Table of Contents
Commentarius in Commentarium in Libros Sententiarum Scoti
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum necesse sit ponere caritatem creatam, formaliter inhaerentem naturae beatificabili
Quaestio 2 : Utrum necesse sit ponere in habitu rationem principii activi respectu actus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum tota caritas praeexsistens corrumpatur ita quod nulla realitas eadem numero maneat in caritate maiore et minore
Quaestio 2 : Utrum illud positivum caritatis praeexsistentis quod manet in augmento, sit tota essentia caritatis intensae
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum Deus sit nominabilis a nobis aliquo nomine significante essentiam divinam in se, ut est 'haec'
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio et Spiritui Sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum verbum creatum sit actualis intellectio
Quaestio 2 : Utrum verbum in divinis dicat proprium personae genitae
Quaestio 3 : Utrum verbum divinum dicat respectum ad creaturam
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Quaestio 3 : Utrum personae prima divina constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore
Quaestio 2 : Utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto
Quaestio 2 : Utrum Pater sit sapiens sapientia genita
Distinctiones 33 et 34
Quaestiones 1-3 : Utrum proprietas sit idem cum persona, utrum sit idem cum essentia, et utrum persona sit idem cum essentia
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum fundamentum relationis aeternae ad Deum ut cognoscentem habeat vere esse essentiae ex hoc quod est sub tali respectu
Distinctio 37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 2 : Utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam eius aliud ab ipsa exsistentia
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 3 : Utrum substantia materialis per actualem exsistentiam sit individua vel ratio individuandi aliud
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 6 : Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem per se determinantem naturam ad singularitatem
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Quaestio 3 : Utrum ad hoc quod angelus distincte cognoscat quiditates creatas requiratur quod habeat distinctas rationes cognoscendi eas
Distinctiones 4-5
Quaestio 1 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Quaestio 2 : Utrum angelus prius meruerit beatitudinem quam eam acceperit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus neccessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Quaestio 1 : Utrum quilibet, secundum legem communem propagatus ab Adam, contrahat peccatum originale
Quaestio 2 : Utrum peccatum originale sit carentia originalis iustitiae
Quaestio 3 : Utrum anima contrahat peccatum originale a carne infecta, concupiscibiliter seminata
Quaestio 4 : Utrum in baptismo remittatur peccatum originale
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Quaestio 1 : Utrum peccatum sit a nobis sicut a causa
Quaestio 2 : Utrum peccatum sit per se corruptio boni
Quaestio 3 : Utrum peccatum sit poena peccati
Quaestio 4 : Utrum peccatum possit esse a Deo
Quaestio 5 : Utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata respectu sui velle, ita quod Deus respectu illius velle non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum synderesis sit in voluntate
Quaestio 2 : Utrum conscientia sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
COMMENTAR1US. Titulus questionis non intelligitur de principio quod generationis, quia certum est apud omnes quod Pater est principium quod generans, sed inlelligitur de principio quo Pater generat, sive de ratione formali generandi.
COMMENTARIUS. (a) Aliter dicitur. Hic recitatur opinio Henrici, qui dicit in sententia, quod essentia, est principium elicitivum generationis, sed non potest esse principium determinate actionis nisi determinetur, et sic relatio erit principium non elicitivum, sed determinativum ad talem vel talem actionem.
(b) Contra, indeterminatio est duplex. Et ista duplex indeterminatio clara est hic in littera, et supra patet d. 3. g. 7. parum ante responsionem ad argumenta principalia, et ibi aliqualiter exposui. Cum ergo indeterminatum potentiae active illimitate seipso determinat ad agendum, id est, per formam propriam, sequitur' quod cum essentia divina sit indeterminata indeterminatione potentiae illimitatae ad agendum seipsa, hoc est, per propriam entitalem potest se determinare; ergo non per relationem sibi addilam.
(c) Confirmatur, quia talis indeterminatio principii activi, etc. Intelligendo de indeterminatione principii activi per modum nature, ut patet de Sole; sed non per modum volunlalis, quia voluntas ex sua ratione formali propter sui libertatem est indeterminata ad contradictoria. Et littera clara est.
(d) Item tertio, etc. et sic ipsa mediabit inter seipsam et actionem, quia ex quo Paternitas est condilio agentis, quia est proprietas Palris, et sic est posterior ratione formali agendi; et ex alia parle ponitur, quod sit determinativa rationis formalis agendi, ergo erit prior seipsa ut est conditio agentis, et actio sequitur rationem formalem agendi et suppositum agens; ergo paternitas mediabit inter seipsam et actionem, quod est falsum. Nam ut est determinativa principii formalis agendi, est prior seipsa, ut est conditio supposili agentis, sicut enim ratio formalis agendi intelligitur, ut prior supposito agente; ergo et ratio determinativa ipsius principii formalis agendi erit prior ipsa conditione agentis; et ipsa paternitas, ut est conditio agentis est prior actione, id est, generatione activa, que generatio activa est formaliter ipsa palernitas; ergo paternitas ut conditio suppositi agentis mediat inter seipsam, ut scilicet est determinativa rationis formalis et ut est actio.
(e) Item quarto sic, etc. proprietates delerminant hypostases, non naturam ut natura, id est, quod ipsa relatio, quae est proprietas personalis est ratio distinguendi personam; filiatio enim in divinis est ratio distinguendi Filium a Patre, et ideo est actus persone distinguens unum ab alio, et nullo modo est actus naturae; non posset autem determinare essentiam, nisi esset aclus essentiae.
COMMENTARIUS. (a) Ad quaestionem igitur respondeo. Ista littera clara est. Et primo distinguit de potentia. Primo accipitur potentia pro potentia Logica; et quid sit patet in littera, et supra patuit d. 2. p. 2. g. 3. in responsione ad argumenta principalia. Secundo accipitur potentia, ut distinguitur conira actum, sicut dicimus, quod ens dividitur per actum et potentiam, ut patet 5. Metaph, et ista potentia non est in Deo, quia quidquid est ibi, est in ultima actualitate, ut supra patuit dist. 2. Tertio accipitur potentia pro potentia reali, quae est proximum fundamentum relationis agendi vel patiendi, sicut dicimus quod calor est potentia agendi. Et hic in proposito tantum quaerimus de potentia agendi, quae adhuc distinguitur, quia potest accipi, vel pro significato vel pro connotato; et pro significato dicit tantum relationem, pro connotato dicit aliquod absolutum. Accipiendo potentiam pro significato, non est praesentis speculationis, sed accipiendo pro connolato sive pro absoluto, tunc quaeritur quid est illud absolutum in divinis, quo mediante Pater posset generare.
Accipiendo potentiam ergo pro tali absoluto, potest adhuc distingul; aut accipitur illud absolutum in se, aul accipitur illud absolutum cum omni circumstantia requisita ad aotionem. Primo modo tale absolutum potest dici ratio formalis agendi, potentia tamen remota. Seoundo modo potest dioi ratio formalis agendi potentia propinqua. Et ista distinctio de potentia pro fundamento propinqua et remota accipitur a Philosopho 9. Metaph. text. com. 10. nam ibi habetur expresse de potentia propinqua; inquit enim ibi secundum aliam litteram: "Potentiae vero tales quando appropinquant secundum quod est possibile eis de activo et passivo necesse est, ut quaedam agant et quaedam patiantur". Et parum infra: "Ergo omne quod habet potentiam secundum rationem, necesse est cum fuerit appetens illud quo habet potentiam non habet illud, et secundum quod habet de appetitu, etiam semper erit, cum passivum fuerit propinquwm, et habuerit potentiam actionis in hac dispositione; et si actio potest ad hoc, et non indigetur addere in sermone, et si non fuerit aliquod extrinsecum", etc. Ibi Commentator: "Ergo omne quod habet potentiam, id est, ergo necesse est cum ratiocinatus habuerit magnum appetitum ad illu l quol potest agere, u agat illud secunlum suur appetitum et suum posse; sed non agal nisi quanlo patiens fuerit propinqutm ei, et habuerit in tempore actionis istam dispositonem quam dicimus, scilicet appetitum et potentiam ad agere". Deinde dicit: "Et si actio potest, etc. id est, et non indigemus cum hoc, quod potentia possit agere et addere, nisi aliquod extrinsecum impediat, quoniam sufficit in hoc quod dicimus, quod potenlia potest agere, quoniam cum fuerit illic impediens, tunc potentia non poterit". Haec ille. Et sic patet expresse quomodo ibi intendit de potenlia, quae habet omnia requisila ad agendum, quae tunc vocatur potentia propinqua. Sed de polenlia primo modo, hoc est, de potenlia absolute sumpta, qua aliquid potest agere, patet a Philosopho 9. Metaph. tet. com. 2. ibi enim distinguit Aristoteles potentiam accipi multipliciter. Vide texlum cum commento.
COMMENTARIUS. (a) Loquendo tunc de potentia. Primo Doctor probat, quod potentia generandi' in Patre non est aliqua relatio pula paternitas. Et probat multiplici modo.
Primo, supponendo unum communiter concessum, quod productio Filii, et productio Spiritus sancti sic distinguuntur, quod productio Filii est naturalis et per modum naturae, et productio Spiritus sancli est libera et per modum oluntatis. Sed si relatio esset ratio formalis generandi et spirandi, sequeretur quod utraque produclio esset naturalis et per modum naturae. Probatur, quia omnes productiones, quae dicuntur per modum nature sunt a principio formali produclivo per modum nature, et omnes productiones, quae denominantur libere' sunt a principio formali produclivo per modum voluntatis. Sed nulla relatio potest esse ratio formalis producendi aliquid libere, patet, quia sola voluntas est ratio formalis sic producendi. Et ultra si paternitas in Patre est ratio formalis producendi Filium per modum nature; ergo et spiratio activa in Patre et Filio erit ratio formalis producendi Spiritum sanctum per modum nature. Probatur consequentia, quia omnis relatio aeque naturaliter recipit suum correlativum; si ergo una respicit suum correlativum per modum naturae, et reliqua similiter.
Secundo, si paternitas est ratio formalis gignendi (cum paternitas et generatio activa sint penitus idem, licet nomine differant, ut infra patebit dist. 28. g. ult. et in quodl. q. 4) sequitur quod idem erit principium sui ipsius, quia si paternitas est principium generationis, et generatio est penitus idem quod paternitas; ergo idem erit principium sui.
Tertio, quia tunc paternitas esset simpliciter perfectior filiatione. Probatur consequentia dupliciter. Primo, quia illud quo producens producit, si non est ejusdem rationis cum forma producti, conlinet eam virtualiter et est perfectius ea, patet, quia tota perfectio agentis semper sumitur a ratione formali agendi, ut supra exposui d. 1.. 2. Cum ergo paternitas sit alterius rationis a filiatione, et est ratio formalis producendi Filium,qui dicitur Filius per filiationem; ergo impliciter erit perfeclior filiatione. Secundo, quod est ratio formalis alicui agendi dicit perfectionem in illo, sed paternitas, per te, est ratio formalis generandi Filium, ergo erit aliqua perfeetio in Patre; filiatio autem non est ipsi filio ratio formalis agendi, nec ad intra, nec ad extra; ergo paternitas erit perfectior filiatione; hoc autem 'est manifeste falsum, quia tunc persone non essent 'equales in perfectione.
(b) Partem affirmativam solutionis probo. Hic Doctor intendit probare, quod ratio formalis generandi in Patre est simpliciter aliquod absolutum. Primo sic: Quod est perfeclionis in principio productivo, non tollit ab illo rationem principi productivi, etc. Ista ratio Doctoris est satis evidens. Illi enim qui dicunt paternitatem esse rationem formalem generandi, ex hoc dicunt, quia videtur impossibile, quod idem numero sit ratio formalis generandi, et per generationem sit communicatum producto, quia inter rationem formalem generandi et rem communicatam per talem generationem producto, videtur aliqua distinctio. Cum ergo essentia divina eadem numero, qute est in Patre, sit per generationem communicata Filio, non videtur possibile, quod in Patre sit ratio formalis generandi sive communicandi seipsam Filio; videtur enim quod communicari alicui in identitale numerali auferat ipsi communicato rationem principii productivi. Doctor ergo intendit principaliter probare, quod communicare se in identitate numerali non auferat ab eo rationem principii productivi. Et hoc probat ibi: Sed si Deus (per impossibile) generaret alium Dewm, etc.
Et breviter pro clariori intelligentia premitto aliqua. Primum, quod idem nu-' mero possit esse in pluribus suppositis, ila quod in uno sit ex semelipso et in alio sit per aliquam productionem, sicut nunc de facto essentia divina ex semetipsa est in Patre, ut infra patebil dist. 28. quest. ultima, et eadem per generationem est in Filio et per spirationem in Spiritu sancto. Secundum, quando aliqua sunt ejusdem rationis, si unum sit principium formale agendi, et reliquum. Hoc patet, quia ratio formalis agendi consequitur entitatem quidditativam, ut supra exposui distinct. 1. quest. 2, et dist. 3. uest. 6. Tertium, naturam simpliciter eamdem numero posse diversis suppositis communicari est perfectionis omnino illimitate, ut supra notavi distinct. 2. parte, 2. quest. 3. Si enim communicare pluribus idem specie est majoris perfeclionis quam communieare idem genere; ergo communicare pluribus suppositis in perfectissima identitate, quae est identitas numeralis, hoc erit tantum infinile perfectionis, ut infra paiebit dist. 28. Si ergo idem specie communicare pluribus non aufert ab eo quod communieatur, quin sit principium formale productionis per quam communicatur, a fortiori si aliquid ejusdem speciei communicatur in identilate numerali non aufert ab eo, quin illud quod communicatur in tali identitate sit principium formale alicujus productionis per quam communicatur, cum hic modus sit perfeclissimus, et sic patet littera Doctoris. Et exemplum positum ibi de calore in igne satis clarum est. Si ergo Deus generaret alium Deum, ratio formalis generandi esset Deitas, a fortiori quando Pater generat Filium communicando sibi eamdem Deitatem, ratio formalis generandi Filium per quam generationem communicatur Filio eadem Deitas, erit Deitas ipsa, supple ratio formalis generandi.
(c) Secundo probo idem sic. Ista ratio stat in aliquibus dictis. Primum, quod terminus formalis generationis est simpliciter perfectior omni eo, quod per talem generationem habetur, ut supra patuit a Doctore d. 5. q. 2. et vide ibi exposilionem quam feci. Secundum, quod essentia divina est terminus formalis generationis divinae, ut supra probatum est dist 5. quest. 2. Tertium, quod tota perfectio producentis sumitur simpliciter a ratione formali prolucendi, ut supra patuit; cum ergo in Patre nihil sit perfectius essentia diuina, et ipsa eadem in Filio est terminus formalis generationis; ergo in Patre erit simpliciter ratio formalis generationis, patet, quia aliter non potest poni. Si enim paternitas ponitur, statim sequitur quod ratio formalis generandi sit imperfeclior termino formali, quod est impossibile.
COMMENTARIUS. (a) Ad ista. Dicit Doctor primo, quod sive generatio ponatur aequivoca, sive univoca, ratio non infringitur, etc.
Secundo dicit, quod falsum est dicere generationem divinam esse aequivocam. Dicit enim Doctor, quod generatio in divinis est simpliciter univoca, non aequivoca; aut denominatur talis a termino formali generationis, aut a formali proprio ipsi supposito producto, id est, aut denominatur talis a natura in supposilo producto, qui est terminus formalis, aut a ratione supposilali constituente suppositum in esse simpliciter incommunicabili. Si a natura, cum eadem sit in Palre et Filio; ergo generatio divina erit univoca. Si a ratione suppositali, nulla generatio erit univoca, quia nullum genitum in sua forma individuali .assimlatur gignenti.
(b) Hoc etiam arguitur alio modo, etc. Hec ratio patet in littera, et exposita est praesenti dislinctione respondendo ad argumenta facta contra opinionem sancli Thome. Si enim diceretur talis, vel talis inquantum est distinctiva, quaelibet esset aequivoca, quia quaelibet distinguit, et patet littera.
(c) Ad argumenta igitur in oppositum. Hic respondet ad argumenta facla pro opinione tenentium generationem divinam esse equivocam.
Ad primum, ex prima via premittit aliqua. Primum, quod in divinis non est proprie nec genus, nec species, nec differentia specifica, ut infra patebit d. 8. q. 2. Potest tamen poni ibi differentia quasi specifica, licet non vere specifica, sicut dicimus, quod paternitas magis differt a filiatione quam a paternitale. Secundum, quod aliqua dicuntur magis distingui, quia media minus conveniunt in aliquo genere, et sic homo et albedo magis distinguuntur, quam homo et asinus, vel quam Franciscus et Joannes, quia homo el albedo in nullo genere conveniunt. Aliqua vero dicuntur magis distingui propter majorem repugnantiam vel incom- possibilitatem, et sic homo et asinus magis distinguuntur, quam homo et albedo, quia magis repugnant in eodem. Sed hoc modo non est proprie dictum aliqua magis distingui, proprie enim illa dicuntur magis distingui, que minus in aliquo genere conveniunt; et ita distincta genere generalissimo plus distinguuntur quam contraria, que sunt ejusdem generis, licet contraria magis repugnent. Tertium est, quod universaliter quanta est distinctio, id est, repugnantia constituentium tanta est et constitutorum, quia si albedo et nigredo sunt incompossibilia, et constiluta per ea sunt incompossibilia, et ita est in proposito; quanta enim est incompossibilitas paternitatis et filiationis, tanta est Palris et Filii, ita quod sicut paternitas non est filiatio, ita nec Pater est Filius. Quartum, loquendo de distinctione proprie dicta, dico quod constituta minus dislinguuntur quam constituentia, quia consltituentia minus conveniunt in genere, et constituta magis conveniunl; patet, quia rationale et irrationale non conveniunt quidditative in genere, et tamen species constitutae quidditative conveniunt, sic estin proposito, quod quamvis paternitas et filiatio non conveniant quidditative in aliqua natura, tamen Pater et Filius quidditalive conveniunl in Deo; et sic paternitas et filiatio magis distinguuntur, id est, minus conveniunt quam Pater et Filius. Et ex his patet responsio ad rationes factas pro prima via.
(d) Sed adhuc pondero argumentum. Hic Doctor intendit probare, quod tanta differentia sit inter personas quanta inter retationes constituentes, quia ille relaliones sunt subsislentes, et subsistentes sunl personae divinae; ergo.
Secundo, persone divine aliqua differentia formali differunt, et non nisi differentia illa, que est relationum, quia nul- lam aliam habent, et ista quae est relationum est specifica; ergo.
(a) Ad ista respondeo. Ad has duas rationes respondet. Ad primam dicit, quod licet relationes sinl subsistentes, et personae per illas subsistant, ultra tamen illas relationes includunt naturam in qua subsistunt, et ideo ratione naturae magis conveniunt.
Ad secundam, dicit quod non sequitur: istis praecise persone dislinguuntur, ergo distinguuntur specie; non sequitur, quia si tantum includerent relationes, bene sequeretur, sed ultra illas includunt naturam in qua conveniunt, et patet instantia, quia Franciscus et Joannes precise distinguuntur per aliam et aliam hecceilatem. Sed illae haecceitates sunt primo diversa, scilicet in nullo quiddilative convenientia, ergo Franciscus et Joannes sunt primo diversa; non sequitur, quia Franciscus et Joannes ultra haecceitates includunt naturam, in qua conveniunt quidditative, sic in proposito.
(f) Ad secundam viam de productionibus. Doctor respondet ad rationem factam pro secunda via, et negat consequentiam; non enim sequitur: productiones distinguuntur specie, ergo et producta. Potest enim eadem natura ex sua maxima perfectione in se habere principia communicativa alterius et alterius rationis, puta intellectum et voluntatem, et ila propter distinctionem principiorum formalium possunt esse productiones alterius rationis; et tamen producta erunt unius rationis propter unitatem termini formalis, scilicet nature, que communicatur. Et cum probatur consequentia prima per proportionem, dicit quod proportio illa productionis, etc. quia productiones possunt distingui per rationes suas formales aliter quam ee terminis formalibus, ut infra patebit dist. 13. Exemplum hujus est, quia quandoque forma eadem potest acquiri mutationibus alterius rationis, ut apparet 3. Physic. text com. 21. et hoc supra declaratum est dist. 2. part. 2.
(g) Cum probatur illa consequentia secunda, etc. Dicit quod sunt ejusdem rationis quanlum ad hoc, quia sicut productiones sunt relationes, ita producta sunt relativa, et hoc, tenendo personas constitui per relationes. Si vero teneatur, quod personae sint constitutae per absoluta, simpliciter negatur ista propositio: productiones sunt ejusdem rationis cum productis.
(h) De tertia via. Patet littera, quia in creaturis differentia specifica non dicit perfectionein simpliciter, imo limitatam, sed dicit perfectionem supplentem imperfectionem, ut patet in littera. Et sic patet responsio ad omnes objectiones pro generatione aequivoca in divinis.
Adverte tamen, quod Occham in 1. dist. 7. q. 1. respondet ad argumenta Doctoris. Primo ad illa, quibus probat quod relatio non est ratio formalis producendi; et secundo ad illa, quibus probat quod absolutum in Patre est ratio formalis generandi. Ad primum ergo primae vie dicit, quod Spiritus sanctus eque naturaliter et eque necessario producitur sicut Filius, nec propter hoc dicitur Spiritus sanctus produci magis per modum voluntatis quam Filius.
Sed ista responsio videtur esse contra Doctorem, quia Spiritus sanctus, ut inquit Augustinus, procedit a Patre et Filio non quomodo natus, sed quomodo datus. Ubi vult ipse Augustinus, quod Spiritus sanctus producatur per modum voluntatis, et quod talis productio sit libera, sed de hoc magis patebit infra dist. 10. Et forte Occham hoc habet dicere, quia ipse expresse lenet quod intellectus et voluntas, etiam in creaturis, nullo modo differunt ab in- vicem; sed hoc pertraclare non est presentis speculationis, hoc enim pertinet ad secundum librum d. 16. ubi quaeritur, an potentiae animae differant ab ipsa anima et a se invicem.
Ad secundum argumentum dicit, quod illa generatio non est totaliter relatio in Palre ad Filium, sicut nec creatio est aliqua relatio Dei ad creaturam; sed illa relatio diceret principaliter paternitatem et Patrem, connotando ipsum Filium, sicut creare dicit principaliter ipsum Deum, connotando creaturam, cujus esse sequitur ad esse Dei.
Dico primo, quod non est simile de creatione et generatione, quia impossibile est Deum referri relatione reali ad creaturam, ut patet a Doctore infra, d. 30. in divinis autem generans relatione reali refertur ad genitum.
Dico secundo, quod posito quod Deus possit referri relatione reali ad crealuram, qua formaliter diceretur creans, illa retatio esset de necessitate elicita a principio formali creandi. Sic in proposito, cum semper generans univoce per generationem activam, formaliter in ipso existentem, attingat ipsum genilum, et sit via in genilum et terminetur ad ipsum, non poterit poni ratio formalis generationis, sed aliquid aliud erit ratio formalis, aliter idem esset principium sui.
Ad tertium dicit Occham, quod hoc argumentum Doctoris minus valet; et tota responsio Occham slat in hoc, quod in divinis non potest dici perfectius et imperfectius, nec una relatio perfectio alia propter realem identitatem cum Deo.
Sed haec responsio non tantum valet, quia etsi omnia in divinis sint una res, et per consequens nihil sit perfectius alio realiter, multa tamen in divinis ex sua ratione formali dicunt perfectionem simpliciter et formaliter distinctam ab alia perfectione, ut infra patebit distinct. 8. quest. 3. ubi probatur, quod attributa in divinis differunt formaliter, et lamen quodlibet dicit perfectionem simpliciter, ut ibi patebit. Et aliqua sunt, quae ex sua ratione formali non dicunt aliquam perfectionem, nec imperfectionem, ut relationes in divinis.
Dico ultra, quod si (per impossibile) poneretur, quod lapis esset ratio formalis producendi hominem, esset tantae perfectionis quante est homo; licet ergo paternitas ex sua ratione formali non dicat perfectionem, neque imperfectionem, si tamen poneretur ratio formalis producendi Filium, de necessitate esset tantae perfectionis quante terminus formalis communicatus per talem productionem. Et sic patet, quod responsio Occham non infringit rationem Doctoris.
Ad aliud de secunda via quo probat Doctor, quod ratio formalis generandi est aliquod absolutum; dicit Occham, quod si unus Deus generaret alium Deum, tunc Deitas esset ratio generandi, quia nulla foret relatio talis, quae posset esse ratio generandi; si tamen esset ibi relatio eadem realiter cum essentia, posset concedi quod tam essentia quam relatio foret ratio generandi.
Sed hec responsio non evacuat rationem Doctoris, ut patet ex supra declaratis in illa ratione, nec oportet hic aliter insistere. Et sic patet quomodo responsiones Occham parum valent contra rationes Doctoris.
COMMENTARIUS. (a) Ad formam autem quaestionis. Hic Doctor duo dicit. Primum, quod potentia generandi, loquendo de fundamento proximo relationis, est quid absolutum,'et hoc probalum est supra per duas rationes. Et quid sit illud absolutum supra declaravit dist. 2. part. 2. quaest. 3. quod est memoria fecunda Patris, que memoria duo includit, scilicet intellectum et essentiam divinam, ut perfecte praesentem in ratione objecti intelligibilis; hoc idem expresse declarat in 2. dist. 1. quest. 1. et in quodlib. quest. 2. Secundum est, quod potentia generandi notat actum ut egredientem ab eodem supposito, cui attribuitur potentia, et dicitur per hoc notare talem actum, quia potentia construitur cum gerundivo, cum dico potentia generan i. Dicit Doctor qud licet in Filio sit simpliciter eadem memoria que et in Palre, in Filio tamen nulla est potentia generandi, quia si Filius haberet memoriam fecundam ut potentiam generandi, tunc posset generare; in solo ergo Patre memoria fecunda est potentia generandi.
Contra primum argut Aureolus, et probat quod in Patre nulla est potentia vere productiva vel elicitiva qua generat vel possit generare Filium, sed potentia qua dicitur posse generare, est solummodo actualis connexio et non repugnantia terminorum, sicut et potentia qua Deus potest esse Deus, et sic non est aliud potentia generandi in Patre quam potentia, qua Pater potest esse Pater, et quod potentia generandi in Palre non significet aliquod principium productivum in Patra respectu Filii. Probatur multipliciter:
Primo, ubi est principium productivum sive elicitivum, ibi est productio elicita; sed in Deo non est productio elicita, ergo.
Secundo sic, posse esse Patrem non est potentia productiva, sed est posse connexionis necessariae eo modo quo homo potest esse animal, quia si talis potentia esset productiva, etiam Pater in divinis produceretur in esse Patris, quod est falsum. Sed eadem est potentia, qua Paler potest generare, et qua Pater potest esse, sicut est idem actus generare et paternitas; sicut etiam dicit Magister, quod istae sunt idem: Pater posset esse Pater et Pater potest generare. Sed Filius non potest esse Pater, et Filius non potest generare.
Tertio, si potentia generandi est potentia productiva, aliqua perfectio simpliciter esset in Patre, que non esset in Filio; ergo.
Quarto, cujus negatio non est negatio potentiae, ipsum non est formaliter potentia, sed secundum Augustinum negalio potentiae generativae non est negatio potentiae, sed tantum possibilitatis terminorum; ait enim contra Maximinum lib. 3. quod "Filius non genuit, non quia non potuit, sed quia non oporluit"; quod exponens Magister dicit, non quia non potuit, id est, non ex aliqua impotentia fuit, et per consequens negalio potentie generative non est negalio potentiae.
Quinto, in Patre non potest poni aliqua potentia productiva respectu sui formalis constitutivi, alias produceret in esse Patris; sed generare est formale constilulivum Patris, ergo respectu generare nulla est in eo potentia productiva.
Sexto, nulla potentia productiva recipit actum in se, sed ab ea egreditur actus; sed generare non egreditur a Patre, patet, quia ipsum constituit. Septimo, si in Patre est aliquod formale principium productivum, illud non erit paternitas, quia paternitas et generare idem sunt realiter. Nec erit persona tola, quia tunc generare egrederetur a persona, et essel aliud realiter ab ea. Nec essentia, quia actus generationis egrederetur ab' ea, et esset aliud realiter ab eo, cum nihil egrediatur a se: hec Petrus Aureolus.
Ad istas rationes respondet Gregorius Ariminensis in 1. dist. 7. q. unica. Ad primam dicit, quod vel per productionem intelligitur ipsum productum, sicut in creaturis res que producitur, dicitur productio, et tunc ista est falsa: quod in Deo non sit productio elicita. Vel intelligit per productionem ipsum producens vel ejus habitudinem ad productum, et lunc ista est falsa: ubi est principium elicitivum, ibi est productio elicita; alias potenlia creativa non esset productiva, cum nec creans vel ejus habitudo ad creaturam sit vere producta. Vel intelligit quemdam rem mediam distinctam tam a producente quam a producto, et adhuc ista est falsa; et patet instantia de polenlia creativa, quia inter ipsam et creaturam non est aliqua res media producta.
Ad secundam dicit Gregorius quod si valeret, eque probaretur quod potentia crealiva Dei non esset productiva, quod est falsum apud omnes. Arguam enim sic: posse esse creatorem non est posse esse potentia productiva, alias Deus produceret in esse creatoris; sed est eadem p0lentia, qua Deus producere et qua potes, esse crealor, sicut idem est Deum creare et Deum esse creatorem; ergo potentia. creativa non esset productiva, quod est falsum.
Respondet ergo Gregorius ad illam rationem, cum dicitur: posse esse Patrem non est posse potentia producliva. Hoc nomen Pater aliquando est nomen hypo- slasis, aliquando proprietatis. Primo modo esse Patrem est esse persone, que producit Filium, alio modo est Filium generare, haec multum differunt, nam primo modo concedimus Deitatem esse Patrem, non autem secundo modo. Primo modo dico, quod posse esse Patrem non est posse potentia productiva, sed secundo modo posse esse Patrem est posse potentie productivae; sicut enim per productivam potentiam Pater potest Filium producere et ejus esse principium, sic per eamdem potest esse Paler, cum non sit aliud primam personam esse Patrem quam ipsum Filium gignere.
Et cum dicitur, quod tunc Pater producitur ex se in esse Palrem, negatur consequentia; instantia patet de posse et esse creatorem. Unde sicut posse esse creatorem non est posse producere creatorem, etc. Et ad Magistrum dicitur, quod accipit ibi nomen Patris, ut est nomen proprietatis.
Ad tertium dicit Gregorius quod si accipiatur perfectio simpliciter, ut est significabile incomplexe, nulla est perfeclio simpliciter, nisi Deus. Et sic principium productivum Filii est perfectio simpliciter, quod et ipse Aureolus habet concedere, nisi velit dicere, aut Patrem non producere Filium, aut Patrem non esse Deum, et sic patet argumentum esse contra Aureolum, scilicet quod aliqua perfectio simpliciter deest Filio. Vel intelligit aliquod significabile tantum complexe, sicut si dicatur quod esse sapientem est perfectio simpliciter. Et sic cum dicitur, quod potentia productiva Filii est perfectio simpliciter, idem est ac si diceretur posse producere Filium est perfectio simpliciter, et sic argumentum reducitur contra Aureolum. Nam si posse producere creaturam essel perfectionis sim- pliciter, ex hoc sequitur per locum a minori, quod posse producere creatorem esset perfectionis simpliciter.
Respondet ergo ad argumentum Aureoli dicens, si primo modo accipiatur perfectio, tunc potentia productiva Filii esset perfectio simpliciter, quia ipse Pater est perfectio simpliciter, et tamen Filius non est minus perfectus, quia licet ipse non sit Pater, est tamen id ipsum, et est eadem bonilas, que est ipse Pater. Si vero accipiatur secundo modo, sic posse producere Filium non esset perfectionis simpliciter, sicut nec posse producere creaturam est perfectionis simpliciter.
Ad quartum dicit Gregorius quod minor est falsa, accipiendo potentiam pro principio produclivo, et ideo non sequitur, tenendo expositionem Magistri, scilicet non quia non potui, id est, non fuit ex impotentia, ac si dicatur, non quia impotens fuit. Sed non sequitur non fuit impotens, ergo potuit, vel fuit potens producere Filium. Sicut non sequitur, iste puer non est injuslus; ergo est justus.
Ad quintum dicit Gregorius quod non sequitur, in Palre non est polenlia productiva respectu geuerare; ergo in eo non est potentia productiva, nisi per generare inlelligas ipsum genilum; nam cum hoc, quod in Patre non est potentia productiva respectu alicujus, quod est in eo, bene tamen stat quod in eo sit potentia productiva respectu Filii.
Ad sextum et septimum simul respondet, quod a potentia productiva nihil egreditur, nisi quod ab eo producitur. Et ideo si per generare intelligas ipsum produclum, generare egreditur a potentia productiva, que est ipse Pater; si vero per generare intelligit aliquid aliud, non valet consequentia; quod si respectu illius non sit potentia productiva in Patre, ergo absolute non sit in eapotentia pro- ductiva: hec Gregorius. Et licet istae responsiones videantur evadere rationes Aureoli, suslinendo viam Gregorii, qui tenet expresse quod idem sit principium quod producens et principium quo, sive (quod idem est simpliciter) Patrem generare, et Patrem esse potentiam generandi, ut patet ab ipso Gregorio presenti dist.
Sustinendo tamen opinionem Scoti aliter respondeo ad rationes Aureoli. Et prius praemitto aliqua, ex quibus statim patebit responsio. Et primo praemitto, quod in quocumque producente est reperire rationem formalem producendi et conditionem producentis, ita quod ratio frmalis dicitur principium quo producens producit, et condilio producentis constituit ipsum producens, ut dicatur principium quod, et hoc satis supra patuit presenti dist. et dist. 1. quest. 2. et dist. 3. quuaest. 6.
Secundo premitto, quod etsi in crealuris ratio formalis producendi, sive principium generandi (quod idem est realiter et essentialiter) distinguatur a producto, propter hoc, quia eadem natura numero non potest simul esse in pluribus suppositis. In divinis tamen principium formale productivum non distinguitur realiter a producto, ut patet, quia sustinendo opinionem Doctoris, quod memoria fecunda sit principium productivum Filii, sive potentia generandi, est eadem realiter et essentialiter cum Filio producto, licet ex natura rei, et forte formaliter distinguatur ab illo; et sic non est necesse principium elicitivum, sive productivum in divinis esse realiter distinctum a produclo, sed sufficit quod producens, cui tale principium productivum est potentia producendi, sit realiter distinctum a producto, ut supra exposui presenti dist. et dist. 4. quaest. 2.
Tertio premitto, quod aliud est aliquid esse principium elicitivum alicujus produclionis, sive esse rationem formalem eliciendi aliquem actum, et aliud est esse principium quod producens. Exemplum, generatio activa dicitur aclus productivus, sive generativus eo modo quo supra exposui. Si comparetur ad potentiam generandi, potest dici quasi elicita a tali potentia, quia etsi non distinguatur realiter puta a memoria fecunda, quae est potentia generandi, distinguitur tamen ex natura rei et formaliter, et ideo potest dici actus quasi elicitus, et hoc patet expresse a Doctore q. 4. quodl. Si vero comparetur ad suppositum, generans non dicitur actus elicitus a tali supposito, patet, quia ipsum constiluit. Istis ergo praemissis, patet responsio ad rationes Aureoli.
Ad primum, quando dicitur, ubi est potentia generandi, ibi est generatio elicita; si intelligatur generatio pro genito, patet quod genitum est vere productum a Patre. Si vero intelligatur pro ipsn generatione, dico quod etsi generatio non sit elicita a Patre, cum ipsum constituat, dicitur tamen quasi elicita a potentia generandi, que est memoria fecunda, et hoc sufficit.
Ad secundum, negatur ista, quod eadem sit potentia, qua Pater potest generare, et qua Pater potest esse Pater, quia memoria fecunda, ut potentia generandi, sive principio formali Pater potest generare, et paternitale potest esse Pater, quia noh eodem Pater es Deus quo est Pater, ut inquit Augustinus: Deitate enim est Deus, et paternitate Pater. Et quod dicit de Magistro, quod idem est Patrem esse Patrem et Patrem generare, concedo hoc esse verum, ut ly Pater accipitur adjective, quod idem est, quod generare sive genuisse, quod supra patuit dist. 5. qtest. 1.
Dico etiam, quod ista multum differunt:' Pater potest generare, et potentia generandi. Per primum notatur principium quod generans sive polens generare, et per secundum notatur ratio formalisgenerandi.
Ad tertium dico, quod potentia generandi potest dupliciter accipi. Uno modo formaliter, ut est quedam relatio. Alio modo fundamentaliter, ut est quoddam absolutum, quod est fundamentum proximum talis generationis. Primo modo potentia generandi in divinis nullam perfectionem dicit, nec imperfectionem. Secundo modo dicit perfectionem simpliciter, quia ut sic, potentia generandi est intellectus et essentia, et haec eadem perfectio quae est in Patre, est etiam in Filio; sed ut in Patre est ratio formalis generandi, in Filio autem non, et quomodo hoc, patebit respondendo ad argumenta principalia Doctoris.
Ad quartum patet responsio, quia ly non potuit,accipitur ab Augustino et a Magistro, ut nominat impotentiam que notat imperfectionem. Dico enim quod quidquid perfectionis est in potentia generandi in Patre, illud idem est in Filio, si enim eadem memoria fecunda, que est in Filio, non praeintelligeretur habere terminum adaequalum, ita ipsi Filio esset potentia generandi sicut et Patri. Ad quintum, patet responsio ex supradictis, quia si accipiatur generatio pro produclo, patet quod non est necesse ipsum distingui realiter a potentia generandi, sive a principio formali productivo quo, sed sufficit quod realiter distinguatur ab ipso producente. Si vero accipiatur pro generatione ipsa activa, dico quod est quasi elicita a potentia generandi, et distinguitur ex natura. rei et formaliter ab illa. Sed potentia productiva non est ipse Paler, ideo non sequitur quod ipse dicit, nam ipsa generatio, ut comparatur Patri non est actus elicitus ipsius Patris, quia constituit Patrem.
Quia tamen dixi, quod necesse est in Patre distinguere principium quo et quod, quia memoria fecunda est principium quo generandi, et Pater est principium quod, ut allegavit Doctorem Gregorius ubi supra, probat quod ibi non est aliquod principium quo, aliud a principio quod producit. Et arguit sic: Si enim sit aliquod principium quo producens producit, et aliud principium quod ipsum producens, jam non a se ipso primo producit, sed alio principio. Si enim non produceret se ipso primo, cum per se producal, produceret per se primo per aliquod sui, et tunc aut per aliquod extrinsecum, aut intrinsecum. Non primo, quia nihil tale est in divinis. Non secundo, quia tunc includeret in se aliquam entitatem, et per consequens in Patre ad minus essent plures entitates, quod est impossibile, cum sit infinitae simplicitatis.
Secundo arguit: Si Pater per aliud a se aliquo modo produceret tanquam principio quo, esset aliquo modo illud lale causa Patris. Probatur, quia omne quod agit per aliquid agit, ut aliquo modo habet esse vel tale esse per illud, nam principium quo est forma constituens, vel perficiens ipsum principium quod.
Tertio: Si aliqua forma simplex substantialis vel accidentalis per se separala a divina virtute ipsa se ipsa prima ageret, et non aliquo alio principio quo; ergo similiter in proposito.
Deinde Gregorius in speciali arguit, probando quod essentia non sit principium quo generandi, quia omne principium generandi est realiter dislinctum a generatione vel a generalo; patet ista, quia omne principium distinguitur ab eo. cujus est principium, sed essentia divina non sic distinguitur, nec a generatione, nec a genito.
Ad hanc rationem dicitur a S. Thoma in 1. dist. 7. quod principium quod distinguitur a principiato, non autem principium quo. Et in hoc Thomas concordat cum Scoto.
Contra hanc responsionem arguit Gregorius dicens: Si hoc esset verum, non magis principium quo esset principium principiati quam e converso, verbi gralia, in proposito essentia divina non magis esset principium quo generationis vel genili, quam e converso, genitum vel generatio esset principium ejus; similiter essentia ila esset principium essentie, sicut generationis, ex quo tale principium a principiato non distinguitur, sed est ipsum. Hoc autem nullus diceret, nisi vocabulis abuteretur.
Confirmatur, quia principium inquantum principium, est principium alterius et non sui, ut patet 1. Phys. t. c. 8. ideo dicitur ibi, quod si tantum unum est, principium non est; vel igitur principium quo non est principium, vel est distinctum ab eo, cujus est principium.
Item sic arguit: Si essentia esset principium generationis vel Filii, essentia diceretur relative principium ad illam vel illum. Patet consequentia, quia principium inquantum principium, esset aliquid.
Ad hanc rationem dicitur a Scoto praesenti dist. quod ubi principium non dislinguitur a producto, ibi inter illa non est realis relatio, ubi vero distinguitur, relatio est realis; licel autem in creaturis semper principium quo sit realiter distinctum a produclo, et per consequens realiter referantur ad invicem, in divinis tamen non est realis dislinctio inter illa, unde nec realis relatio, sed rationis tantum.
Dicit Gregorius quod haec solutio Scoti nulla est, primo quia dicit incompossibilia, scilicet aliquod esse principium alicujus, et tale non distingui ab illo, ut paluit primo Phys. t. c. 8. Secundo, quia si non exigitur realis distinctio, quid prohiberet relationem, ut relatio est esse principium quo generationis, ut est actio vel productio, et esse tamen indistinclam ab ea realiter? et cum hoc (ut supra patet) impugnavit. Quod etiam dicit non esse relationem, nisi rationis, nihil est, nam quod extra animam est, est principium extra animam, et non secundum rationem est tantum ad aliquid; si ergo essentia non realiter referatur, nec realiter est principium. HIec Gregorius.
Respondendo ad primum, quo probat de quo et quod, dico quod in Patre sunt due entitales ex natura rei et formaliter distinctae, non tamen realiter, nec essentialiter, ut supra patuit dist. 2. part. 2. et ille non faciunt aliquam compositionem, ut supra patuit dist. 5. quaest. 2. et magis infra palebit dist. 26. Tum, quia palernitas non est actus perficiens essentiam sive informans, sed magis est actus, quo suppositum subsistil in natura divina. Tum, quia propter infinitatem et simplicitatem essentiae divine, transit in perfeclam identitatem realem in essentiam divinain, et ita persona Palris constituta ex paternitate et essentia, tanquam ex duobus constitutivis formaliter distinctis, est ita perfecte simplex sicut et essentia.
Ad secundum, concedo quod principium quo constituit ipsum Patrem, est illud quo Pater est, non quo Pater est Pater; Pater enim vere constituitur ex essentia et paternitate.
Ad tertium dico, quod si daretur forma simplex separata, adhuc esset distinguere quo et quod, patet de intelligentia, quae est forma simplex, in qua natura est principium quo et uod; ipsa enim natura, ut aliquo modo prior singularitate dicitur principium quo et constitulum ex natura, et proprietate individuali sive suppositali, est principium quod; et similiter si calor esset separatus, et posset calefacere, in ipso distingueretur principium quod et quo, quia natura caloris sive quiddilas esset principium go, et constitutum ex tali quidditate et hecceitale, diceret principium quod. Sic dico in proposito de Patre.
Ad primam rationem, qua probat Gregorius quod essentia non sit principium generandi, etc. Patet responsio ex his, quae dixi in secundo praesupposito, respondendo ad rationes Aureoli, que responsio in re est eadem cum illa sancti Thomae.
Ad illud, quod dicit contra responsionem sancti Thome, dico quod esset difficile tenenti viam Thome solvere hoc argumentum, quia si inter essentiam et relationem nulla est distinclio ex natura rei, sive inter essentiam et personam productam, non magis essentia diceretur principium quam persona producta; sed tenenti viam Scoti facilis est responsio, quia ipse vult expresse, quod relatio originis sit non idem formaliter essentie divine, ut supra patuit dist. 2. part. 2. q. 1. Imo vult expresse quod distinguatur formaliter, ut patet infra dist. 8. quaest. 3. persona vero constiluta, et si forte non distinguatur formaliter ab essentia divina, quia includit illam in sua quidditate, tamen essentia divina diceretur distingui formaliter a persona, quia ipsa non includit personam quidditative. Et de hujusmodi distinctione formali satis dixi in dist. 5. part. 2. quest. 1.
Ad confirmationem, quando dicit principium inquantum principium est alterius principium, dico quod si accipiatur principium pro principio quod, quod illud est alterius principiali realiter distincti, et sic Pater est principium quod respectu Filii in divinis. Si vero accipiatur pro principio qtoo, concedo quod in creaturis est alterius realiter distincti, sed in Deo adhuc distinguo; aut enim principium quo comparatur ad terminum formalem produclionis, aut ad terminum totalem produclum. Primo modo non est alterius, nisi ut tantum ratione distincti, quia essentia divina, ut in Patre est principium guo communicandi se ipsam Filio, ut terminum formalem productionis, et sic ipsa essentia communicata tanlum distinguitur ratione a se ipsa ut in Filio. Secundo modo est alterius distincti, saltem ex natura rei et formaliter, licet nullo modo realiter.
Ad aliud quando dicit, quod tunc essentia diceretur relative ad productum, patet responsio per Scotum. Et cum dicit, quod solutio Doctoris nulla est, dico quod Doctor non negat, quod principium alicujus non distinguatur ab illo, loquendo de principio quod; si vero loquatur de principio quo, dic ut supra dixi. Et cum dicit ultra, quod si non exigitur realis distinclio, relatio posset esse principium uo, hoc satis supra improbatum est, quomodo nulla relatio potest esse ratio formalis producendi. Et quod dicit quod tale principium quo est extra animam, concedilur. Et cum infertur, si ergo essentia non referatur realiter, non erit realiter principium, dico quod esse realiter principium quod infert inferri realiter, sed non sequitur de principio quo. Et sic patet responsio ad Gregorium.
(b) Ad argumenta principalia. Ad primum respondet Doctor quod ly eo debet intelligi formaliter, sicut dicimus quod Franciscus est similis Joanni simililudine formaliter, sed albedine fundamentaliter. Sic Pater generat generatione formaliter, sed fundamentaliter memoria fecunda, ut supra expositum est.
Respondet Doctor in ista responsione, aliqua dicit. Primo, quod forma dicitur communicabilis dupliciter. Uno modo, ut est universalis ad multa inferiora, quorum quodlibet sit ipsum, sicut universale communicatur singularibus. Alio modo forma dicitur communicari pluribus, ita quod quodlibet sit ipso et non ipsum,sicut forma communicatur materiae, nec dicimus, quod materia sit forma ignis; sed sicut cum dicimus anima communicatur corpori, et tamen corpus non est anima, sed dicitur animalum ipsa anima. Secundo dicit, quod a forma communi primo modo est effectus in communi, quia si formam aliquam in universali acceplam consequatur aliqua operatio in universali, quamlibet formam singularem sub illa sequitur operatio singularis ejusdem rationis, nisi aliqua forma singularis sit imperfecta; sicut animal in communi consequitur ista operatio, quod est sentire in communi, sic hoc animal (si non est imperfectum) consequitur sentire ejusdem rationis. Non tamen intelligas, quod causa in communi producat aliquem effectum in communi; tum, quia actiones sunt circa singularia, ex proemio Metaphysicae. tum, quia in causa duo requiruntur, scilicet ratio formalis causandi et conditio agentis, quae est singularitas, ut supra patuit.
Debet ergo intelligi, quod sicut propria passio inest singularibus per rationem alicujus communis, cui primo inest, ut patet primo Poster. Et hec propria passio singularis inest huic singulari per rationem propriam illius singularis, sicut effectus communis, qui nalus est consequi talem formam communem, dicitur prius esse a tali natura communi. Tertio dicit Doctor quod si loquamur de secunda communitate, quae est forme respectu participantium ipsam, non oportet quod talis forma sit principium operationis commu- nis, maxime quando habetur a pluribus suppositis secundum ordinem, ita quod uni communicatur ab alio, et hoc communicatione adequata. Et sic ista est falsa, quod operatio propria sit a forma propria, quia operatio propria ut generare in Patre, potest esse a forma communi, loquendo de communitate secundum nomen.
(d) Cum probatur secundo consequentia, etc. Ista enim communilas no est in creaturis, quia nulla una forma singularis potest participari a pluribus, ita ut quodlibet dicatur habere esse per illam formam, nec est communitas universalis ad parlicipantia, sive communilate universalis primo modo dicta, non enim natura humana est realiter tota participala a Francisco et Joanne. Sed quomodo dicatur tunc universale predicari de pluribus, exposui in distinct. 3. quest. 1. secundi.
Respondet ad tertium, quod quoddam est medium per participationem utriusque extremi, sicut fuscum, quod est medium inter album et nigrum, et de tali verum est, quod in eodem genere cum extremis, sicut probat Aristoteles 10. Metaph. t. c. 24. Declaralum est, inquit, quod omnia media sunt in eodem genere, et quod sunt inter contraria, et quod omnia sunt composita ex contrariis, vide ibi. Et ibidem t. c. 2. et 23. Si igitur media sunt in eodem genere, sicut declaratum es, et contraria habent media, necesse es ut fat compositum ex his conlrariis, vide ibi. Aliud est medium aliquo alio modo accidentaliter sumptum, sicut operatio inter operans et terminum; istud non oportet esse ejusdem generis cum extremis, quia quando anima inlelligit se, intellectio ejus est qualitas, et tamen operans et objectum sunt substantia. Tale autem medium accipitur in proposito, videlicet ipsum guo inter supposilum generans et generatum, loquendo de quo fundamentaliter, ut su- pra dixi. Vel potest dici, quod ipsum quo, non est medium proprie, sed tenel se ex parte alterius extremi, scilicet generantis, ut patet; proprium autem medium (si quod detur) potest dici generatio,et de illa verum est quod est ejusdem rationis cum extremis, quia ipsa generatio est relatio, sicut extrema sunt relativa. Ista tamen ultima responsio non salvaret medium esse ejusdem rationis inter extrema, sustinendo, quod personae divine sint constitutae per absoluta, sicut forte ipse videtur sustinere infra dist. 12. ideo prima responsio est melior.
Ad ultimum respondet Doctor quod ista proposilio: potentie et actus sunt ejutsdem generis, vera est de potentia, quae est differentia entis, condividens ens conira aclum; quia sic ens in communi non tantum dividitur per actum et potentiam, sed etiam quodcumque genus
entis, et quecumque species et individuum, quia sic eadem albedo primo est in potentia, supple objective, et postea in actu, et hoc modo ad idem genus pertinent actus et potentia. Et de hac potentia et aclu, vide in 2. dist. 12. et 16. Et hoc modo proprie loquendo non est de potentia generandi in divinis, quia illa generatio est simpliciter necessaria et in actu, sed hic est sermo de potentia, ut est principium produclivum; et hoc modo haec est falsa, scilicet quod talis potentia sit ejusdem generis cum actu, potest enim forma substantialis esse principium actionis de genere Actionis, et actionis de genere Qualitatis, ut supra patuit dist. 3. q. ult.
COMMENTARIUS. (a) Quia autem aliqua argumenta contra primam opinionem swnl contra me. Respondeo, etc. Hic Doctor respondet ad argumenta facta contra Thomam, quia etiam sunt contra positionem propriam, et ad primum argumentum dat duas responsiones. Prima, quod ista propositio: Omnis forma elicitiva actus, si per se est, per se agit illa actione; habet majorem evidentiam in essentia divina quam in forma creata, quia Deitati correspondet suum proprium et adaequalum quod, prescindens ab omni ratione suppositali, scilicet ipse Deus per se et aclualissime existens, ut supra patuit dist. 4. quest. 2. Et sicut Deus vere intelligit et vere operatur, ita quantum est ex se potest generare, sicut dist. 4. quest. 2. dictum est, quod ista est primo vera: Deus creat, ut praescindit ab omni ratione suppositali. Illi autem major non est sic vera in creaturis, quia nulla forma, que est ratio formalis agendi, ut prescindit a ratione suppositorum, est per se stans et per se existens, Deus autem, ut non includit aliquod suppositum, est ens infinitum perfectissime et actualissime per se exislens, et si posset habere aliquod productum ejusdem nature realiter distinctum, posset vere generare illud. Et quia inter generans et genitum est semper distinctio realis, ideo oportet ipsum Deum esse in aliquo supposito realiter dislincto a producto, et sic requirit suppositum, ut sit in potentia propinqua ad agendum, et haec est secunda responsio. Requiritur ergo suppositum generans ut conveniens huic actioni, quia ista actio est inter aliqua realiter distincta; Deus autem a nullo in divinis realiter distinguitur, ideo ut dicatur ratio formalis agendi proxima, oportet ut sit in supposito convenienti. Et hanc responsionem bene nola.
Hic tamen occurrit una difficultas, in hoc quod dicit Doctor quod essentia divina non potest habere hanc, nisi sit in supposito convenienti realiter dislincto a producto. Videtur enim primo quod sibi contradicat, quia in quest. 4. quodlib. expresse tenet quod ipsa actio non praesupponit supposilum: vide ibi. Tum etiam per rationem, quia si presupponit suppositum, ergo suppositum erit prius ista actione, cujus oppositum delerminalum est in quodlib. quaes. 4. et sustinendo quod prima persona constituatur in esse per relationem ad secundam, ut infra dist. 28. guest. ult. et in quodlib. quest. 4. ergo si relatio sive generatio actio, constituit primum suppositum, ipse Deus non presupponit illud ad hoc, ut dicatur in potentia proxima ad agendum.
(b) Ad secundum respondet quod diclum Philosophi est verum de causa et causato, ubi causa non tanlum realiter distinguitur a causato, sed et forma qua agit, quia causato communicatur alia forma realiter distincta; in divinis autem eadem essentia per generationem communicatur Filio, et ideo licet Pater distinguatur realiter a Filio, non tamen essentia.
(c) Ad tertium respondet quod unitas naturae crealae, ut praescindit ab omni singularitate habet ex natura rei aliquam unitatem minorem unitate numerali, ut diffuse probat ipse in secundo dist. 3. nullo enim intellectu considerante,ignis generaret ignem sibi similem in natura. Et illud, quod dicit Damascenus, intelligitur de unitate numerali, qua generans assimilatur genito, que in creaturis tantum est unitas rationis, sed impossibile est, quod aliqua una natura numero secundum esse reale sit in pluribus suppositis, non sic in divinis. Sed quomodo unitas numeralis secundum rationem possit esse in pluribus suppositis, vide expositionem quam feci in dist. 3. q. ib. 2.
(d) Ad quartum patet responsio, quia si essentia ut essentia, esset ratio generandi in potentia propinqua, tunc ut in Filio esset ratio generandi; sed quia non est ratio generandi in potentia propinqua nisi ut in supposito Patris, patet quod ut in Filio non erit ratio generandi ipsi Filio.
(e) Ad quintum responsio clara est. Concedo tamen argumentum contra opinionem. Dicit Doctor quod si natura, ut prior est singularitate, sit tanlum ens rationis, stalim sequitur quod generatio erit perfectior inquantum distinctiva quam inquantum assimilativa, patet, quia est distinctiva secundum singularem, quae dicit entitatem realem; et est assimilativa se- cundum naturam absolute sumptam, quae ut sic, est tantum ens rationis, et sic generans et genilum ut praecise conveniunt in natura, quae dicit tantum unitalem rationis, tantum ratione dislinguuntur. Sed hoc argumentum non est contra Scotum, qui ponit naturam absolute sumptam dicere unilatem realem, minorem tamen unitate numerali, ut patebit infra dist. 8. quest. 2. in responsione ad primum argumentum principale, et clarius in 2. dist. 3. quaest. 1. Cetera patent.
On this page