Quaestio 1
Quaestio 1
(a) In ista questione tria sunt videnda : Primo, quid sit Angelum assumere corpus. Secundo, quale corpus assumit, scilicet an coeleste, an elementare, an mixtum. Tertio, quas operationes potest exercere in corpore.
De primo dicit Doctor, quod Angelum assumere corpus non est informare corpus, nec etiam hypostatice sibi unire, sed tantum esse intrinsecus molor corporis.
De primo patet, quia si Angelus informaret corpus, tunc ex Angelo et corpore fieret compositam per se, quia ex per se actu, et per se potentia, ut patet S. Metaph. text. com. 15. et 16. hoc autem repugnat Angelo posse informare corpus, ut probat Doctor quest. 9. quodl. Sequeretur etiam compositum illud esse perfectius ipso Angelo, ut patet a Doctore in simili in quarto dist. 43.
De secundo patet, quod quando assumit corpus non unit illud sibi hypostatice, nam unire sibi aliquid hypostatice est terminare dependentiam illius nature, et suppositare illam in seipso, ut patet a Doctore ?n tertio, dist. 14. quest. 1. et q. 19. quodl. est enim impossibile Angelum propria virtute posse assumere aliquod corpus in unitate suppositi, ut patet a Doetore in tertio, dist. 1.
De tertio patet, quia ex hoc Angelus assumit corpus, quia intrinsece movet illud, applicando se illi.
(b) Secundo dico. De secundo principali, dicit Doctor duas conclusiones ; unam negativam, aliam affirmativam. Negativa est ista : Angelus non assumit corpus celeste, nec elementare, in quibus appareat. De ccelesti apparet, quia quando apparet nobis, non assumit Solem, nec Lunam, imo in tali corpore non posset exercere operationes quas exercet, dum apparet nobis. De elementari patet; tum quia corpus elementare non est visibile, ut patet, sed apparet in corpore visibili; tum etiam quia apparet nobis in aliquibus accidentibus, quae non sunt nata suscipi in corpore albo vel rubeo, vel aliquo alio colore colorato.
Secunda conclusio affirmativa est ista, quod Angelus potest assumere corpus mixtum a matura generatum, et similiter potest assumere corpus non natura prius genitum, sed statim. generandum. Prima pars conclusionis patet, quia potest assumere cadaver mortui, vellapidem vel aliquid tale. Secunda pars patet de corpore imperfecte mixto, quod completa operatione statim disparet, ut patet de Raphaele, etc, Et dicit Doctor quod quando assumit tale corpus, quod subito disparet completa operatione, tale corpus videtur mixtum propter accidentia, quae apparent in corpore, puta colores, vel aliqua alia, qui non possunt inesse, nisi corporibus mixtis, illud tamen non erit mixtum ple. na mixtione, patet, quia corpus tale subito videtur formari; perfectum autem mixtum non ita subito formatur, patet de ho. mine, qui non est natus generari, nisi secundum determinatum processum naturae, et hoc in matrice. Caetera patent.
(c) De tertio principali dicit aliquas conclusiones, quarum aliquae sunt affirmativa, aliquae. negativae.
Prima affirmativa est hec: Angelus potest causare motum. localem in corpore assumpto. Patet, quia potest movere totum illud corpus, non movendo partem post partem ; potest etiam movere illud corpus motu, qui videtur progressivus, sed non erit proprie progressivus, quia corpus moveri progressive est proprie moveri organice; ibi enim in tali motu una pars movetur mota alia, et ideo Angelus non proprie movebit illud motu progressivo, sed alio motu, qui apparet progressivus.
Secunda conclusio affirmativa est, quod Angelus potest movere corpus assumptum motu inspirationis et respirationis, et movere palpebras et manus, et. similia, nam omnes isti motus sunt motus locales. Et Doctor assignat rationem horum motuum, per argumentum a minori, quia non est aliquod corpus ita imperfectum in universo, quin habeat in virtute sua aliquod ubi, ut patet de gravi respectu centri, quod habet virtutem movendi se, ut supra patet in isto secundo, dist. 9. q. ult. ergo a fortiori Angelus poterit causare motum localem in corpore assumpto.
Prima conclusio negativa est ista Angelus in corpore assumpto non potest causare aliquam operationem sensualem, puta nec visionem, nec auditionem, et hujusmodi. Patet, quia tales operationes non sunt nate recipi, nisi in composito ex organo saltem perfecte mixto et ex anima. inquantum habet. potentiam pnerfeecti- vam illius organi, ut patuit in primo, dist. 3. 'q. 6. Sed in corpore sumpto ab Angelo non est talis mixtio organi, nec anima perficiens ipsum organum, et ideo simpliciter in tali corpore composito quod assumit, nulla est sensatio.
Secunda conclusio negativa: Operationes, quae vere consistunt in vere agendo, cusjusmodi sunt operationes negative, ut generare, et hujusmodi, non competunt illi composito assumpto, quia illae operationes natae sunt. esse compositi animati, quale non est ibi, vel nate sunt esse corporis mixti, puta, si caro generaret carnem, neutrum autem est ibi. De hoc habet videri in quarto, dist. 13. et multo clarius dist. 44. quest. 1.
Tertia conclusio negativa: Cognitio quam videtur habere de particularibus factis audiendo vel videndo, non est vera auditio, neque visio, sed tantum intellectio, et illam intellectionem suam potest exprimere, formando verba, et movendo linguam localiter, ut infra patebit distincione undecima.
Quarta conclusio negativa: Angelus in corpore assumpto non potest causare veram mutritionem, cum tale corpus non sit nutribile, ut patet, quia tantum corpus animatum potest nutriri; potest tamen causare in tali corpore comestionem, qua. non est nisi divisio cibi, etc.
Quinta conclusio: Angelus non potest augmentare corpus quod assumit, loquendo de augmentatione proprie dicta, de qua Doctor in quarto, dist. 4^4. quest. prima, quae augmentatio fit per aggenerationem, ut infra patebit; virtute tamen Angeli in tali corpore potest esse vera juxtapositio, si ipse velit subito alia elementa, quae possunt imperfecte misceri ad talem imperfectam mixtionem apponere corpori suo, ut videatur crescere. Cetera patent.
On this page