaliter extorquere sensum Philosophi. Et auctoritates tam Philosophorum quam Sanctorum, nisi retorquerentur ad primum sensum, concluderent relationem ex natura rei dicere aliquid aliud ab absolutis, ut supra patuit. Licet iste scilicet Occham nitatur eas solvere, qus solutio datur ab eo in primo dst. 30. quast. 3. ideo ut ostendatur quod responsio istius ad auctoritates tam Phi-: losophi quam Sanctorum, non sit ad: mentem ipsorum, recito responsionem ' ejus de verbo ad verbum.
Unde ad illud Philosophi in Praedicamentis qui dicit: Ad aliquid sunt quacumque hoc ipsum quod sunt ad aliud sunt. Dicit, quod Philosophus principaliter tractat de terminis propositionum; et bene verum est, quod terminorum propositionis quidam significant res absolute, nullas res absolute determinatas connotando. Et tales termini sunt in duplici differentia, quia quidam eorum important substantias; quidam qualita- ' les, quae sunt res absolute et realiter et totaliter distincte ab omnibus substantis, sallem multae earum; quidam sunt termini importantes istas substantias vel qualitates, non connotando alias res determinatas, etiam quantumcumque tales non significent praecise hanc substantiam vel illam, etc, Tunc ad rationem dico, quod secundum Philosophum, illi termini sunt ad aliquid, qui hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, hoc est, quia sunt tales termini sic instituti ad significandum, aliquid aliud dant intelligere, ita quod nulla propositio, in qua ponitur talis terminus de aliquo, potest sciri, nisi sciatur determinate illud quod dat intelligere. Et hac est causa quare Philosophus in fine capitis ponit quod tales termini caput, manus, ala, et hujusmodi, non sunt ad aliquid, quia viso capite, potest vere sciri quod caput est, et tamen nesciri cujus est caput, quamvis realiter caput sit alicujus caput. Non sic est de duplo, simili, et. hujusmodi, quia impossibile est aliquem scire aliquod esse simile, nisi sciat cui est simile in particulari.
Et si dicatur, quod secundum ista, causa et effectus et hujusmodi non sunt ad aliquid, quia possum scire de aliquo quod est effectus, nesciendo cujus est effectus, dico quod per deductionem aliquando hoc est possibile, tamen sine deductione in argumento non est hoc possibile, nisi sciatur cujus est effectus; et ideo tales termini hoc ipsum quod sunt ad aliud, hoc est, ex hoc ipso quod sunt tales, non possunt sciri verificari pro aliquo, non quidem pro se, sed pro re, nisi sciatur respectu cujus verificantur de re. Et isto modo loquitur Philosophus, quod omnia relativa dicuntur ad convertentiam, sed aliquoties differunt secundum locutionem, ut scientia scibilis scientia dicitur, et scibile scientia scibile, et aliquando unum dicitur respectu alterius sumpti in genitivo casu, et e contra.
Ad aliud de suscipere magis et minus, potest intelligi dupliciter, vel a parte rei, ita quod realiter una pars addatur alteri, et isto modo relatio non suscipit magis et minus. Alio modo potest hoc esse in praedicatione, secundum quod aliquod nomen recipit comparationem, et isto modo relatio suscipit magis et minus. Et hoc non semper est propter additionem rei ad rem, sed potest esse aliquando propter ablationem rei, sicut est in inequali, quod aliquando fit magis ins?equale propter solam ablationem parlis suze. Unde sicut contingit quandoque denominari nomine relativo aliquo propter solam mutationem in altero extremo, secundum Philosophum, ita aliquando contingit magis, vel sic denominari propter solam mutationem in altero extremo ablativam vel additivam, vel solam ablationem in seipso, vel argumentationem alicujus absoluti in seipso. Per hoc ad secundum, quod proprie loquendo inequale non augmentatur, nisi sic intelligendo quod dicitur magis inaequale quam prius; et hoc potest esse sine adventu cujuscumque rei de novo propter solam ablationem partis. Unde sicut non est inconveniens dicere, quod Deus est realiter de novo creans, propter solam productionem rei alterius extra, ita non est inconveniens, quod hoc facit magis inequale propter solam ablationem alicujus partis.
Ad aliud quando dicitur, quod aliqua sunt simul natura, dico, quod quat simul esse natura potest intelligi dupli- I citer, vel quod sint alique res, quarum € una necessario coexigit aliam, et e converso, vel quod ex hoc quod est existere praedicetur de uno, non quidem pro se, sed pro illo, pro quo natum est supponere principaliter, sequitur esse existere verificari de altero eodem modo supponente. Primo modo non intelligit Philosophus, quod ad aliquid sint simul natura, sed tanlum secundo modo, quia hac est consequentia bona, duplum est; ergo dimidium est, et e converso.
Ad aliud quod Philosophus ponit tres modos relativorum, quia omnes possunt ad illos reduci. Ad confirmationem dico, quod male exponitur Philosophus, quando exponitur quod in tertio modo non es! relatio in ultroque extremo, sed in primis modis est relatio in utroque ex0remo. Sed ista intentio Philosophi, qua multum concordat cum intentione sua in Praedicamentis, ubi ostendit quod non omnia relativa sunt simul natura, quia in tertio modo ex hoc quod unum ex6(remum praedicatur, vere sequitur alterum extremum praedicari de aliquo, et non e converso. Sequitur enim: al2quid est. scientia actualiter; ergo aliquid est scibile actualiter, et similiter sequitur: aliquid est actualiter mensura; ergo aliquid esi actualiter mensurabile; sed e contra non sequitur formaliter ex natura talium relativorum: a/2quid est actualiter scibile; ergo aliquid est actualiter scientia. Et hoc est quod dicit Philosophus in Praedicamentis, quod sensibile est prius natura quam sensus, et scibile est prius natura quam scientia, quia non sequitur: sensibile est, ergo sensus est, sed bene sequitur e converso. Et eodem modo dicitur de scibili et scientia, sicut probat jbi Philosophus. In aliis autem modis semper sequitur, si esse existentiae prodicatur de uno extremo, quod etiam praedicatur de alio, et e converso; et isto modo differt tertius modus a primis, et non aliter, quia relativa primorum modorum sunt simul natura, non autem relativa tertii modi. Et communiter, quod accipitur quod omnia relativa sunt simul natura est manifeste falsum, quia Philosophus ex intentione ostendit oppositum in Praedicamentis, unde dicit sic: Videtur autem ad aliquid simul esse natura, et exemplificat in mullis, et postea subdit: Non autem omnibus relativis videtur esse simul natura, scibile enim scientia. prius esse videtur, et probatur ibidem. Et si dicatur, quod exempla non sunt ad pro- positum, quia scibile et scientia non sunt correlativa, sed scitum et scientia sunt relativa, ut si scientia est, scitum est, et e converso. Similiter scientia potest esse existens, scibili non existente, quia de non ente in actu potest esse scientia; ergo scibile non est prius natura scientia.
Ad primum istorum dico, quod scientia est proprium correlativum scibilis, quia Si hoc est scientia scibile, et tamen non sequitur, scibile est; ergo scientia est, et ideo correlativa ista non sunt simul natura.
Ad aliud dico, quod nihil est in re, quin Sibi possit competere aliquod nomen relativum, nec est contra Philosophum; sed intentio Philosophi est, quod non omnia nomina sunt relativa, sed quod sunt aliqua, quae non sint relativa, et quod verificentur de rebus sine omni connotatione alterius.
Ad aliud dico, quod non est intentio Philosophi, in 12. Mel. context. 19. quod relatio sit quaedam res habens tria principia, sicut habet substantia composita suum fieri. Sed est intentio sua, sicut in substantia est aliquid, quod primo recipit formam, postea caruit ea, ita de relatione, quod aliquid denominatur ab illa relatione, et prius non denominabatur, ila quod sicut materia primo nullo modo habuit hanc formam, et postea vere habet eam, ita aliquid primo non est simile et postea est simile, et sic de aliis. Ad Avicennam potest dici, quod si sit ejusdem opinionis cum Philosopho, quod ipse intelligit quod relatio habet propriam certitudinem, quae est vere unum praedicabile de re exüira, et vere res est talis, omni intellectu circumscripto, modo exposito prius, et eadem habet proprium inesse, accipiendo messe pro praedicari, id est, habet propriam actualitatem, quae contingenter praedicatur, non tamen propter contingenter praedicati- onem absoluti, sed sine illo, quia aliquando absoluto uniformiter praedicato, ipsa relatio non uniformiter praedicatur, sicut Socrates, continue existente albo, potest esse similis et potest non esse similis. Si aliam actualitatem intelligit, dico quod contradicit Aristoteli. Respondeo ad omnes istas solutiones, quod non sunt ad mentem nec Philosophi, nec Sanctorum. Pro cujus intelligentia, suppono «quod tota Metaphysica sit de ente reali, et non tantum de terminis, ut patet, quia scientia realis dividitur in Mathematicam, Physicam sive naturalem, et Metaphysicam, ut patet ab Aristotele 6. Met. text. com. 2. ubi sic habetur: Quare tres erunt Philosophiae theorice, Mathematica, Physica, Theologia, et in alia transtatione sic habetur: Modi igitur Philosophiae essentiales sunt tres: Mathematicus, naturalis et divinus, et text. com. 4. Et quia, inquit, d?» ente inquantum ens, cujus ulique erit. speculari, tunc etiam et quid esi, et qua sunt inquantum ens. Sed quoniam ens dictum simpliciter, dicitur multipliciter, quorum unum esi quidem quod secundum accidens, et aliud quod ut verum, et non ens quasi falsum. Praeter hac autem suni figura categorice, ut quid, quale, quantum, ubi, quando, et. s? quid aliud significat hoc modo. Amplius prater hac omnia quod potestate, et quid actu. Quoniam itaque multipliciter dicitur ens primo de eo quod secundum accidens dicitur, est dicendum, etc. Ex isto textu pateL expresse quomodo decem praedicamenta dicantur vere decem entia. Et Commentator ibidem sic dicit: Quia declaratum est, quod ista scientia habet considerare de ente secundum quod. esi ens, scilicet. quid sit, et qua sunt res existentes in eo secundum quod est ens, et sequitur et. declaratum est, quod ens simpliciter dividitur in prima divisione de ente per accidens, ei de ente per se, et parum infra: deinde incipit numerare decem genera praedicamentum, ei intendil quod hoc nomen ens dicitur de omnibus. Haec Commentator. Non ergo decem Praedicamenta accipiuntur tantum pro terminis, ut vult iste Doctor. Et. quod Aristoteles intelligit de istis rebus, patet expresse 5. Met. lext. com. 14. nisi textus extorqueatur, dicit. enim sic: Secundum se oero dicuntur esse quacumque significant figuras praedicationis, quoties enim dicitur toties esse significat; quoniam ergo praedicatorum alia quid significant, alia quale, alia quantum, alia ad aliquid, alia facere, alia pati, alia ubi, alia quando, horum unicuique idem esse significai: hac ille.
Vult dicere, quod ens secundum se dicuntur esse quascumque significant diversa Predicamenta: quoties enim dicitur scilicet aliquid esse, Lolzes esse significat, id est, tot modis significatur, ens, quoniam Praedicamentorum alia quid significan', id est, substantiam; et quod dicit horum unicuique idem. esse significat, id est, quod horum unicuique significat idem esse, quod est dictum denominative de ente. Et ibi Commentator: /n£endit, inquit, Aristoleles per figuras, genera praedicamenLorum, dicit enim ens secundum numerum secundum quem dicuntur praedicamen(a, et hocc nomen ens dicitur de omnibus, de quibus dicuntur Praedicamenta, quia quod significat hoc nomen ens, idem videtur cum eo quod significat dictiones praedicamentorum, et tacuit. Praedicamentum situs et habitus, propter abbreviationem sermonis, aut quia latent. Haec ille. Et Aristoteles specialem tractatum facit de relativis, ut patet 5. Met. cap. de Ad aliquid, text. com. 20. in quo ostendit quod praedicamentum Ad a/quid, sit distinctum ab alis Praedicamentis secundum esse, et multae alie auctoritates adduci possent, quas brevitatis causa omitto, ex quibus patere posset quomodo Praedicamentum Relationis, dicat aliam rem a Praedicamentis absolutis.
Et ex iis patet quomodo hic Doctor male interpretatur mentem Aristotelis. Et cum dicit, quod Philosophus in Praedicamentis principaliter tractat de terminis propositionum, dico primo, quod et si hocc verum sit, tamen significata Lerminorum sunt vere res, qua a Metaphysico considerantur. Dico secundo, quod etiam in Praedicamentis tractat de ipsis rebus, ut patet per exempla: ibi posita. Unde et Commentator in Praedicamento Ad acquid, sic dicit: Differentia prima, qua ex descriptione rerum, relationis, etc. res, inquit, relatiog sunt, quarum quidditas, et esse dicitur in comparatione ad. aliud, sive per se, sive per conjunctionem, est proportionis, sicut idem et similia, verbi gratia, majoris eaim quidditas dicitur in comparatione ad aliud; ipsum namque est majus alio, et similiter duplum est. duplum ad aliquid, omnium namque horum quidditas dicitur in comparatione ad rem aliam. Ex ista littera patet manifeste quomodo Praedicamentum Relationis est aliud a Prwedicamento absoluto, quia si tu dicis, quod album est ad aliud album, quro aut hoc est secundum esse absolutum, aut secundum relationem sibi additam. Si primo, ergo quidditas albi esset ad aliud, et illud quod est de quidditate alicujus est inseparabile, et per consequens destructo alio albo, adhuc esset essentialiter ad illud. Si secundo modo, habetur intentum, et sic patet quomodo nec Aristoteles nec Commentator intendunt tantum de terminis propositionis.
Ad aliam responsionem auctoritatis Philosophi in Praedicamentis: Forum que secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut significat substantiam, aut quantitatem, aut qualitatem, aut ad. aliquid, etc. et certum est, quod ista significanL veras res extra animam; et cum dicit quod nomina relativa non proprie signifieant ad aliquid, nisi accipiendo ad aliquid secundum quod potest stare pro ipsis rebus extra, hoc est, ad aliquid significat diversas res, quarum una est similis vel :equalis alteri.
Dico, quod hoc non est ad mentem Aristotelis, nec ejus Commentatoris, quia conjungendo dicta Aristotelis, scilicet definitionem ad aliquid, et exempla ibi posita in capitulo quinto in Antepraedicamentis et in Predicamento Ad aliquid, patet quod si ad aliquid significat tanlum ipsas res absolutas statim sequitur quod absolutum sit essentialiter ad aliud, quod est manifeste falsum. EL quod Aristoteles accipiat ad aliquid non pro secundis intentionibus, nec pro absolutis, expresse patet quinto Met. capitulo de Ad aliquid, text. com. 90. qui sic ait: Ad. aliquid dicuntur alia per se, ut duplum ad. dimidium, et vide textum et Commentatorem ibi. Et certum est, quod in quinto Metaphysicae non loquitur de secundis intentionibus, ut patet per totum librum, nec de relativis prout idem sunt cum absolutis, cum illa distinguantur ab absolutis, ut patet ubi supra text. com. 14. et text. com. 20. et in sexto libro text. com. 4.
Ad illam responsionem de contrariis, patet expresse, quod hoc non est mens Philosophi, et patet per verba Commentaloris in Praedicamento Ad aliquid, qui sic ait: Jam sequitur res relativas, quod sint contraria, et exemplum illius sunt. virtus et vilium; sunt enim relationes ambo, quae contraria; et similiter scientia et ignorantia unumquodque amborum est ev. relatione, suntque contraria ambae, nisi quia non invenitur hoc omnibus relativis, duplum namque non habet contrarium, neque tri - plum. Haec ille. Ex hac littera patet expresse, quod relativa contraria non sunt secunda intentiones, quia illae non dicuntur contrariari nec sunt praecise absolute ex dielis ejus, cum ista econtrarielas in relativis expresse differat a contrarietate in qualitate.
Ad aliam responsionem de magis et minus, patet expresse quod haec non est intentio Aristotelis, nec sui Commentatoris, quod magis et minus in relativis sit tantum praecise penes fundamenta absolute, ut scilicet quod unum album magis dieatur simile quam aliud, accipiendo ly simile tantum pro albo, nec similiter accipitur magis et minus in relativis praedica tione tantum, et. secundo intentionaliter; unde Aristoteles sic ait: Videntur autem magis ei minus relativa suscipere, simile enim magis ei minus dicitur, et inequale magis et mius, cum utrumque sit relativum, simile enim alicui simile dicitur, et inaequale alicui inaequale. Haec ille, et hoc idem Commentator. Si enim similitudo non esset aliqua res adveniens albo, sed esset praecise ipsum album, sequeretur quod album esset simile alteri, albo jam destructo. Patet, quia prius erat simile alteri albo praeexistenti, et per destructionem illius albi nihil corrumpitur in illo albo, ergo erit vere simile. Si dicatur, quod corrumpitur relatio, quae est secunda intentio, contra, quia album 4, erit simile albo 7 existenti, nullo intellectu considerante, et album £ potest destrui, ergo ipso destructo adhuc album Aerit simile, quia in eo nihil corrumpitur, nec secunda intentio cum prius non fuerit, nec alia res, cum simile pracise dicat ipsum A.
Praeterea sequeretur, quod posito uno albo, et stante quidditate ipsius, si ipsum est simile alteri, quod in sua ratione quid- ditativa includit esse actu ad aliud, cum ejus esse quidditativum sit esse ad aliud, ut supra dixi per Commentatorem, et sic nullo alio albo existente praeter hoc actu eril ad aliud, quod est manifeste falsum. Est enim impossibile quod posita paternitate, quin sit ad aliud, ita quod in sua ralione quidditativa includit esse ad aliud, et ideo destructo termino paternitatis, praeter omne opus intellectus statim desinit paternitas, et sic si album esset ad aliud album, ilo alio albo destructo, statim destrueretur aliud album, cujus oppositum experimur.
Ad aliam responsionem de s2mul natura, dico quod aliud est loqui ad libitum suum, et aliud est loqui secundum Philosophi opinionem. Mens enim Aristotelis expressa, est quod praeter omne opus intellectus relativa sint simul natura, ita quod pro quocumque instanti unum ponitur, de necessitate naturae aliud ponitur. Et sic si simile esset praecise album 4 ipso posito, de necessitate poneretur illud album Z2, quod est falsum, et similiter deSstructo uno, et reliquum desirueretur, cujus oppositum experimur. Nec oportet fugere ad secundas intentiones, quia nullo intellectu considerante, adhuc album A erit simile albo 2; ergo si duo similia ponuntur simul natura de necessitate, ita quod posito uno de necessitate, ponitur et reliquum, statim sequitur quod ista simullas non erit praecise album 4A et album 2, quia destructo uno, adhuc remanet reliquum; ergo erit penes relationes reales additas ipsis albis, respectu quarum statim sequitur quod una destructa alia destruitur, et haec mens est expresse Aristotelis ut patet in Predicamento Ad aliquid, qui sic ait: Videntur autem ad. aliquid. simul esse natura, et in. aliis quidem pluribus verum est, simul enim duplum est. et dimidium, et cum sit du- plum dimidium est, et cum sit. servus, dominus est; similiter autem his, et alia, simul enim inferunt sese invicem, si enim non sit duplum non est dimidium, et si non est dimidium non est duplum, similiter autem et in aliis quaecumque talia sunt. Haec ille. Et Commentator ibi sic dicit: Jamque putatur quod ex propriis relativorum est, quod inveniantur simul per naturam, et hoc est. evidens plurimis ipsorum, duplum namque et dimidium. inveniuntur simul, quia cum invenitur unum amborum, invenitur et aliud, et cum aufertur unum ipsorum, tollitur aliud. Haec ille. Patet quod etiam relativa non sint praecise ipsa absoluta, quia certum est apud omnes, quod cognito uno relativo statim cognoscitur et reliquum; sed potest coenosci distincte unum album, alio albo etiam actu existente non cognito, ut patet intuenti; ergo sequitur, quod relativa erunt alite res ab absolutis, et haec est mens Aristotelis in praedicamento Ad aliquid: Ex his, inquit, manifestum est quod. si aliquis aliquid eorum, quae sunt ad aliquid definite sciet, et illud ad quod dicitur definile sciturus est, quoniam eorum esse, quae sunt ad aliquid quodammodo se habere, si enim non noverit omnino ad. quod luec quodammodo se habet, nec si aliquid ad quod hec. quodammodo se habet sciturus est, sed. in singulis; palam haec est, ut haec si quis novis definite, quod est duplum, et cujus est duplum, moz definite novit; si vero nihil definite novit ipsum cujus. duplum sit, neque si est omnino novit. Haec ille. Et, Commentator ibidem sic ait Et manifestum ex hac. definitione vera in relativis, quod ex proprie est, propris quod cum scitur unum duorum secundum complementum, scitur. aliud necessario, quoniam homo cum sit, per hoc est relativum, et est quidditas unius duorum relativorum quidem habens esse in proportione ad relatum secundum; manifestum est, quod cum sit. quidditas unius duorum relativorum jam scit. quidditatem. alterius, et si non est. scientia ejus in quidditate unius duorum relativorum, non est scientia illius, quod est. super ipsa, sed putative et. sophistice. Woec ille.
Ad aliam responsionem cum dicit, quod male exponitur Philosophus, quando exponitur quod in tertio modo non est relatio in utroque extremo, sed in primis modis est relatio in utroque extremo. Sed cerie expositio istius non est ad mentem Aristolelis, lum, quia communiter exponitur Aristoteles, quod in tertio modo relativorum non sit relatio mutua, in aliis vero modis erit relatio mutua. Unde in 5. Met. text. com. 90. secundum aliam translationem sic habetur: Omnia igitur rela(iva, qua dicuntur modo numeri et potenlio, sunt relativa, quia essentia eorum dicuntur ad aliquid, ei non. quia illud aliud dicitur ad illa, mensuratum autem et intellectum et. scitum, dicitur relativum, quia adl illud dicitur aliud aliquid; intellectum enim significat haere intellectum, et intellectus non est relativus ad illud, quod est intellectus, quoniam si hoc dicatur, tunc idem dicetur bis, verbi gratia, si visus est visus ad aliquid non est visus illius quod est, etc. Haec ille. Vult dicere Aristoteles in ista littera quod relativa secundum duo, scilicet primos modos, scilicet. secundum — numerum et secundum potentiam, referuntur mulu», non ex eo quod aliud tan(tum referatur, et propter hoc, aliud dicatur ad ipsum referri; multiplex enim refertur ad sub multiplex, et e converso, el calefactivum ad calefactibile, et e conversae0. Sed in tertio modo relativorum non vult, quod sit mutua relatio, quia cum subdit esnensurabile, etc. dicuntur ad aliquid, supple non ad se, sed quod alterum dicitur ad ipsum, nam intellectuale, id est, objectum intellectuale significat, quia ipsius est intellectio, similiter est de sensibili respectu sensus. Hec enim quanlum est de se non referuntur, nisi quatenus alia referuntur ad ipsa, puta sensus et sensibile, intellectus et intelligibile; constat ergo in hoc esse differentiam, quia in tertio modo relativorum non est mutua relatio, sicut est in primis duobus modis, et cum subdit: Et intellectus non est relativus ad illud quod est intellectus, quoniam si haec dicitur tunc idem bis diceretur. In ista littera removet quemdam errorem, quia posset aliquis credere, quod sicut scientia vel intellectus referfur per se primo ad ipsum scibile, ita per se primo referatur ad ipsum scientem vel intelligentem, et haec excludit cum dicit, quod intellectus, id est, actus intelligendi, etc. non, supple, dicitur ad hoc cujus est intellectus, nam, supple, cum jam referatur ad ipsum intelligibile, sequitur quod idem bis utique erit dictum, et per consequens quod idem haberet duplex esse, cum esse relativi sit ad aliud se habere, similiter autem non est alicujus visus, id est videntis, etc.
Ex hac igitur littera Aristotelis, non patet expresse differentia tertii modi relativorum ad primum et secundum modum, et non intelligit sicut iste doetor exponit. El quod sic non intelligat expresse patet per Commentatorem ubi supra sic dicentem: Omnia igitur relativa relata, qua sunt in numeris et potentiis sunt relativa, quia essentia utriusque eorum collocatur in relatione eodem ordine, non quia alterum intrat ?n relationem per se, et alterum non in relationem per se,sed quoniam alterum accidit ed, scilicet dllud quod est relativum per se, et. accidens alterius propter quod fuit relativum. d. d. mensuralum autem et intellectum, etc. id est quod autem est de modo relativorum, sicut intellectum et scitum et. sensatum dicitur esse relativum, quia illud quod est relativum per suam substantiam accidit ei, scilicet quia intellectus est in sua. substantia relativus; tamen accidit ei quod fuit. relativum intellecti, accidit. intellecto quod fuit relativum, non quia relatio est in substantia intellecti, sicut. est in. substantia intellectus, sed quia relatio accidit ei. Hoc igitur intendit, cum dicit talia esse relativa, scilicet quia aliud relativum per suam substantiam praedicatur de illis, quasi dicat, quia relatio est duobus modis, scilicet. aut relatio in substantia uiriusque relalivi, aut relatio in substanlia alterius tantum, et in altero propter istud. Hxc ille. Verba enim ista sunt ita expressa, quod nisi ,retorqueantur ad alium sensum, aliter exponi non possunt, nisi ut supra exposuimus.
Ad aliam responsionem de 4. Met. quod tunc omnia essent ad aliquid, cum di- i cit quod nihil est in re, quin sibi possit competere aliquod nomen relativum; nec esthoc contra Philosophum, sed intentio Philosophi est, quod non omnia nomina sunt relativa, sed quod sint aliqua quae non sint relativa, etc. Sed ista expositio nullo modo est ad mentem Philosophi, ut patet 4. Met. text. com. 96. ubi sic habetur: S7 autem non omnia sunt ad aliquid, sed. quaedam sunt, et ipsa. secundum se, non utique esi omne quod apparet alicui apparet, quare qui dicit omnia qua apparent esse vera, omnia qua suni facit ad aliquid, etc. Vide textum sequentem. Vult dicere, si non omnia sunt ad aliquid, sed quaedam secundum se sunt absoluta, nam quod apparet alicui apparet, et ideo hoc quod est appa- rere includit relationem quamdam, quia qui dicit omnia, qua apparent esse vera facit omnia qua sunt, id est, omnia entia desse ad aliquid, id est relativa, scilicet in respectu ad sensum vel opinionem, quod supple est falsum, scilicet. omnia formaliter esse relativa, et nihil esse formaliter absolutum; si ergo secundum istum Doctorem, relativa essent tantum absoluta, cum omnia dicantur ad aliquid, ut patet de creaturis, statim sequeretur quod omnia entia essent formaliter et quidditative ad aliquid, quod habetur pro maximo inconvenienti apud Aristotelem et Commentatorem ubi supra, et hoc idem in /ezt. com. 27. et de hoc vide Doctorem in primo, distinctione 3. quast. 5. contra Henricum qui dicebat quod quidditas cujustibet rei est tantum respectus vestigialis.
Ad aliam responsionem ad illud Philosophi de 19. Met. qui vult quod sicut principiata sunt alia, ita principia, etc. patet quod expositio istius non est ad mentem Philosophi; non enim vult ibi, quod sicut in substantia est aliquid, quod primo respicit formam, postea caruit ea, ita de relatione quod aliquid denominaturab illa, et prius non denominabatur, etc. Sj enim intelligit, quod sicut album prius non fuit simile, et nunc est simile per relationem realem sibi advenientem, habetur propositam, quod qualia sunt principia, talia et principiata. Si vero intelligit, quod album dicatur simile, et non per aliquid sibi additum, sed tantum absolutum albi dicatur simile, tunc principiatum non esset relativum, ut patet, quia ibi nullum est principium perlinens ad relationem, nisi dicatur quod sicut principium relativum, dicitur sic principiatum quantum ad intellectum sic consideranlem, et non in re, sed hoc nihil est, quia nullo intellectu considerante, adhuc album esset simile et relativum.
Et quod Aristoteles inteltivat de principiato praeter opus intellectus, quod vere dicatur relalivum, patet per litteram ipsius ubi supra text. com. 19. secundum aliam transtationem, et principia, inquit, sunt rerum diversarum et causae, et sunt, sicut homo debet dici universaliter omnia. eadem proportionaliter, et. debet homo dubitare, utrum materia et elementa substantiarum et relationum et omnium Praedicamentorum sint similiter eadem, sed est inconveniens si principia sint eadem, substantia autem et relatio erunt ex eisdem ex eo quod hoc non erit ens. Haec ille. Et vult dicere Aristoteles in ista littera, quod si sunt eadem principia substantiae et aliorum, aut erunt extra genus, aut in aliquo genere. Non primum, quia cum principium sit prius principiato, tunc aliquid esset prius Predicamentis, puta illa principia, quae? ponuntur eadem et extra genus, et per consequens aliquid esset prius Predicamentis, quod est inconveniens, quia illud quod est prius, reperitur quandoque communius, ut animal homine; et hoc maxime sequitur secundum Platonicos, qui universalia ponunt principia; nihil autem videtur communius praedicamentis. Nec secundum potest esse, quia prineipia videntur esse ejusdem rationis cum principiatis, sed impossibile videtur, quod substantia sit principium eorum, quae sunt ad aliquid, aut e converso.
Et similiter est de aliis generibus, unde et Commentator (ubi supra) sic dicit: Ista quaestio jam inducta est in principio istius artis, et modo iterat eam ad dissolvendum eam, et est questio utrum. principia et elementa decem Predicamentorum. sint. eadem aut diversa, et primo ponit secundum quem sunt eadem, et dicit quod causae et principia Predicamentorum, quamvis sint rerum diversarum bene potest homo ponere eadem secundum proportionalitatem, et quia hoc non apparet, nisi cum fuerit declaratum quod non sunt eadem simpliciter, nec diversa simpliciter incipit. declarare hoc, et dicit, et debet homo dubitare, etc. id. est, et sunt. eadem secundum proportionalitalem, non secundum definitionem, quia homo debet dubitare wutvum elementa substantiae sint. elementa relationis. et aliorum, aut non, sed est inconveniens ut sint eadem; (unc. enim substantia et relatio erunt. sub. eodem genere, et. dicit proprie relationem, quia est debilioris esse aliis praedicamentis, ita. quod. quidam reputaverunt ipsam esse ex secundis, intellectis. Et param infra: Manifestum est enim quod. elementa substantice sunt .substantic, et elementa relationis relatio, et si substantia esset elementum relationis et aliorum contingeret ut omnia essent substantia, omne enim cujus elementum est substantia, est substantia. Et similiter est. impossibile ponere unum aliorum esse elementum omnium, verbi gratia, relationem; contingeret enim omnia esse relativa, et contingeret ut in. aliqua hora dissolveretur substantia in relationem, aut relatio in substantiam, et hoc contingit in genere quod est materia, mom in eo quod forma: H«c Commentator.
Et quod Predicamenta sint ad invicem diversa, ita quod res decem Preedicamentorum sint praeter omne opus intellectus adinvicem distincta, ita quod res unius Predicamenti non est formaliter res alterius Predicamenti, nec similiter res unius Preiedicamenti est principium intrinsecum rei alterius praedicamenti, expresse patet ab Aristotele. 12. Met. text. com. 21. et a Commentatore zbzdem, unde Aristoteles ibi secundum aliam transtationem: Etiam quomodo est possibile, ut omnia elementa sint eadem, nullum enim ele- mentorum possibile est ut sit, et d1lud quod est compositum ex elementis wnwm, verbi gratia, ut A sit B. quoddam. Hc ille, et Commentator ibi: Manifestum est, inquit, ex dslo sermone, quod elementa decem pradicamentorum impossibile est, quod sint eadem, contingit enim ut elementa et compositum ec elemento sint idem. Vide ibi Commentatorem diffuse et opinionem Alexandri et Themistii. Ex his ergo paLet improbatio hujus opinionis, et quod, argumenta sua nihil contra Doctorem concludunt, nec Similiter responsiones date:e ad rationes Doctoris evacuant illas.
Similiter ex iis, quae declaravi in exponendo mentem Doctoris, et in solvendo opinionem Occham, erit facilis responsio ad omnes rationes Gregorii de Arimino ?n 9. dist. 98. q. 9. Et similiter manifestum erit qualiter responsiones ejus ad rationes Doctoris minime solvant eas. Nec similiter instantiv€ alique facte contra aliquas responsiones Doctoris aliquid conutra eas concludunt. Et ideo brevitatis causa non recilo opinionem Gregorii, nec rationes ejus contra Doctorem, nec responsiones, cum quasi in omnibus coincidant rationibus et responsionibus Occham. Et similiter transeo multas alias opiniones de materia relationum quoad identitatem cum fundamentis,vel alietalem a fundamentis. Et similiter an sit res extra animam, an tantum in anima, quia ex dictis superius erit facilis solutio ad omnes alias opiniones; pro nunc enim sufficit mihi sic declarare intentionem Doctoris, ut ex ejus manifesla declaratione manifeste pateat quid tenendum sil de aliis opinionibus contra Doctorem.
(b) Primum probatur. His praemissis est agerediendumad declarationem quaestionis principalis,in qua quaerituran relatio creaturieadDeum sit eadem realiter? Et respondeo ad quaeestionem,dicit Doctor quod est idem realiter fundamento, et probat duabus rationibus, prima ibi: Illud quod proprie dicitur inesse alicut. Et nota in majori cum dicit: ?/ud quod ?nest alicui, quia per hoc excluditur ratio, quam facit Occham in primo disi. 30. ad probandum perrationem Doctoris quod unum simile realiter non distinguatur ab alio simili, quia unum non potest esse sine altero, quod bene sequeretur, si aliud simile inesse formaliter, et ideo Doctor se limitat, cum dicit: illud quod inest alicui, supple formaliter, et denominatione intrinseca; et probat Doctor istam majorem ibi: Probatio majoris, etc. est via concludendi identitatem in esse. Et accipit hic esse pro esse simpliciter, quod est verum esse existens. Et vult. dicere quod sicut A potest vere existere sine 7, sic realiter distinguitur a P, quia aliquod esse simpliciter competit 4, quod repugnat 7; ergo A realiter distinguitur a 7. Sic simpliciter potest concludi identitas realis aliquorum, quae sic se habent, quod aliquod verum esse existentiae si competit uni, impossibile est quod illud idem non competat alteri; et probatio hujus majoris prolixe est declarata supra, in prima ratione con6(ra opinionem Henrici, et in principio corporis questionis. Et addit in littera: et hoc ubi non est. dependentia essentialis, qua requirit distinctionem manifestam, patet, quia lotum essentiale non potest esse sine partibus essentialibus, et tamen illie partes realiter distinguuntur ab illo. Sequitur ibi: Quod declaro sic: quia impossibilitas quod X sil sine B, aut est propter identitatem B ad ^, aut est propter prioritatem aut. simullatrem in. natura. Si primum, habetur intentum; secundum dari non potest, nec similiter tertium, quia illud quod sic inest de necessitate, est posterius, et patet. littera usque ibi: Conlra rationem istam insto. Sed contra istam rationem instat. Occham, ut patet in l. dist. 30. qui dicit quod duo alba posita sunt priora similitudine, et est impossibile illa duo alba esse sine similitudine, et tamen distinguuntur realiter a similitudine, nt patet per Doctorem.
Ad hanc instantiam respondent aliqui. Scotiste quod saepe contigit, quod in eo-' dem antecedente sint plures rationes, propter quas consequens sequitur ad antecedens, sic est in proposito, quia Socratem esse et Deum esse, de necessitate sequitur dependentia actualis ex ratione relationis intrinsecus advenientlis, sed non paescise, etiam ubi dependentia lalis non esset relatio, sed passio aliqua absoluta, quae consequeretur ens finitum, adhuc ad positionem Socratis sequeretur illud absolutum, et sic lenet consequentia hsec, non tantum per locum a relationibus intrinsecus advenientibus, sed per locum a subjecto ad passionem.
Sed haec responsio, judicio meo, non solvit rationem Occham, fundatam super propositionem Doctoris, quia stantibus duobus albis, de necessitate nature oritur similitudo quae est relatio, et si per impossibile talis relatio esset entitas absoluta, secundum quam illa alba dicerentur similia, adhuc illa entitas ex natura rei oriretur, nec videtur major ratio de similitudine intrinsecus adveniente quam de dependentia; videtur ergo respondendum ad rationem istius, quie. responsio data est supra, respondendo ad argumenta Occham, facta contra positionem Doctoris, quam vide.
(c) Contra rationem istam — insto. Haec Doctor instat contra majorem ratio nis, probando quod ista non sit vera si 4 inest D, et impossibile est // esse sine 44, sequis tur quod 4 et 7 sunt idem realiler. Con(ra, quia lune sequeretur quod essentia divina et relatio rationis causata ab intellectu divino, esset idem realiter, quia est impossibile essentiam divinam esse sine tali relatione; et probat, quia talis relatio non potest esse ab intellectu divino de novo, nisi per novum actum intellectus divini, ut Doctor probat in primo dist. 30.
(d) Respondeo incompossibilitas separationis, etc. Hic Doctor respondet ad hanc primam instantiam, et tenet quod talis relatio sive comparatio in essentia divina non sit idem realiter cum illa, nec tamen ex hoc sequitur quod distinguatur realiter, loquendo proprie de distinctione reali, quae est inter rem et rem; sed potest dici distingui realiter ex hoc, quod non repugnet esse essentiae divine sine tali relatione. Et cum probatur, quod non possit esse, etc. dicit quod aliquid esse inseparabile ab alio potest dupliciter intelligi, aul ex causa intrinseca, aut ex causa extrinseca; quod est inseparabile secundo modo, non sequitur quod sit idem, quia licet motus insit coelo inseparabiliter secundum opinionem Philosophorum, quae tamen est falsa, inest tamen a causa extrinseca, quia ab Intelligentia necessario causante motum in coelo, et non a causa intrinseca ipsius coeli, quia coelum est tanlum in potentia passiva ad motum, et quantum est ex parte sua in potentia contradictionis; sic est in proposito de relatione in essentia divina, quae tantum inest sibi, quia ab actu intellectus divini necessario causantis talem relationem, et non inest essentiae divinae ab aliqua causa intrinseca ipsius essentis divinae, et sic non sequitur quod sit idem realiter.
Sed in ista littera Doctoris occurrunt alique difficultates. Prima, quia videtur quod talis relatio insit essentiae divine a causa intrinseca; tum quia ab actu intellectus divini, qui est idem quod essentia; tum quia essentia divina est causa talis relationis, saltem remota, et hoc ex ratione sua, sicut etiam supra patuit 2m primo, dist. 3. quast. 4. ubi declaratum est quomodo objecta secundaria virtualiter continentur in essentia, ut in causa remota; tum quia intellectus divinus non tantum de necessitate comparat essentiam, sed seipsum comparat, et sic talis relatio erit formaliter in intellectu divino, et sic erit a causa intrinseca, quia ab eodem intellectu.
Secunda difficultas est in haec quod dicit de causa intrinseca, quia quaero quid intelligit per causam inirinsecam; aut inLelligit causam formalem, aut materialem, aut efficientem. .Non primo, quia non videtur quod esssentia divina sit ratio formalis et quidditativa, quare sapientia sit idem realiter sibi, quia tunc essentia et sapientia dicerent eamdem formalitatem, cujus oppositum probavit supra in primo, dis. 8. quast. penult. Non secundo, quia materia vel quasi materia ut sic considerata, quantum est ex parte sua, est in potentia contradictionis, ut dicit Doctor in pluribus locis. Non tertio, quia efficiens ut effieiens non identificat sibi effectum suum; oportet ergo aliter assignare causam intrinsecam.
Respondeo ad primam difficultatem, premittendo quod causa intrinseca in proposito non dicitur illa, quae: ex sua ratione formali, sive quae ex ratione sibi intrinseca producit aliquid, sed dicitur causa intrinseca ex hoc, quod intrinsece aliquo modo. producit aliquid in seipso, ita quod impossibile est absolute ipsum esse, et non producere vel quasi producere 4 in seipso, ita quod a nullo potest impediri. Hoc praesupposito, dico quod quamvis actus intelligendi divinus de necessitate causet talem respectum sive comparationem, hoc non est ex ratione intrinseca intellectionis, quasi esset impossibile ipsam intellectionem esse, nisi producat talem comparationem; accidit ergo sibi, quod comparet essentiam vel seipsam objectis secundariis. Si enim objecta secundaria non essent, non causaret talem comparationem; causa enim intrinseca et necessaria, de qua Doctor intelligit in proposito, sic simpliciter et absolute se habet ad A, quod circumscripto quocumque alio extrinseco, adhuc suo modo de necessitale nature produceret A in se, et sic patet solutio ad primam difficultatem.
Ad secundam difficultatem dico, quod Doctor accipit causam intrinsecam, causam effectivam, et sic de necessitate se habentem ad A4, quod simpliciter impossibile est non producere ipsum 4. Et cum dicitur, quod effectivum producit distinclum, etc. dico quod in proposito dux cause simul concurrunt; una est, quae habet rationem quasi receplivi; et alia est, quae habet rationem quasi effectivi; pro quanto ergo essentia divina de necessitate absoluta est quasi originativa perfectionis attributalis, et formaliter illam habet in se, sequitur realis identitas inter llla. Sicut etiam Doctor dicit 7» primo, disi. 3. qd. 7. quod ideo passio praedicatur per se de subjecto, et est idem realiter subjecto, quia subjectum est causa necessaria talis passionis, et talis passio in nullo alio potest recipi; est ergo talis inseparabilitas 4 ad 7 ex causa intrinseca ipsius A necessario se habente ad 7. Et ex hoc, quod 7 sic de necessilale inest 4, quod est simpliciter impossibile alii inesse ab 4.
Sed tunc oritur difficultas de relatione creaturae ad Deum, quas ponitur realiter esse idem ipsi creaturae, quiero a quo est talis inseparabilitas; aut enim est a causa intrinseca illius creatur:e, quod non videtur, quia relatio dependet, quantum ad suum esse, ita a termino, sicut etiam a fundamento.
Respondeo, ei prius recito responsionem quorumdam Scotistarum, qui dicunt quod talis dependentia sive relatio creature non tantum realiter identificatur, ex hoc quod est relatio intrinsecus adveniens, sed etiam ex hoc, quia oritur ut passio creature, quia ex hoc quod est finita, de necessitate natur: consequitur hoc, quod patet, quia si talis relatio esset entitas absoluta, de necessitate esset a tali fundamento eadem sibi, uLa causa intrinseca.
Sed hic responsio non videtur multum efficax, quia etiam mullis alie relationes realiter identificantur fundamento suo, ut patet de illis, quarum fundamentis repuguat posse esse sine termino, ut supra expositum est de distinctione et identitate, quia.etsi identitas Socratis ad Platonem sit aiia res a Socrale, identitas tamen fundata in identitate Socralis ad Platonem non distinguitur realiter. Et similiter licet alietas, qua Socrates est alius a Platone sil alia res a Socrate, tamen alietas qua prima alielas est alia res a Socrale, est eadem realiter cum illa in qua fundatur; et tota ratio est, quia prim: alielati simpliciter repugnat esse sine termino secunde alietatis.
Tum etiam, quia posito per possibile vel impossibile, quod Deus non esset, et lapis prius creatus esset, tunc non esset ibi relatio dependentiae ad Deum, quia nec terminus, ut patet intuenti; et tamen si ponatur eadem sibi, de necessitate natur, stante lapide, esset dependens. Dico ergo (salvo semper meliori judicio) quod talis relatio oritur a fundamento, ut a causa intrinseca, sic intelligendo, quod in quocumque instanti ponitur lapis, de necessitate natura in eo consequitur relatio passiva, qua dependet a termino. Et si lapis posset. habere esse permanens per aliquod tempus, in quo per impossibile terminus non esset, talis dependentia nul- lo modo esset in lapide, nec ut idem, nec ut realiter distincta, quia ad sui esse de necessitate requirit terminum; nam esse cujuscumque relationis sic est ad aliud in ratione termini, quod est de quidditate illius, ut patet per Philosophum in Przedicamento Ad aliquid, et per Commentatorem 2bidem, et in quinto Met. cap. de Ad aliquid text. com. 90.
Et cum dicitur, quod talis inseparabilitas non est a causa intrinseca fundamentij quia etiam talis relatio dependet a termino, dico, quod etsi dependet a termino in ratione termini, tamen sic a fundamento de necessitate oritur, ut simpliciter eadem sibi, et sic oritur a fundamento secundum totum suum esse, ut tale esse de necessitate sit ad aliud. Et quia creatura pro quocumque instanlü ponitur in esse a Deo, ut infra patebit d?s!. 9. ideo pro quocumque instanti de necessitate nature dependet a Deo, etsi in secundo instanti actu non poneretur a Deo, in eodem instanti desineret esse, ut patet a Doctore ubi supra, et in quodlib. q. 12. Et sic pro quocumque instanti ipsa creatura actu dependet a Deo, quia dependentia oritur a tali fundamento, ut a causa intrinseca, ita quod est simpliciter repugnantia, tale fundamentum poni in esse pro quocumque instanti, sine actuali dependentia ad Deum.
(e) Secunda ratio. Secundo principaliter arguit Doctor ibi: Secunda ratio principalis ad primum membrwm solutionis, etc. Hic Doctor in ista ratione deducit ad manifestum inconveniens, si negaretur relationem creatur:ae ad Deum esse eamdem realiter ipsi creaturs, quia si talis relatio esset alia res; ergo esset creata ab ipso Deo, et per consequens includeret relalionem ad ipsum Deum, et tunc qusritur de illa alia, an sit eadem res vel alia. Si primo, ergo et prima relatio erit. eadem, cum aeque sit ad Deum sicut ista. Si se- m cundo, ergo processus in infinitum. Sed haec ratio aliquibus non videtur multum efficax, quia non videtur sequi, quod si talis relatio sit alia res, quod quae sit ad Deum, et quod possit creari, quia nulla relatio intrinsecus adveniens potest esse terminus immediatus alicujus productionis, quia tunc destructo termino et fundamento, posset immediate produci; non enim similitudo inter duo alba potest immediate produci, ita quod sit immediatus terminus alicujus productionis, sed tantum dicitur oriri a fundamento posito termino, ut diffuse exposui super tertio Doctoris dist. l. g. 1. Sic dicendum esset in proposito, quod si relatio creature ad Deum sit alia res a creatura, non tamen sequitur quod immediate possit causari ab aliquo.
Respondeo, quod si talis relatio est alia res a fundamento, quod est vere causata, vel a fundamento vel termino, et omne causatum necessario dependet a sua causa; si ergo fundamentum est causa immediata talis dependentiae, et Deus causa mediata sive remota, quia immediata causat fundamentum, sequitur quod talis dependentia immediate dependet a fundamento, et mediate a Deo; et tunc aut dependet alia dependentia, aut tantum seipsa realiter. Si secundo, habetur propositum, scilicet quod illa secunda dependentia, qua prima dependentia formaliter dependet, erit eadem realiter illi prima, quia repugnat illi prim: posse esse sine lapide, et sic aliqua dependentia erit realiter idem fundamento. Eodem modo sequitur de dependentia, qua lapis dependet a Deo, quia est impossibile lapidem esse sine Deo, ut termino. Si primo, quod sit alia a prima, et sic realiter distinguatur a prima, ergo immediate causatur ab illa prima, et sic immediate dependet ab illa; ergo dependet alia dependentia, quae erit tertia in ordine, et tunc quaero de illa tertia ut prius, et sic vel stabitur, quod aliqua relatio erit realiter idem fundamento, vel erit procedere in infinitum. Hoc idem concluditur comparando illam dependentiam ad Deum, ut ad causam remotam.
Praeterea si similitudo sit causata a duobus albis, scilicet ab uno ut a fundamento, et ab alio ut a termino, sequitur quod realiter dependet ab utroque albo, et tunc quaero de illa dependentia similitudinis, aut est idem realiter ipsi similitudini, et habetur propositum; aut distincta realiter, ergo illa erit vere causata, scilicet a similitudine ut a fundamento, et a termino dependentiae, et tunc erit procedere in infinitum. Sic similiter si dependentia lapidis ad Deum sit alia realiter a lapide, erit realiter causata a lapide ut a fundamento, et a Deo ut a termino; et sic realiter dependet a lapide et a Deo, et tunc quaero de illa secunda dependentia, aut est alia a prima, aut eadem; si secundo, habetur propositum; si primo erit processus in infinitum.
(f) Contra istam rationem insto. Hic Doctor instat contra secundam rationem principalem, ut magis declaretur, quia non videtur inconveniens procedere in infinitum in relationibus, quia una relatio potest fundari in alia in infinitum, et probat per exemplum, quia si Socrates est idem Platoni, ergo identitas Socratis est eadem identitati Platonis, et pari ratione illa identitas est eadem identitati, et prima identitas erit alia ab identitate fundamenli, quia fundamentum poterat esse sine eo; ergo pari ratione qualibet erit alia ab illa identitate illius cujus est, et ita erunt infinite relationes reales.
Respondet Doctor, et dicit quod status est in secundo, videlicet quod etsi identitas Socratis ad Platonem sit alia res a Socrate, quia non repugnat Socrati esse sine Platone, tamen secunda identitas, qua fundatur in prima identitate Socratis ad Platonem, non est alia res ab ipsa, quia prime identitati repugnat esse sine Platone ad quem terminatur, et patet in littera, et supra diffuse exposita est, respondendo ad rationes Occham. Tamen pro clariori intelligentia ponatur tale exemplum: accipio Socratem et Platonem ut duo fundamenta identitatis, ita quod Socrates est idem Platoni, et e contra; et identitas Socratis ad Platonem fundatur in Socrate, et identitas Platonis ad Socratem fundatur in Platone; identitas Socratis ad Platonem est alia res a Socrate, quia non repugnat Socrati esse sine Platone, et sic Platone destructo, ut termino, destruatur identitas fundata in Socrate, Socrate manente. Hoc idem dico de identitate fundata in Platone. Deinde pono, quod identitas Socratis ad Platonem sit eadem identitati fundate in Platone, certum est quod erit eadem identitate, quaero modo de illa identitate, qua prima identitas est idem, aut est eadem res cum prima identitate aut alia. Dicendum quod eadem, quia identitali primze, quae? immediate fundatur in Socrate repugnat esse sine Platone, et hoc est quod dicit in ista littera.
(g) Etsi quaeras qua identitate est C. idem ipsi A, quia dictum est supra, quod secunda identitas fundata in identitate Socratis ad Platonem est eadem illi prima. Quaeritur modo qua identitate est eadem, dicit Doctor, ipsa est eadem sibi, id est, quod prima identitas et secunda suut eadem res. Sequitur quod erit eadem sibi, non identitate reali distincta, sed identitate, quae est ipsamet, et identitas ad seipsum est tantum rationis, cum nullo modo sit inter extrema realiter distincta.
(h) Secundum membrum, etc. Primus articulus fuit, quod relatio creaturae ad Deum, esset realiter idem ipsi creatura, et probavi! duabus rationibus. Et secundus articulus, quod non idem formaliter, nec praecise idem sibi identitate adeaequala, ita quod fundamentum sit tantum relatio formaliter. Isti termini non idem formaliter, ei non idem praecise, et non adaequate, possunt multipliciter intelligi, nam non idem formaliter, potest exponi affirmative et negative, ut supra declaravi exponendo identitatem et distinelionem formalem. /Von idem pracise, potest exponi diversimode, secundum diversas distinctiones, puta ex natura rei, formalis, etc. Adequate potest dupliciter exponi: Uno modo convertibiliter, sicut dicimus, quod definitio et definitum sunt idem adaequate. Alio modo, idem adaequate poLest intelligi sic, quod nulla sit ibi penitus distinctio praeter opus intellectus, sicut dicimus quod humanitas est idem sibi adaequate.
Doctor autem in proposito intendit probare, quod relatio creature ad Deum vere distinguatur formaliter a creatura, et non tantum formaliter negative, qualis distinctio est inter illa, quae non dicunt distinclas formalilates, ut supra exposui; sed etiam distinguatur formaliter positive, quia relatio creature ad Deum, dicit distinctam formalitatem a formalitate creature; et hoc probat Doctor, quia si essent idem formaliter, sequeretur de necessitate, quod unum includeret aliud in suo conceptu quidditativo, ut supra patuit ?n primo, dist. 2. part. 2. q. 1. et in praesenti quast. Probat ergo Doctor quod relatio in creatura formaliter distinguatur ab ipsa, et probatio stat in hoc: Quaecumque includunt aliam et aliam rationem quidditativam — distinguuntur formaliter; sed relatio et creatura sunt hujusmodi, ergo, eic. Major est nota ex superius declaratis de identitate et distinctione formali. Minor patet, quia quidditas relationis est esse ad aliud, fundamentum vero est ens ad se; ergo, etc. Potest etiam probari ex multis alis mediis, quae Doctor brevitatis causa omittit, nec est necesse adducere illa, quia ratio relationis, et ratio absoluti, sunt manifeste diversa, quod una formaliter non includitur in alia, nec e contra. Et quomodo non includitur in alia, nec e contra. Et quomodo in una re possint esse plures realitates formaliter distincte, satis notum est ex superius declaralis in primo, distinct. 8. g. penultim. Et dicit Doctor in ista litlera, quod ipsa creatura non est praecise ipsa relatio, sed ultra ipsam relationem dicit aliquam entitatem vere abs»- lutam, in qua fundatur illa relatio, ita quod si, per impossibile, talis dependentia non esset, adhuc diceret enlitatem absolutam. Et addil modum quomodo continet illam relationem unitive realiter, et quod sic contineat, perfectionis est in continenLe, et praecise sic continere est ex perfectione ipsius continentis, et addit quod continens sic unitive, si, per possibile, esset separatum a contento, sic separatum adhuc esset tantae perfectionis, quante est cum contento, ita quod contentum unitive nullam addit perfectionem ipsi continenti, et haec est sententia istius litterae.
In ista tamen littera Doctoris occurrunt aliquae difficultates: Prima est, quia dicit quod lapis non est praecise ipsa relatio ad ' Deum creantem, quia videtur sibimet repugnare; vult enim quod talis relatio et creatura ipsa sint una res et una existenlia numero, quia identitas realis fundatur super identitate existentiae, ut supra exposui; et vult etiam, quod sint praecise una res, quia una existentia; ergo videtur sequi quod creatura sit praecise ipsa relatio, et e contra.
Respondeo, concedendo quod sunt pracise una res, et praecise una existentia, et quod praecise una est alia, et e contra; et tamen stat, quod creatura non sit praecise ipsa relatio, nec e contra, aliter et aliter intelligendo unam rem praecise. Nam in una re, etiam simplicissima possunt fundari plures realitates, plures formalitates; et similiter in una re existente etiam simplicissima, possunt fundari plures realitates existentes propria existentia, ita quod existentia unius realitatis non est praecise existentia alterius, nec est praecise existentia sui fundamenti; et similiter possunt fundari plures formalitates exiSstentes propria existentia, distincta ab existentia alterius formalitatis, et ab existentia sui fundamenti. Et addo quod ill: existenti:e ad invicem sic se nabent, quod omnes dicunt unam existentiam tantum realiler, ita quod repugnat ex causa intrinseca unam existentiam posse esse sine alia, sic quod omnes insunt fundamento existenti, et sic omnes realiter ijdentificantur existenti: fundamenti; et quia sunt idem realiter in fundamento existente uno et eodem numero, inter se sunt eadem realiter per illam ^propositionem: Qwaecumque uni, et eidem simpliciter sunt eadem, simpliciter inter se sunt eadem simpliciter, quae» prius exposita est in praesenti questione, et diffuse exposita est in primo, dist. 2.part. 2. q. 1. respondendo ad primum argumentum principale. His declaratis patet quomodo creatura et relatio sunt una res et una existentia praecise realiter, licet non una res praecise et una existentia formaliter, cum relatio dicat distinctam formalitatem et realitatem, et sie in his oportet caute respondere.
Secunda difficultas est in hoc quod dicit, quod continens unitive est ex. perfectione ipsius continentis, quia si sic, aequeretur quod idem esset prius et posterius seipso; nam apud Scotistas tenetur, et apud Doctorem dist. 9. et 5. et 8. primi, et alibi, quod infinitum intensive identificat sibi realiter quidquid dicitur de eo ex natura rei. Ex hoc infero, quod ex quo ista est vera in Deo: Bonitas infinita est realiter sapientia infinita, et e contra; ergo bonitas infinita, ut continet unitive sapientiam infinitam est prior ipsa, et quod sic contineat est praecise ex perfectione bonitatis. Et quia sapientia infinita conlinet unitive bonitatem infinitam, sequitur quod bonitas infinita erit posterior sapientia infinita; et sic idem continens unitive, et contentum respectu ejusdem, et idem erit prius et posterius respectu ejusdem, et idem erit perfectius et imperfectius seipso, quae omnia sunt absurda. Si dicas, quod bonitas infinita non conlinet unitive sapientiam infinitam, nec e converso. Contra,et accipio verba DoctoTis: Bonitas infinita est sapientia infinita identice, et non est pracise sapientia infiniia, quaero ergo unde habet, quod sit identiae sapientia infinita; non potest dari aliud, nisi quia bonitas infinita propter sui infinitatem unitive conlinet sapientiam infinitam, et e contra.
Respondeo, quod ista propositio: Bonitas infinita est identice sapientia infinita, non est primo vera ex ratione formali terminorum; et si detur bonitas infinita, non sequitur quod illa sit sapientia infinita, si, per possibile vel impossibile, posset dari talis. Si enim h:ec esset primo vera, sequeretur de necessitate, quod una contineret aliam unilive, et e converso. Sed ista propositio dependet a duabus aliis, scilicet quod essentia divina continet uni - tive per perfectam identitatem, sapientiam et bonitatem infinitam. Alia proposilio est ista: Qu» uni et eidem simpliciter sunt eadem realiter. simpliciter inter se sic sunt eadem. Propter ergo identitatem realem, quam perfecte habent in essentia divina, conceditur ista: Bonitas infinita est identice sapientia infinita. Sed ut dixi, non est primo vera, et sic non sequitur, una continet aliam unitive, sed utraque conünetur in tertio unitive, et sic patet ad instantiam.
Si dicatur, quod hoc videtur contradicere Doctor in primo dist. 8. quaest. 3. resp. ad ult. arg. principale, ubi habet quod bonitas etiam abstracta per intelleclum, identificat sibi sapientiam ratione su: infinitatis; ergo non ratione essentiae divine. Vide ibi diffuse.
Dico, quod hoc debet sane intelligi, quia hoc non habet sic continere, nisi virtute essentiae divine, cui sic realiter identificatur. Nec volo, quod sola identitas cum essentia divina sit ratio sic realiter continendi, sed volo quod ideo bonitas continet per identitatem, sapientiam, et e converso, quia utraque habent infinitatem. ab essentia divina, et realiter sunt. idem illi; prima ergo ratio continendi per realem identitatem est sola essentia divina, uL expresse patet a Doctore in quodiib. q. 9. circa finem quast. et etiam hoc patet q. 4. quodlib. nullum ergo attributum formaliter infinitum continet primo aliud attributum per realem identitatem, sed sola essentia sic conlinet primo.
Tertia difficultas est de continentia unitiva, quia quaeritur, quid importat conlinentia unitiva; aut importat tantum entitatem absolutam continentis, sic intelligendo, quia talis entitas in se, ideo sic continet unitive, aut quia ultra entitatem illam dicit causalitatem respectu contenti, aut quia se habet ut materia vel quasi materia respectu contenti. Dico breviter, quod omue continens unitive aliud semper respectu illius contenti, dicit duo. Unum, quod contentum insit formaliter continenli, vel saltem suo modo insit. Aliud, quod. de necessitate nature ipsum contentum suo modo pullulat, sive originatur sive quasi producitur, et ubi non esset talis quasi productio, esset impossibile contentum realiter identificari sic continenti, et sic patet quomodo essentia divina sibi realiter identificat quidquid ibi potest esse, quia omne quod est in essentia, sive absolutum, sive relativum, de necessitate naturae, et ex infinita perfectione essentiae divina suo modo quasi originatur ab illa. De perfectionibus absolutis patet a Doctore in primo dist. 8. q. penullim. et l. q. quodlib. De relalivis autem patet, quia prima proprietas relativa immediate. est ab essentia, et est in essentia, ut patet a Doctore in primo diis!. 28. et filiatio et spiratio sunt etiam ab essentia,ut a primo formali productivo, el sic omnia suo modo de necessitate nature originantur ab essentia.
Quarta difficultas est in hoc, quod dicit quod continens unitive sic conlinet per entitatem propriam et perfectam, quod si esse? separatum, per impossibile, a contento, ita esset. perfectum, sicut et quando habet contentum unitive. Dubitatur in hoc, quia anima intellectiva conlinet unilive intellectum et voluntatem, ut hic dicit infra dist. 16. et tamensi per impossibile esset separata ab intellectu et voluntate, non esset ita perfectu, quia ut sic, non possel esse immediatum principium proprie operationis, qualis est intelligere et velle, ut infra patet a Doctore dst. l6. Praeterea essentia divina, quae continet unitive omnes perfectiones attributales, si per impossibile, esset sine eis, non esset ita perfecta, quia non haberet omnem perfectionem simpliciter.
Respondeo quod facilis est ista responsio, et dico quod dato isto casu de anima intellectiva, ita esset perfecta separata loquendo de perfectione ultimata et per- tinente ad esse ipsius animae nec ex hoc, quod est realiter intellectus et voluntas est perfectior, quia ut est talis entitas, quae ex ratione sua formali nata est sic continere intellectum et voluntatem, dicitur perfecta entitas, et ita perfecta ac si formaliter contineret, et quod unilive contineat actu, hoc est, ex perfecta enlitate ipsius anima, quia ex se et necessitate nature originat hujusmodi perfectiones, ut easdem sibi realiter, et est simile, sicut etiam Doctor dicit in praemo, d. 9. p. 1. q. l. quod perfectius est in essentia divina virtualiter continere causalitates secundarum causarum, quam in se formaliter habere illas. Et cum dicitur, quod si anima esset separata per impossibile a potentiis, non esset immediatum principium intelligendi et volendi, quia iste operationes requirunt distincta principia, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. part. 2. quast. 3. et 4. dist. 6. et 8. q. penultim. et. alibi sepe. Dico, quod adhuc esset ita perfecta, quia continere causalitates suo modo virtualiter vel originaliter, est quodammodo majoris perfectionis, quam habere illas formaliter, ut patuit supra; et quod modo habeat illas formaliter, hoc non est propter perfectionem addendam, sed magis e contra, id est, quod ex magna sua perfectione de necessilale nature suo modo originat illas in se formaliter. Et per hoc patere potest, quid dicendum de essentia divina respectu perfectionum altributalium; concedo enim quodsi per impossibile esset sine illis, adhuc esset ita perfecta sicut et modo, quia ut sic, adhuc suo modo, saltem originaliter perfectissime contineret.:
(a) Ad argumenta principalia. Nunc solvenda suat argumenta principalia hujus quaestionis, et primo sic arguit: Quia relatio omnis creature ad Deum, sit eadem realiter ipsi creaturs, sequitur quod omnis creaiura erit ad aliquid, non tantum accidentaliter, (eo modo quo pater est ad aliquid, quia per paternitatem sibi de novo advenientem) sed etiam per identitatem. Consequens est impossibile, ut patet per Aristotelem 4. Metaph. texl. com. 25. ubi expresse improbat opinionem eorum, qui dicebant omnia apparentia esse vera, et inducil Aristoteles ad hoc inconveniens, quia cum apparere sit ad aliquid, statim sequitur quod omnia erunt ad aliquid per se et quidditative.
Respondet Doctor, primo inducendo responsionem aliorum, qui dicunt, quod Aristoteles infert omnia esse ad aliquid, ad opinionem et sensum. Et Doctor improbat hanc responsionem per hoc, quod consequens debel differre ab antecedente improbato, et in isto casu non differret, nam hoc antecedens: Omnia apparentia sunt vera quoad sensum et opinionem, est idem cum consequente, scilicet. omnia apparentia sunt ad aliquid ad sensum et opinionem, patet, quia esse apparens est ad aliquid ;si ergo consequens debet differre ab antecedente, oportet quod consequens inferatur absolute, non tantum quoad sensum et opinionem, sed etiam quoad intellectum. Unde Doctor in l. dist. 39. q. 2. contra Henricum de illa ratitudine sive respectu vestigiali, ibi dicit exponendo Aristotelem in isto passu, quod in argumento ducente ad impossibile, consequens debel esse magis vel eque impossibile. Et quando est eque impossibile, debet differre ab antecedente impossibili, quia si esset penitus idem, nihil probaret; sed quando est aliud ab antecedente, licet in se esset aque impossibile, tamen multis videtur magis inconveniens, sicut etiam de negantibus primum principium deducit Aristoteles non ad magis impossibille in se, sed ad impossibile magis manifestum eis, ut patet 4. Metaph. text. com. 49. sicut etiam infert Aristoteles contra eos, quod omnia futura eveniebant de necessitale, intulit; ergo non expedit consiliari nec negotiari, quod non est magis inconveniens in se, quam quod omnia futura eveniant de necessitate; sed est inconveniens magis manifestum, sic est in proposito. Ideo Doctor dat aliam responsionem, quae stiaL in hoc: Esse ad aliquid contingit tripliciter. Primo denominative per relationem realiter distinctam, sicut dicimus quod album est simile alteri albo. Secundo denominative per relationem eamdem sibi realiter, qua: tamen est extra rationem formalem et quidditativam sui fundamenti. Tertio formaliter et quidditalive, id est, quod entitas illa in se sit essentialiter et quidditative ad aliud, et hoc ultimo modo est inconveniens, quod omnis creatura sit ad aliquid, quia tunc nulum ens creatum esset formaliter et quidditative ens absolutum. Primo tamen et secundo modo esse ad aliquid nullum est inconveniens, et sic patet littera. Secundo principaliter arguit, probando quod talis relatio vere distinguatur, quia Predieamenta sunt primo diversa, etl simpliciter diversa entia, quia ens secundum se dividitur in illa; ergo relatio qua est in Predicamento relationis, est alia res ab omni creatura. Antecedens est manifestum ex quinto Mel. text. com. 14. qui sic incipit: Secundum se vero (id est, entia perse, ut ly per se distinguitur contra per accidens, de quo ente per aecidens patet supra text. com. 13. dicuntur esse quaecumque significant figuras praedicationis, id est, genera Prwdicamentorum per Commentatorem ibidem. Sequitur, quoniam ergo praedicatorum alia significant quale, alia quantum, alia ad aliquid, etc. Hc ille. Hoc idem patet 2. Metaph. text. com. 13. secundum aliam transtationem, ubi habetur: ///a, inquit, qua differunt secundum genus, impossibile est, ut sint. ad invicem, sed distan! magis ei. non conveniunt, id est, secundum Commentatorem ibidem: Illa, quae differunt in genere, non agunt in se invicem, neque sunt contraria, sed distant ab invicem, et in rei veritate non sunt differentia. Haec ille, et sic patet quomodo Predicamenta sunt diversa.
(b) Ad secundum. Respondet Doctor et dat duas responsiones: Prima est, quod non necesse omnia Praedicamenta esse simpliciter primo diversa, accipiendo primo diversa pro reali distinctione, que est inter aliam et aliam rem; sed possunt dici primo diversa formaliter, quia nihil unius Predicamenti potest esse de ratione formali et quidditativa alterius, nec e contra, et sic omnis relatio quanlumcumque perfeele idem substantio, quantilati vel qualitati identilale, supple, reali, semper tamen formaliter distinguitur, ita quod dicit aliam formalitatem, et hsec responsio satis placet. Et quod dicit, J/cet. per identitatem in existendo unum contineat alterum, vult dicere quod etsi relatio creature ad Deum, et ipsa creatura in suis rationibus formalibus non sint idem, nec unum contineat aliud per identitatem formalem, tamen ut actu existunt, unum continet aliud per idenlitatem. Quod debet sane intelligi, quia dictum est supra, quod illa relatio sicut dicit propriam formalitatem, ita et propriam existentiam aliam ab existentia fundamenti, tamen utraque existentia est eadem realiter, quia es impossibile fundamenlum actu existere sine relatione tali, sibi inexistente in existendo; ergo unum conlinet aliud per realem identitatem, quae fundatur super identitate existentiae reali, ut supra exposui.
Secundo Doctor dat aliam responsionem, quia stat in hoc, posito quod relatio praedicamentalis sil alia res a predicamento Substantiae, Quantitatis et Quali- tatis, tamen relatio transcendens non videtur quod semper sit alia res a suo fundamento, cujusmodi est relatio creature ad Deum, et hoc probat, quia quod convenit enti, antequam dividatur in decem Genera, est transcendens. Patet, quia sicut ens finitum, quod dividitur in decem Genera, ut patet ab Aristotele 5. Metap. text. cum. l4. est transcendens, ila quod convenit sibi antequam intelligatur divisum in decem Praedicamenta, erit transcendens; modo relatio creature ad Deum, ex quo est simpliciter communis omni creature, puta Substantie, Qualitati et Quantitati, sequitur quod erit transcendens. Adverte tamen, quod non vull quod omnis relatio, que realiter identificatur — fundamento sit transcendens, nec similiter vult. quod omnis relatio transcendens sit realiter idem suo fundamento. Primum patet, quia una relatio praedicamentalis potest per identitatem fundari in alia, ut supra expositum est de similitudine, quae licet sit alia a fundamento, tamen alietas fundata in similitudine identificatur realiler similitudini, quia tali similitudini repugnat esse sine termino illius alietatis, ut supra exposui. Secundum patet, quia alietas potest esse relatio transcendens, tamen non quaelibet realiter identificatur suo fundamento, quia alietas, qua Substantia est alia a Qualitate, realiter differt a Substantia, quia non repugnat Substanlisae posse esse sine Qualitate, et alietas fundata in illa prima aliet te, identificatur realiter illi prim: alietati, quia sibi repugnat esse sine termino secundae alietatis fundatze. Non vult ergo Doctor quod relatio creature ad Deum, ex hoc dicatur eadem creature, quia transcendens, sed dicitur esse eadem propter rationem superius factam, videlicet quia sibi repugnat esse sine tali relatione. Sed ad evitandum hoc inconveniens, quia Praedicamenta videntur diversa, dicit quod talis relatio non est relatio praedicamenlalis, et sic patet responsio ad argumenta principalia.
(c) Ad auctoritatem Augustini. Nunc Doctor exponit auctoritatem Augustini adductam pro opinione Henrici, Quodlib. 9. g. 3. quae ponitur paulo ante ad responsionem quaestionis principalis ibi: Aliter ponitur quod ista relatio Angeli, etc. Et respondet Doctor concedendo quod relationes in. creaturis sunt. accidentia, etc. Hec littera debet sane intelligi. Primo, quia non videtur quod hoc sit simpliciter verum, quod quando aliquod fundamentum, puta A essentialiter dependet a Z, quod relatio dependentiae fundata in A sit idem realiter ipsi A4. Patet, quia multi effectus essentialiter dependent a causis secundis, et tantum relatio dependentiae non realiter identificatur; non debet erceo intelligi ista liliera de quacumque dependentia essentiali, sed debet intelligi de speciali dependentia, qua videlicet aliquid essentialiter dependet ad aliud, ita quod simpliciter est impossibile, et repugnat ipsum posse esse pro quocumque instanti sine illo, a quo sic dependet; et talis dependentia essentialis, loquendo de dependentia causati ad causam, est, tantum respectu causae prima, patet, quia causa prima potest supplere causalitatem omnis causas secunda. Est etiam alia dependentia essentialis, qua aliquid dependet ad aliud non ut ad causam, sed ut ad terminum, sic quod est simpliciter impossibile ipsum posse esse, nisi pr:ecise sil ad alium terminum; et hoc modo omnis relatio de necessitate dependet ad terminum, et sic dependentia, qua talis relatio dependet ad terminum, erit realiter eadem tali relationi, quae tamen realis identitas est a causa intrinseca relationis fundantis, ut supra exposui. Potest etiam esse alia dependentia essentialis, qua accidens essentialiter dependet ad subjectum, ita quod est simpliciter impossibile esse tale accidens per aliquod instans sine (ali subjecto, et sic dependentia fundata in tali accidente est realiter eadem tali aecidenti, et non ex hoc Solo quod accidenti repugnat esse sine subjecto, sed a causa inlrinseca illius accidentis, quae non est nobis naturaliter nota, sed quodammodo innotescit nobis a posteriori, per hoc quod experimur tale accidens sic de necessitate dependere ad tale subjectum, quod est simpliciter impossibile ipsum posse esse sine tali subjeclo, nec per consequens sine tali dependentia, ideo bene nota litteram Doctoris. Nota etiam hoc quod dicit, quod relationes in creaturis sunt accidentia, loquendo de relationibus creaturarum, ad illa, ad quae non dependent essentialiter, supple fundamenta talium relationum. Nam quando fundamenta non dependent essentialiter (loquendo de dependentia simpliciter necessaria) ad terminos ad quos tales relationes terminantur, semper tales relationes in creaturis sunt accidentia realiter distincta a talibus fundamentis.
Ad auctoritatem Augustini quod in rebus creatis, illud quod non secundum substantiam dicitur, vestat, etc. dicit, quod ad hoc, quod secundum accidens dicatur, duae requiruntur conditiones: Prima, quod tantum praedicetur in quale, etl non in quid. Secunda, quod illud prediealum non sit simpliciter immulabile, sed oportet quod sit mutabile, non tamen manenle fundamento. 1st: du:e conditiones integrant rationem prwdicali per accidens. Et dicit, quod in illis relatio nibus, prima conditio invenitur. Patet de paternitale, qua non prwedicatur in quid de Deo: sed secunda conditio deficit ibi quia paternitas est de se necesse esse,hoc tamen habet ab essentia divina, ut patet a Doctore in primo, dist. 9. part. 9. q. 1l. in resp. ad ultimum arg. principale; in creaturis vero, etiam loquendo de praedicatis essentialibus secunda conditio inest eis, quia sunt vere mutabilia. In proposito aulem relatio creature ad Deum est praedicatum per accidens, quia habet illas conditiones. Prima, quia non praedicatur in quid de fundamento. Secunda, quia est mutabilis, patet, quia fundamentum ejus est vere mutabile, non tamen est accidens amissibile, quia non potest amitti manente fundamento, et sic patet ista litlera.
(a) Ad illam primam quaestionem de creatione.Hic Doctor respondet ad illam qusstio- nem,quae est quarta in ordine, ubi quaeritur: An creatio Angeli sil idem Angelo, et Doctor tria dicit; et pro clariori intelligentia, exemplum pono de homine creato. Primo, homo dicit relationem realem ad ipsum Deum creantem; et illa relatio est idem realiter ipsi homini, ut supra patuit. Secundo, homo potest comparari ad non esse immediate praecedens aliqua duratione ipsum esse hominis, ut quando homo consideratur tantum habere esse in primo instanti, quod esse in primo instanti immediate sequitur ipsum non esse, et sic in homine habente esse in primo instanti fundatur relatio, quae terminatur ad mon esse immediate praecedens, et talis relatio non est idem ipsi homini, patet, quia tantum fundatur in homine, ut consideratur habere esse in primo instanti, et terminatur ad non esse immediate praecedens; sed patet quod non solum homo habet esse in primo instanti, sed etiam in instantibus sequentibus, et sic homo in secundo instanti, non habet illam relationem ad non esse immediate praecedens. Illa etiam relatio est tantum ens rationis, quia relatio, qua terminatur ad mihi, licet habeat fundamentum reale, dicitur respeclus rationis, ut. infra patebit a Doctore in isto secundo, dist. 44. sive ultima, et per consequens non identificatur alicui realiter.
Tertio, homo potest comparari ad 0n esse indistincte, non considerando 0n esse mediate vel immediate, et tunc dico duo: Primum, quod si de ratione creaturae est, quod habeat esse post non esse, ut dixit Henricus, tunc talis relatio hominis ad non esse indistincte praecedens, erit eadem cum homine, nisi dicatur quod relatio, quae identificatur cum creatura, est tantum relatio dependentiae ad aliquod, sine quo impossibile est ipsum esse; modo relatio hominis ad z02 esse, sive mediate sive immediate praecedens, non est hujusmodi, quia homo essentialiter non dependet ad non esse, et etiam ut supra dixi, talis relatio est tantum ens rationis. Secundo dico, quod si homo potest esse ab aeterno, ita quod non est necesse simpliciter habere esse post non esse, tunc relatio ipsius ad non esse potest separari, quia potest esse sine termino relationis, quia si potest esse ab aeterno, ipsum 0n esse non praecedit esse de necessitate, et sic potest esse homo sine tali respectu, et ex iis patet tota ista littera. Et sic possunt sustineri duae opiniones: Una quod relatio creature, quae terminatur ad non esse indistincte- est idem fundamento, accipiendo dem sic, quod est impossibile fundamentum esse sine tali respectu, et similiter relatio creaturae ad Deum creantem, est simpliciter idem. Secunda opinio est, quod ipsa creatio passiva est idem creaturae tantum, secundum quod est respectus ipsius creature ad Deum creantem.
(a) Secundum primam opinionem. Nunc Doctor solvit argumenta facta contra istam quaestionem, quia est quarta in ordine.
Ad primum respondet Doctor quod Avicenna loquitur tantum de iis, quia prxecise per se includuntur in quidditate rei, unde quidditas est, id est, quod considerando equinitatem in illo primo signo, in quo tantum quidditas est, solum pr« edicata essentialia includit, et hoc modo relatio non includitur in tali quidditate, licet in secundo signo includat pr:zedicata secundi modi unitive et realiter, et de hoc etiam dictum est satis in primo, dist. 3.
(b) Ad secundum patet. Ad secundum respondet quod creatio passiva, quae terminatur ad Deum creantem,semper manet quamdiu Angelus manet,ut infra patebit d. 2. q.3.hujus et in quodl.q.12. ibi ostenditur quod creatio et conservatio sunt. pe-, nitus idem ex natura rei, tantum enim - differunt ratione; talis ergo creatio passi-- va, ut terminatur ad Deum, semper manet creatura manente, licet accipiendo respectum creationis passivie. ut terminatur ad non esse immediate prwecedens, tantum maneat in primo instanti creationis, et non in secundo, ut supra patuit.
(c) Ad. tertium. Ad tertium respondet, quod concesso forte de motu propter interruptionem,licet in quarto, dist. 43. videa- tur sustinere,quod etiam eumdem motum numero annihilatum Deus posset reparare, sed quidquid sit de motu, alias pertractabitur; loquendo tamen de creatione passiva pro quanto dicit respectum ad causam eamdem numero, eadem maternitas potest reparari, licet forte non possit reparari, ut dicit ordinem immediatum ad non esse. Quod autem primo modo possit reparari, probat per simile, quia fuit in matre Christi ad ipsum post resurrectionem, quae ante fuit. De hac tamen materia, an eadem relatio annihilata possit reparari, magis patebit 7n quarto, dist. 43.
(d) Ad quartwn. Ad quartum respondet CGoncedendo, quod ignis genitus dicitur etiam creatus, sic intelligendo, quod creatio passiva inest igni ab igne generante, illa scilicet creatione qua omne aliud a Deo dicitur creari sive creetur sive generetur, que creatio generali nomine accipitur, sed ultra non sequitur, creatio passiva inest igni genito ab igne generante; ergo talis creatio terminatur ad ignem generantem, sive ergo ignis genitus creetur ab igne generante, et patet per simile, quia similitudo inest parieti a generante album in pariete, ergo talis similitudo terminatur ad generantem album. Sic est in proposito, ista tamen materia, quomodo ignis dicatur genitus ab alio igne, et quod sit creatura,et ut sic, tantum dicat respectum ad Deum, requirit prolixiorem tractatum, et diffuse exposul super tertio Doctoris dist. 40. vide ibi qua notavi.
(e) Ad. quintum Ad quintum respondet, et primo praemittit aliqua, deinde declarat intentum, quomodo creatio non sit proprie mutatio. Et ut clarius ista littera intelligatur, expono illam de propositione in propositionem ibi: Dico quod in mutatione naturali, ubi est materia, et forma, et agens, et. compositum ex maleria et forma, quia proprie mutatio terminatur ad vere genitum, et generatio est ad substantiam, ut patet quinto Physic. Dicit erveo Doctor, quod in tali mutatione naturali sunt multi respectus, scilicet respectus agentis ad compositum productum, et e converso; respectus materide ad formam scilicet partis, et e conver$0, et respectu materie ad formam dicitur respectus informati ad formam informantem, sive respectus perfectibilis ad perficientem. Respectus vero form:e partis ad materiam, dicitur respectus formae informantis, sive perficientis ad materiam. Sequitur, quod utriusque respectus ad loum, et e converso, id est, quod materia et forma habent respectum ad totum compositum, et est respectus causc intrinsecie ad causatum intrinsece, et e converso, respectus totius ad materiam et formam, et respectus causs intrinsece ad materiam et formam, quae sunt caus intrin«ece; sive respectus materie et forme ad totum, dicitur respectus partium componentium ad totum compositum, et e converso dicitur respectus compositi ad paries componentes. Sequitur: et respectus composili et formo praesentis ad oppositum prcecedens, id est, quod compositum producitur de non esse ad esse, et sic dicitur respectus esse compositi ad non esse compositi; et similiter respectus formae praesentis ad-oppositum, est respectus 1psius forme partis ad non esse praecedens, licet isti duo respectus ultimi dicantur magis respectus rationis, quia terminaniur ad non ens, ut dixi supra. Sequitur: et non solum ista absoluta, scilicet compositum, et forma, praecesserunt sua opposita, scilicet non esse compositi, et non esse forme; sed etiam illos respectus materi ad. formam, et e converso, et forme ad compositum,et e converso pracesserunt opposita sua. Patet de respectu materiae ad formam, qui est infor- mati ad formam informantem, quia prius non informabatur, puta forma ignis, et nunc informatur, et sic materia habet respectum informati ad non esse informatum prccedens; et similiter patet de forma, quia respectum forme informantis ad materiam informatam, praecedit alius respectus, qui est ad oppositum, videlicet ipsius forme informantis ad non informare quod est oppositum praecedens; et similiter respectum forme ad compositum, qui est partis componentis ad compositum, praecedit alius respectus, videlicet esse ipsius formae ad non esse immediate prcecedens; et similiter respectum compositi ad partes componentes praecedit alius respectus, scilicet respectus esse composiii ad non esse ipsius compositi immediate praecedens. Sequitur: et ideo potest esse respectus omnium istorum respectuum ad opposita sua, id est, quod omnes respectus supradictos praecedunt respectus ad opposita, ut exposui prius.
(f) JVee hoc tantum, sed etiam omnes is[i respectus sunt ab agente, patet, quia rcspectus materi: informat:e est ab agente inducente formam in materiam, et resp.- ctus formae informantis, est ab agente, ex hoc quod inducit talem formam in materiam; et similiter respectus: materie et formae ad totum compositum est ab agente, quia nunquam materia posset causare intrinsece, nisi prius agens incipiat causare ut supra patuit a Doctore ?n primo dist. 2. part. 4. q. 1. et dist. 8. quast.1. Prius enim materia movetur, quam ipsa causet intrinsece, id est, quod prius recipit formam partis ab agente, quam dicatur causa intrinseca compositi, et sic patet quomodo talis r e:pcctusest ab. agente, tam materie quam form:e respectu compositi; et similiter respectus compositi aid partes componentes, est ab agente, quia compositum habet esse per agens, ex hoc quod inducit formam in materiam, et sic forma et materia dicuntur causare intrinsece; et similiter omnes respectus ad opposita sunt ab agente, patet, quia respectus materiae informatae ad. non esse priecedens, et respectus formae informantis ad non esse prwcedens, est ab agente, qui nunc inducit formam in materia, quae prius non erat inducta, et sic de aliis. Sequitur: et ideo potest esse respectus istorum respectuum ad. agens, nam respectus materi: informatae includit respectum ad agens inducens formam. Et non debet hic intelligi, quod isti respectus sint formaliter ad agens tanquam ad terminum, quia tunc idem respectus posset habere duos terminos, quod est falsum; sed dicuntur respectus ad agens ex hoc quod omnes Isti respectus includunt respectum ad agens, ita quod respectus form:e informantis includit respectum ipsius form:e inducie ad agens inducens, et sic de aliis.
(b) Sequitur: Ita quod de istis multis respectibus, accipiendo illos, qui sunt ad propositum, materia habet respectum ad formam, sicut perfectibile, et illud quod perficitur ad. perfectionem, et ista comwva sunt existentiae compositi, id est, quamdiu compositum existit, tamdiu materia perficitur a forma, et e contra, forma perficit materiam, et in illo instanti in quo forma non perficit materiam, desinit esse compositum. Sequitur: Iste etiam respectus, scilicet perfecti ad — perfectionem, es( ab agente effective inducente formam, id est, quod iste respectus consequitur formam, pro quanto ipsa forma inducitur ab agente in materiam. Sequitur: Ita quod in respectu isto, qui est materie ad formam ut receptivi ad perfectionem, est respectus passivi ad agens, nam materiam pati formaliter est recipere formam, et pati ab agente, est ipsam recipere ab agente, Sequitur; Iste. etiem. re- spectus succedit suo opposito, quia materia non prius suit formata, ut supra exposui. Sequitur: Istos tres respectus videtur dicere mutatio passiva, qua aliquid mutatur, scilicet respectum materie ad. formam, ut receptivi ad perfectionem, et respectum passivi sive producti ad agens, et respectum posterioris ad oppositum praecedens. Et addit quod primus respeclus, Scilicet receptivi ad formam receptam, et tertius respectus, scilicet esse posterioris ad non esse prius immediate praecedens, videntur universaliter concurrere ad mutationem absolute, non comparando eam ad agens; patet, quia mutari, ex quinto Physicorum, est aliquid aliter se habere nunc quam prius, 'et sic materia mutatur proprie, quia nunc recipit aliquam formam quam prius non habebat. Et si addatur, quod mutari est aliquid aliter se habere nunc quam prius ab aliquo mutante, tunc est tertius respectus, qui in ordine est secundus, qui scilicet est respectus passivi ad agens.
(h) Sequitur: Ad propositum ergo polest dici. Hic Doctor applicat qua» supra dixit, et ostendit quomodo mutatio proprie non est eadem formae nec materie, quia tunc semper maneret, dum manet compositum; nam si esset eadem forme, tunc sequeretur quod manente forma, semper talis mutatio maneret, quod est falsum, patet, quia forma manet in materia in esse quieto. Et similiter si esset eadem materi|, quamdiu maneret materia, ipsa maneret, quod est falsum, quia materia non tantum praecedit mutationem, sed remanet sub forma in esse quieto, et ut sic, manens non dicitur mutari, et quamdiu compositum manet, tamdiu materia et forma non dicuntur mutari, quia ut sic, manet sub esse quieto. Sequitur: Sed est ordo materie ad formam ut novus, id. est, immediatus ad. talem ordinem, id est, quod talis respectus materi:e ad formam, qui dicitur novus, secundum quem materia dicitur mutari, ex hoc dicitur mutari, quia est immediatus ad talem ordinem, quia iste respectus mutationis habet respectum ad non esse immediate praecedens; et sic talis mutatio erit tantum in primo instanti in quo materia nunc est sub una forma, sub qua prius non fuit. Sequitur: E/ meuter islorum ordinum est. dependentia essentialis ad. aliquid, ad quod. dependeat habens illum ordinem, et ideo neuter. est idem absoluto. Vult dicere, quod respectus materie, ut receptivcie ad formam receptam, et e contra, et similiter respectus receptivi ad non esse prcecedens, et similiter respectus forme informantis ad non esse praecedens, non sunt idem, neque materie, neque form:e, Patet de respectu receptivi ad formam, quia non repugnat receptivo posse esse sine tali forma ut termino. Similiter respectus form:e perficientis non est idem tali formae, quia non repugnat formae posse esse sine tali receptivo; et ideo nec materia slc essentialiter dependet a forma, quin per divinam potentiam possit esse sine omni forma, ut infra patebit in isto secundo, dist. 12. q. 2. nec forma sic dependet a materia, quin possit esse sine omni materia, ut infra patebit loco ubi supra. Et similiter patet de respectu ad non esse immediate praecedens, qui non est idem realiter nec forme, nec materie; patet, quia ille respectus, qui est ad esse informati ad non esse informatum immediate praecedens, in est materie tantum pro primo instanti in quo recipit formam; modo materia potest manere pro tempore sub forma, in quo non erit talis respectus. Hoc idem dico de respectu formae ad non esse immediate praecedens, quia ille respectus tantum habet esse pro primo instanti in auo forma est in materia, et tamen post illud instans adhuc forma manet in materia et sic patet littera Doctoris.
(i) Sequitur: Sic ergo conceditur major hujus rationis, videlicet quod mutatio differt a termino, et quomodo differat, parum supra expositum est. Sequitur: E ad minorem dico. Hic Doctor intendit ostendere quomodo creatio non est mutatio, quia quando aliqua productio est mutatio proprie sumpta, semper includit aliquid, quod vere mutetur, sicut dicimus quod generatio in creaturis est mutatio, quia quando compositum generatur, aliqua pars compositi vere mutatur, quia materia transit de non esse talis forme ad ipsam formam quam recipit. Sed si totum compositum simul produceretur, ita quod nihil illius compositi prcecederet, sed quod totum simul produceretur tam categorematice quam syncategorematice, nulla esset ibi mutatio, quia nulla esset ibi pars, quae transiret de privatione form: ad formam, sed in eodem instanti in quo haberet esse esset sub forma. Dicit ergo Doctor quod creatio proprie sumpta | non est mutatio, quia est productio totius creati in esse non praesupposita aliqua parte ejus, ita quod licet creatum habeat duas partes, quarum altera naturaliter possit praecedere alteram, et eam recipere, tamen ut totum creatur primus terminus creationis non est aliqua pars, sed totale esse, et sic patet quod creatio non est mutatio proprie sumpta.
(j) Sequitur: Si autem mutatio dicatur nova actuatio. Doctor dicit tres conclusi.ones breves. Prima, quod mutatio praesupponit aliquod potentiale prius habere esse in se, quod transeat de privatione ad actum, et talis mutatio nullo modo est creatio. Secunda, quod sit aliquod potentiale, quod nullo modo praecedat actum, sed eodem instanti quo habet esse, est sub actu, ut si nunc crearetur homo quantum ad corpus et animam, ibi posset esse mutatio, accipiendo mutationem pro actuatione, quia tunc tale corpus in eodem instanti quo habet esse, actuatur sive perficitur ab anima, et hoc modo cre- c atio potest dici mutatio. Tertia, quod quando creatur aliquod simplex non habens partem, et partem cujusmodi est Angelus, tunc creatio ipsius non est mutatio nec primo, nec secundo modo, et hoc est quod dicit.
(k) Et videtur, quod in definitione mutationis illud, etc. secundum Philosophum, quinto Physic. text. com. 8. qui textus incipit: Si igitur quod non est, dicitur multipliciter, vide textum, et hoc est magis clarum in textu septimo, qui sic incipit: Quoniam autem omnis mutatio in A quodam, etc.
Dicit ergo Doctor quod accipiendo mu- | tationem proprie, cujus terminus a: quo est privatio, quod nulla creatio est mutatio. Et addit Doctor quod licet creatio passio sit idem realiter creature, prout dicit respectum — ad Deum creantem, ut vero dicit respectum ad non esse immediate praecedens, non est idem realiter cum fundamento, si talis respectus tantum sit in primo instanti, et sic finis hujus quaestionis.
On this page