Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

COMMENTARIUS.,

(a) Haec quaestio est satis facilis, nec indiget aliqua expositione, et si quid difficultatis est in ista qusstione, ex his qua dicta sunt supra dist. 9. et. dist. 9. q. 9. faciliter patere potest. Dicit tamen Doctor quod auctoritas Apostoli ad Hebr. 4. quae dicit, quod omnes sunt administratorii spiritus, concedenda est, loquendo de missione intra et extra. De missione intra patet, quia de communi lege superiores mittuntur ad inferiores, quibus superioribus majora Dei mysteria revelantur, inferiores vero mittuntur exterius ad illa revelata nuntianda hominibus, et ita non omnes mittuntur extra. Sed quomodo inferiores possint illuminare homines de his revelationibus, dicetur in dist. sequenti.

(b) Per hoc patet. Ad auctoritatem Danielis 1. concedit quod communiter non mittuntur, et ideo distinctio quam ponit Daniel inter illos, scilicet hi ministrabant et hi assistebant ei, intelligenda est communiter, scilicet millia millium assistunt ei communiter, qui communiter non mittuntur, et decies centena millia ministrabant ei communiter.

Auctoritas Apostoli concedenda est absolute, quia omnes spiritus sunt ministri Dei, quia mittuntur, vel ad intra vel extra.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1